Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE. TYPIS B. G. TEUBNERI.

PRAEFATIO.

Quo nihil laetius exoptatiusque accidere potest homini litterarum et veri amanti, si in quo ipse operam studiumque posuerit, id alius suppleat, absolvat, emendet, hoc mihi contigit per Henricum Iordanum, quem editione, Berolini 1866 aput Weidmannos evolgata, eisque quae in Mus. Rhen. vol. XVIII et Hermae vol. I disputavit, de Sallustio praeclare meruisse ita fateor, ut in quibus me acerbius castigavit, agnoscere quam excusare malim. Oblata igitur huius meae editionis repetundae necessitate quid aliud agere potui, quam ut quae ille conparasset, eis quam diligentissume et religiosissume uterer? Nec vereor, quod mullis de locis sententiam meam mutaverim, ne in levitatis crimen incursurus sim. Etenim cum ad aliquid redimus, liberiore animo iudicare solemus faciliusque opiniones quasdam omittere: tum ab Iordano confirmatus in ea sententia, quam de praestantia codicis P ipse primus proposueram, set meliora edoctus de cod. V, facere non potui quin in omnibus locis, de quibus iudicium ab fide librorum penderet, illius exemplum sequerer: postremo nonnulla iam ipse conrexeram in editione Catilinae, quae adnotatonibus inlustrata prodiit a. 1864. Ceterum quoniam fusius de singulis disputare non est huius loci, quae nunc aut mutavi aut retinui breviter recensere, interdum additis argumentis, constitui.

Cat. 2, 2. conpertum est) est delevit I. Num in omnibus libris omissum sit, equidem dubito. 3, 2. actorem] I. auctorem. Illud ob sententiam retineo, praesertim cum cod. Pi, cui aliquanto plus fidei quam ille v. d. habendum esse arbitror, exhibeat. Etiam multo minus lug. 1, 4, cum codices primi generis (P) cum multis

a

alterius (C) in actores consentiant, non nulli tantum ex hoc auctores praebeant, cur his quam illis magis obsequendum sit perspicio. 3, 6. Quod in P quae, non qua est, id ipsum me movit, ut Gerlachii emendationem retinendam putarem. Nec desunt exempla, quae in archetypo morem illum scribundi, quo eaedem litterae bis ponendae semel scriptae notarentur siglis, observatum fuisse detoonstrent. 6, 2. Ut verba ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat hoc ipso loco inserunda censerem, ne eis quidem, quae İ. Herm. I 2 p. 245 sqq. disputavit, adduotus sum. Non invideo si quis Sallusti ea esse contendere audeat, at cum Augustinus ea ad inlustrandas sententias Sallusti (C. 9, 3) et Ciceronis adhibuerit, in promptu est suspicari ea ab homine docto in lectitatione Augustini bene vorsato in margine exemplaris sui adscripta, in textum paucorum librorum inlata esse. Sêt quid suspicione advorsum suspicionem pugnare luvat? Concederem facilius, si Sallusti orationi aliquid deesse planum factum esset. At ex Troianis et Aboriginibus unum populum, ergo civitatem factam esse nonne praegressis satis expressum est? Quod si tales loci, quales sunt C. 7, 8. I. 40, 3, in conparationem vocantur, scilicet hic est pronominum demonstrativorum usus, ut ex praegressis membrum consecutivum mente teneatur. Quid autem hoc est: ut tam facile coalescerent, eo effectum est, quod brevi per concordiam civitas facta erat? 8, 2. Semel moneo, ut in orthographia ubique Iordani vestigia premerem, eo minus me motum esse, quod illum sibi non constitisse viderem. Sic magnificus initio constanter scripsit, ab p. 30 ubique magnuficus, et cum in maxuma editionis parte antiquas formas plebes et plebei expulisset, ad eas postremo rediit. 11, 7. Quamquam quam saepe e et i, in terminationibus maxume, confusa sint, dici vix potest, eamque ob causam temperarint scribere ne pro emendatione quidem habendum, tamen ne Sallustio meas opiniones obtrudere viderer, temperarent nunc retinui, set ut recte coni. inpf. explicaretur, membrum a praegresso graviore incisione seperandum putavi. 13, 1. constrata) contracta, quod quia magis poëticum est reieci. Set infra 28, 11 etiamnum Gronovii emendationem extrudendo probo. 14, 1. tamquam stipatorum] Binsfeld. Mus. Rhen. XXI 3 p. 486 sq. tamquam stipationem.

14, 5. aetate ex versu sequenti petitum esse Jordano concedo.

15, 3. facinoris maturandi] facinus maturandi I. ex p. Set cum prima manus in P facinus matura*da exhibeat, utrum veri similius, scribam quae in archetypo suo essent, recte legere non potuisse eamque ob causam in uno codice erratum esse, an omnes ceteros ex audacter conrecto exemplari fluxisse? 18,1. Qui ob Diomedis fidem contra omnes libros in quis scribat, nonne etiam brevissume ab eodem traditum pro verissume recipere debebit? — 18,3. De verbis quod nequiverit suspicio mea mihi nondum adempta. Romae iam in ed. 1864 reieceram. 18,6. Lacunam esse etiamnum censeo. 19, 5. ante in omnibus libris pro antea scriptum esse, silenti Iordano credam?-20,7.ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles] I. ex

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Victor. Caes. 24, 9 ceteri omnes, boni malique nobiles atque ignobiles coniecit. 20, 16. utimini] utemini. Quamquam paulo ante hortantur ex Vpz recipiundum fuit. 22, 2. Post Frid. Ritschlii praeclaram disputationem (Mus. Rhen. XXI 2 p. 317 sq.) nemo, opinor, quin adeo antiquissumus liber glossis inquinatus sit, dubitabit. 23, 4. quoque modo] Quod Momms. coni. quoquo modo, probare non potui, cum mihi non constaret, Fulviam ab aliis auctoribus, quam per Curium quidpiam cognovisse, 25, 3. lubidine] I. ex P lubido. 26, 6. [consulibus]] I. sine uncis. Ego libris minus confido, quam ut Sallustium ita vaesanum iudicem, ut uno tenore Catilinam ambos consules interficere voluisse narraret, cum modo in Antonio eum spem habuisse dixisset. Locum c. 26-31, uti in libris traditus est, intactum reliqui, non quo sententiam, ad quam post multas dubitationes tandem adductus eram (Exc. Í ad ed. 1864 p. 204—206), me facillume Mommseni disputatione (Herm. I 3 p. 431 sqq.) perductum rursus abiecisse confiterer, set quod in tali editione quae nondum consensu communi adprobata essent, amplecti religioni duxi. Sallustium per Ciceronem in errorem inductum esse concederem, si res ipsae planae et apertae mihi viderentur neque alii scriptores eo modo, quem transpositio restituit, res narratas esse testarentur. Ignoscat igitur vir praeclarissumus, quod temeritatis crimen iniungere mihi quam in eius verba iurare maluerim. — 27, 2. intenti paratique] intenti parati. — 27. 3. penes ex Palmerii coniectura) per I. – 28, 1. Dum demonstratum fuerit, homines ita furore abreptos fuisse, ut se, si cum armatis salutatum venissent, non exclusum iri sperarent, lacunam in libris esse cons tendam. domui] domi 1. Rarior forma per P domi* confirmari magis quam reici visa. 29, 1. exagitatum c. Cortio] exagitatam I.

30, 7. Maiores, quod pro minores exhibet P, haut dignum quod prorsus neglegatur, mihi videtur. 31, 5. vel sui] aut sui I. P ut ad vel potius ducere mihi videtur. ib. sicubi cum Linkero] si I. Ad illud me convorti, quoniam in archetypo si ut fuisse lordano visum est. 31, 7. in populum Romanum cum Cortio] in plebem Romanam 1. In tanta similitudine conpendiorum cur hoc loco in plebem Romanam necessario scribendum fuisset, ostendundum fuit. Suspicionem, quae de civis diu me tenuit, nunc missam feci.

[ocr errors]

32, i. insidiae [consuli] procedebant) insidiae consuli procedebant I. Ab S. contra latinitatis leges, illis praesertim temporibus, sic scribi potuisse nego. 32, 2. possint] possent I. Vid.

33, 1. patriae c. I.] antea patria. 34, 1. respondet] respondit l. 35, 3. non quia solvere non possem, cum scilicet alienis] non quin solvere possem, ut alienis nominibus I. de coni.

36, 1. Flammam] I. eiecit. Mihi ut ab grammatico adiectum, tamen memorabile visum. 36, 5. morbi erat, quae uti tabes] morbi ac veluti tabes I. c. Haupt. Philol. III p. 547. *Illud mihi neque inconcinnum esse et propius ad librorum scriptura morbi atque uti tabes adcedere visum. 37, 6. Quoniam libri alii qui per dedecora exhibent, aliquid in loco turbatum esse concedo, qui

11, 7.

« IndietroContinua »