Immagini della pagina
PDF
ePub

[ocr errors]

recepto orationem perspicuam et dignam Sallustio fieri nego. 88, 3. post Sullae tempora] post illa tempora I. Confirmavit me, quod in libris similiter peccatum intellexi 28,4: ex Sullanis coloniis. p exillanis. P exulanis. 39, 2. ceteros, qui plebem in magistratu placidius tractarent, iudiciis terrere c. Ritschl. Mus. Rhen. XXI 2 p. 318 sq.] ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. 39, 4. illis si] illis qui I. Quae in Comm. p. 109 sq. exposui, nondum refutata vidi. Ceterum quod in duobus alterius generis libris post exanguibus adiectum est ceteris, iam antiquiore tempore homines doctos in illis qui offendisse, ostendere mihi videtur. 39, 6. aut ipse] aut per se I. 41, 5 Praecipit Linkeri etiam I. recepit. Idem ego eam ob causam quam supra significavi. Etenim vir amicissumus Fleckeisen me monuit pro praecipio, praecipit antiquitus praecèpio, praecepit et dictum et scriptum esse. Cf. I. 12, 6. - 42, 3. in ulteriore cum Cortio] in citeriore I. quod qui librorum causa retinet, Sallustium turpis erroris insimulat. 43, 1. † Faesulanum] Faesulanum I. In edit. 1864 Exc. III p. 208 Trossulanum conieci, nunc cruce praefixa vocabulum conruptum esse significandum putavi. 45, 8. et cur delendum mihi videretur exposui in ed. 1864. Exc. IV p. 210. 46, 5. Verborum in senatum eiectorum eo minus me paenituit, quod etiam I. uncis circumclusit. 49, 1. Per, quod nimis subtilibus rationibus necessario repetundum fuisse contenderam, nune librorum fidei cedens altero loco delevi. 49, 4. usque eo per adeo explicatum esse idque loci conrumpendi causam praebuisse concedo. 50, 2. in audaciam ex glossemate orta esse etiam I. intellexit. Qui retinere velit, certe transponere debet. 50, 4. Verba quod ea de re censuerat quo modo commode explicentur, nondum intellego. 51, 4. quae reges] qui reges I. Si grammaticus quidam quae suo Marte novavit, certe quid Sall. scribere debuisset, recte perspexit. 51, 5. infida et advorsa] infida atque advorsa I. 51, 6. in pace et per indutias] et in pace et per indutias I. Nisi planum factum fuerit, quibus in rebus et quibus rationibus perductus Sall. ab suae aetatis diligentia et elegantia deflexerit, ea retinenda censeo, quae ab libris nonnullis aliquid commendationis habeant simul et diligentiorum aequalium usui atque consuetudini conveniant. 50, 15. Cum tam multa exempla brevium syllabarum in P omissarum extent, ergo relicuis eiusdem generis libris in talibus fides non omnis deneganda sit, utrum saevior an severior verum iudicem adhuc dubito. 51, 19. sint in armis c. I.] in armis sint. 51, 22. in sententiam c. I.] in sententia. 51, 27. Scilicet de coni.] I. sed. 51, 39. Sententiam, quam de verbis Graeciae morem imitati dixi, eam ut abiciam, nondum planis argumentis perductus sum. 51, 43. neu quis c. I.] ne quis. 52, 2. Longe mihi alia mens est c. I.] longe alia mihi mens est. 52, 20. si ita res esset c. 1.] si ita esset. 52, 25. deprehensis c. I.] adprehensis. 52, 30. T. Manlius] A. Manlius. Malo librariis quam Sallustio erroris aut neglegentiae

52, 27. convortat (ed. 1864) I.] convortet.

[ocr errors]
[ocr errors]

crimen iniungere. hominibus.

[ocr errors]

potest

52, 32. deis aut hominibus c. I.] deis atque 52, 35. Urbis etiamnum glossema iudico. occulte c. I.] occulte potest. 52, 36. ego ita (ed. 1864) c. I.] ita, 53, 5. Vehementer laetatus sum, quod Fr. Ritschl (Mus. Rhen. XXI 2 p. 316) mihi adsensus est, locum vocabulo omisso conraptum statuendum potius esse, quam emendationem deteriorum librorum effeta parente accipiundam, etiam vehementius quod non aetate, set vi excidisse docuit locumque optume inlustravit. 54, 5. illaj illum I. Illud retinui non ob librorum aliquam fidem, set ob sententiae concinnitatem. 55, 1. tresviros] triumviros I. Ad cum defendi posse videatur, nolo suspiciones sequi. 55, 3. ascenderis librorum fide commendatur: in tanta rei obscuritate ego nihil discernere audeo. 55, 5. Verba vindices rerum_capitalium suspecta esse etiam I. iudicavit. 57, 1. in Galliam [Transalpinam]] Sine uncis I. Facilius ego nimiae suspicacitatis obprobrium perferam, quam in Sallustio mirae atque inconditae narrationis crimen relinquam. 57, 4. I. verba in fuga deleta volt. Mihi proxume ad verum adcessisse Fr. Ritschl videtur (Mus. Rhen. 1. c. p. 319) expeditus tardatos in fuga scribi iubens. 58, 5. quo loco (ed. 1864) I.] quo in loco. 58, 9. sin c. Kritzio, id quod latinitas postulat, restituere malui, quam stricte a librariis lineolam adpictam esse negare. 58,11. pro potentia paucorum pugnare c. I.] pugnare pro potentia paucorum. 58, 12. adgrediamini c. I.] adgredimini. Quamquam inperativus gravior et Catilinae ingenio aptior videtur. 59, 5. tumulti] tumultus I. Incertum mihi videtur, num singularia et antiqua illa, quae in paucis aut in uno libro inveniuntur, grammaticorum praeiudicatae opinioni ac pruritui debeantur, an in archetypo servata per ignaros in volgaria et usitata commutata sint. 60, 2. Neque Nonio tantum tribuo ut contra libros a recipiam, neque libris, ut contra usum ac consuetudinem Latinorum cum infestis signis genuinum esse credam. 61, 3. Verba alis alibi stantes, quae Diom. p. 333 et Charisius p. 159 uno consensu cum omnes tamen advorsis volneribus iuncta fuisse tradiderunt, ut cum Iordano errore memoriae ex 60, 5 alios alibi resistentis male conflata esse credam non adducor.

[ocr errors]
[ocr errors]

Iug. 1, 5. ac pernitiosa ex August. Ep. LIV] del. I. Aequabilitate membrorum multo magis commendantur illa verba, quam quae I. C. 6, 2 inserunda putavit. Quod in nullo libro scripta sunt, certe documento est, omnes libros ex uno archetypo fluxisse. 3, 1. Locum constitui secundum ea, quae liberalissume me W. Roscher, iuvenis doctissumus, per litteras monuit. 4, 4. quibus adeptus sum quales cum Kritzio (ed. 1856 ex Elberlingii coniectura)] adeptus sim et quales I. cum libris. Quo modo haec scriptura et logicae rationi et Sallusti concinnitati conveniat, non invenio. 4, 7. his moribus] I. eis moribus. 5, 3. expediam ob consuetudinem Sallusti illiusque aetatis] expedio I. ex libris. - 5, 4. Suface] Syphace I. 5, 5. sed retinuit I. Suspeetum fuit iam ante me Linkero et Bojeseno [qui et conrexit]. Ne

-

ctum.

[ocr errors]
[ocr errors]

audacior viderer, ultra illorum virorum sententias progredi nolui. 7, 1. eis difficultatibus] his d. I. 7, 1. inperi c. I.] inperio, set de loco 13, 5 adhuc dubito. 9, 2. En particula mihi suspecta est. 10, 1. Locus ita mihi refingendus videtur, ut liberis cum Ursino eiciatur. Ea mihi non ob libros, at ob sententiam suspe10, 7. quia aetate] qui aetate I. 11, 6. Quoniam Sallustium tam levem fuisse credere non possum, ut h. 1. quae ipse 9, 3 narrasset, prorsus oblitus esset, adoptatione insulsae glossae originem debere statuo. 12, 3. sua visens c. Grutero] suam visens I. 12, 5. [in]] delevit I. 14, 5. amicitiam omisso concinniorem 14, 9. Quam subtilis fuisset ille grammaticus, qui tuis eiecisset, equidem magis mirarer, quam ex glossa illud in libros inrepsisse. 14, 10. Ne ob eadem, quae

-

fieri orationem etiamnum arbitror.

--

Kritzium permovere, me delevisse non paenitet. 14, 11. non quit] nequit I. Illud insolentius ab grammatico novatum esse lubentius concederem, nisi ad volgaria ab siglis librarios aberrasse multi loci documento essent. in meo regno c. I.] in regno meo. 14, 12. multum laborem c. I.] multum laboris. 14, 15. relicta est anima c. I.] De est suspicionem omisi. 14, 17. an reges c. I.] 14, 23. et omnis c. I.] set omnis.

[ocr errors]

aut reges.
vivere I. Hoc mihi ex sequentibus natum videtur.

14, 20. iure] 15, 2. Cur

ab senatus uncos removerem, cum adeo Iordanus eis inclusisset vocabulum, non habui. 15, 3. Praenomina ubique adiungenda

-

puto, etiamsi Sallustius ea re conrigi dicatur.

i. I.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

15,4. vidit] videt I. 16, 3. famae] fama İ., quod quomodo recte dicatur, non video. Quam saepe e et i commutata! 17, 5. arbore infecundus] arbori 18, 4. Medi et Persae et Armenii] Medi, Persae et Armenii I. 19, 1. pars imperi cupidine, alii multitudinis domi minuendae gratia sollicitata plebe et aliis] alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperi cupidine sollicitata · aliis I. Quae me ad transponenda verba permovere, ea nondum refutata vidi. 19, 7. Muluccham cum I.] Mulucham. 21, 4. Verba in z adiecta de controvorsiis suis iure potius quam bello disceptare vera et proba esse non nego, set aliquid dubitationis haerere, quod in antiquissumis optumisque libris omnibus omissa essent, uncis adpictis non occultandum putavi. 23, 4. trahi non posse] non trahı posse I. Et codicum scriptura mihi incerta et ratio obstare visa. 24, 3. mei c. I.] [mei]. incertus sum c. I.] incertum est. 24, 9. scribo c. I.] scripsi, quamquam haec Vaticani scriptura epistularum consuetudini prorsus convenit. 25, 1. enisum] enisum est I. Obsequi huic dubitavi cum ob codicum incertam fidem, tum ob Sallustiani styli proprietatem. 27, 4. [Calpurnius]] delevit I. 28, 5. artes et animi et corporis c. I. et codice Frontonis] artes animi et corporis. 29, 3. primo] primum I. 29, 5. Vagam 30, 3. in

-

c. I.] Vaccam. Scilicet illam scriptionem tituli testantur. cendebat c. I.] adcendebat.

[merged small][ocr errors]

31, 4. factionis potentiae c. I.] potentiae factionis. 31, 6. vostri nostri I. Item infra' vostris pro nostris retinui. Etenim habet aliquid momenti ad animos auditorum,

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

31, 18. vos c. I.] vobis.

31, 25. omittatis c. I.] amit

ac maxume de plebe, si suarum rerum gravius admoneantur, et fere per totam orationem Memmius omnia ad populum rettulit, se illi obposuit. 31, 10. praedas] praedae I. Scilicet illud non ob Vaticani fidem, set quod sententia mihi postulare videretur, retinendum censui. 31, 14. eadem metuere nondum adducor ut ab Sallustio scripta putem. 31, 15. libertatis curam c. I.] curam libertatis. tatis, quod nescio annon proprium fuerit Sallusti. 31, 28. benifici quam malifici inmemorem esse c. I.] benifici inmemorem esse quam malifici. 32, 1. saepius de coni. I.] saepe. ibid. accersebant] accersebat I. quod certe inportune dictum videtur. 33, 3. nisi c. I.] ni. 35, 10. o urbem] urbem I. Quamquam interiectionem o ab Sallustianis libris minorem commendationem habere non nego, tamen cum aput alios scriptores adiecta sit et aliquam vim orationi addat, quid obstat, quo minus librariorum incuria excidisse, non ab Sallustio neglectam esse statuas? - 36, 2. ludificari] ludificare I. Cur Arusiano minus fidei habendum sit, quam librariis, qui e et i quam saepe permutaverint quamque propensi ad volgaria fuerint, dici vix possit, non video. 37, 4. Senec. Ep. 114, 119 h. 1. hiemantibus aquis legisse, mihi non minus veri simile visum est, quam hiemalibus ab grammatico restitutum esse. — 38, 1. subdolus] subdole I. Mihi rationibus subductis illud maiorem a libris commendationem habere visum. 38, 2. Verba ita delicta occultiora fuere (etiamsi fore probaretur) ut ab Sallustio scripta potius, quam ab insulso librario ex margine in textum inlata esse iudicarem, ab animo meo inpetrare non potui. 38, 10. Quamquam quod ipse conieci mortis metum intuebantur, eo Sallusti manum restitutam esse contendere minume audeo, tamen quod I. conb. Tac. h. II 76, 1 coniecit metu nutabant, recipere propterea dubitavi, quod nemo recte dicitur quia mente dubia haesitasset, aliquid probasse, set in dubitatione certa aliqua cogitatione ad capiundum quamvis turpe et grave consilium confirmatus esse. - 41, 1. popularium et senatus delevit I. Ibidem dicunt, quod pro ducunt edidit ille, num in omnibus libris sit inventum, vehementer ego dubito. 43, 1. de senatus sententia c. I. de palmari Mommseni coniectura (vid. Herm. I 3 p. 430 sq.)] designati. 44, 5. ea c. I. delevi, non tam ob libros, quam quod superfluum et ieiunum videbatur. 47, 2. temptandi gratia si paterentur et ob opportunitates] temptandi gratia et si paterentur opportunitates I. ibid. commeatu de Madvigii emend.] commeatum I. 48, 3 milia [passuum]] milia passuum I. Genetivus ille, quod ap. Arusianum deest, et in libris locus variatus, utique suspectus mihi fuit. 49, 2. belli melioribus cum. I.] bello m. 50, 3. peditum uncis exemi, cum neque librorum discrepantia tanti videretur et res commendare. 53, 5. fessi laetique victoria erant] fessi lassique erant I. set ut meam coniecturam non prorsus inprobasse videatur, quod idem de adventarent] I. adventare valet. 53, 8. mutatur c. Iord. Prisciani fide omnibus libris Sallusti praelata] exortum. — 54, 1. iam

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

est.

-

c. I.] [iam]. quae leviora sint] quae leviora sunt I. Talia conrigenda esse contendo, quamdiu Sallustium ab suae aetatis diligentia temere discessisse non planum factum fuerit. 54, 5. [in] acie] in acie I. 54, 6. interficit, iubet alia] interfici iubet, alia I. Hic optumis libris plus fidei tribui, quam ille. 55, 1. ut in advorso c. I.] in advorso. Ut reduxi, ne Sallustiani dicendi generis proprietatem temere delere velle viderer. 55, 4. Uncis vocabulo animo adiectis significatum volui, illud, quamvis per libros optumos non commendatum, tamen mihi vestigia in deterioribus codicibus prementi non tam ex glossemate ortum, quam Latinorum consuetudini convenire visum esse. 56, 5. gerunt c. I.] agunt. 57, 5. sudis, pila, praeterea picem sulfure et taeda mixtam ardenti] sudes pila, praeterea sulphure ardentia I. Nisi quis etiam pila aut certe sudes ardentia missa esse cum aliqua veri specie ostenderit, ego equidem ardenti retinere audebo, confirmatus maxume loco 60, 6. 58, 4. tumultum hostilem] clamorem hostilem I. Aut clamorem aut tumultum pro glossemate habendum esse certum Set grammaticum quendam ad clamorem explicandi caussa tumultum adscripisse, quod in antiquissumis libris est clamorem vel tumultum parum argumenti mihi esse videtur. 60, 4. sicubi] sicuti I. 61, 4. clam c. I. delevi. 52, 1. merenti] meritae I. Hoc ab licentia correctoris originem duxisse veri similius visum, quam merenti. 63, 4. factis ex palmari Palmerii emendatione] facile I. 63, 6. consulatum quod addidi delevit I. Ut illud a librario ultro adiectum sit, tamen orationem multo planiorem facere, quid quod paene necessarium esse iudico. 64, 2. primum conmotus insolita re mirari eius consilium c. I.] primo conm. ins. re mirari primum eius consilium. 65, 2. more cum I.] modo. 66, 1. aliaque quae c. I.] alia quae. Recepi illud, ne forte Sallustio nimiam quamdam diligentiam viderer adfinxisse. 67, 1. Minus audax mihi visus sum, si eos qui ad excidisse censuere quibus auctor fuit scripturae, quae in nonnullis alterius generis libris inventa est sequerer, quam si suspicionem, antea a me propositam (subplendam esse orationem arcem obsidebat) retinerem aut e. I. arce scriberem. Ceterum fuga prohibebant ipse iamdudum 67, 3. an pactione aut casu c. I.] aut pactione an casu.

edideram.

[ocr errors]

[ocr errors]

-

[ocr errors]

in

68, 2. postera die c. I.] postero die. At ut etiam postera hora pro posteram horam reciperem ab me inpetrare non potui. 69, 2. volgum c. I.] volgus ut etiam 73, 5. De extremis verbis I. adlegavit Momms. Stadtrechte p. 399 n. 20. Mihi nondum omnes dubitationes exemptae sunt. 72, 2. experrectus] excitus I. Diomedem memoria lapsum esse mihi vix credibile videtur. 73, 4. fuit c. I.] fuerat. 74, 1. fide] fidei I. Insolentiores formas ab librariis temere conmutatas esse constat. 75, 1. ubique plerique] ubi plerique I. Illud in archetypo fuisse ex codicum scripturis coniectanti satis mihi veri simile visum, 75, 5. praesto forent c. Kritzio] fuerint I. 76, 3. et etiamnum mihi suspectum est. 77, 2. Iugurthini, quod sine uncis I. reliquit, deforme glossema esse recte perspexit

« IndietroContinua »