Immagini della pagina
PDF
ePub

T. Pulfionis et L. Vareni. 45-52. Obsidio adventu Ca"saris soluta: Belga victi. 53, 54. Receptus Indutiomari in Treviros, omissa oppugnatione T. Labieni: hyberna Cœsaris: motus in omni fere Gallia, in primis in Senonibus. III. Motus Trevirorum compressi.

Cap. 55, 56. Motus in Treviris: Germanorum solicitatio: Cingetorix hostis judicatus. 57. Munita castra Labieni. 58. Interfectus Indutiomarus: Gallia quietior.

LUCIO Domitio, Appio Claudio, coss.' discedens ab hybernis Cæsar in Italiam, ut quotannis facere consuerat," legatis imperat, quos legionibus præfecerat, uti, quamplurimas possent, hyeme naves ædificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores, quam quibus in nostro mari uti consuevimus; atque id eo magis, quod propter crebras commutationes æstuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat : ad onera et ad multitudinem jumentorum transportandam paulo latiores, quam quibus in reliquis utimur maribus. Has omnes actuarias3 imperat fieri, quam ad rem multum hu• Quo celerius oneràrentur, subducerenturque in terram.

deest Mss. plerisque et Edd. Inc.-b vulgo consueverat, instituerat.—c rerum V. pr.-d demonstrant Scal. demonstravit L. pr. monstravit Ox.- fecit L. sec.-f vulgo deest in. mari exulat a B. sec.-8 Mss. carent et. alii ad. in L. pr. ac, sed V. ad 11. 10. et alibi.—a transportandum G. V. tert. Ed. Inc. at

NOTE

1 Lucio Domitio, Ap. Claudio, coss.] Is consulatus incidit in annum ab urbe condita DCC. Hic est Domitius qui ad Corfinium captus, deinde remissus est a Cæsare: homo levissimus, multis horum Commentariorum locis de bello civili commemoratus, quique tandem acie Pharsalica periit. Appius vero Pulcher hic est P. Clodii, qui a Milone fuit occisus,

frater. Extant Ciceronis ad illum Epist. lib. 111. ad Famil. Ante pugnam Pharsalicam in Græcia decessit, morbo implicitus.

2 Nostro mari] Mediterraneum intelligit, quod eo nomine a Pompeio Mela appellatur 1. 1.‘Id omne qua venit quaque dispergitur, uno vocabulo nostrum mare dicitur.'

3 Has omnes actuarias] Actuariæ

militas adjuvat. Ea, quæ sunt usui ad armandas naves, ex Hispania apportarik jubet. Ipse,' conventibus Galliæ citerioris peractis, in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustism 4 finitimam" partem Provinciæ incursionibus vastari audiebat. Eo° cum venisset, civitatibus milites imperat, certumque in locum convenire jubet. Qua re nuntiata, Pirustæ legatos ad eum mittunt, qui doceant, nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant, omnibus rationibus de injuriis satisfacere. Accepta oratione eorum," Cæsar obsides imperat, eosque ad certam diem adduci jubet: nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat." His ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates' dat, qui litem æstimenty pœnamque constituant.

5

2. His confectis rebus conventibusque peractis,a6 in cite

vide ad I. 14.- altiores And. L. pr. male.- adjuvabat L. pr. Ox. Contra Mss. vulgo hum. m. comportare Pet. B. tert. Ita And. Ox. Hinc usque ad Qua re desunt in G. V. tert. Ed. Inc.- Piratis Cuj. et Scal. pro var. lect. Pet. a m. s. ut mox a m. pr.-" finitumam B. pr. Egm.- Hæc usque ad Qua re exulant a Lov. Dorv. Edd. R. M. V.-P ad eum l. L. pr. - eorum p. Egm.- facto L. pr. s. par. desunt Pet. a m. pr. que abest non male a Duk. et 4 aliis. seque L. pr. deest And. Ox. V. sec. Ed. Flor.u deest B. tert. Pal. L. sec. Dorv. Edd. R. M. V. certum L. sec.-" demonstrans Pet.-x civitatem B. pr. paulo ante ut imp. deleri volebat Hotom. - existiment Mss. 2 male. V. Ciacc. et Gebh. &c. ad Nep. Milt. 7. æstument Egm. B. pr.- conventisque B. pr. Egm.—a paratis L. pr.- pervenisset

NOTE

naves non velis tantum agebantur, sed et remis, atque adeo aliis erant celeriores. Hoc differebant ab onerariis, quod onerariæ expertes erant remigii, mercibus tantum aptæ transportandis, a longis vero navibus, quod minus altæ, neque tot remigum ordines habebant, hominibus jumentisque ferendis vehendisque comparatæ. Livius 1. XXXVIII. Tradito et naves armamentaque earum, neve plures quam decem naves actuarias, nulla quarum plusquam triginta remis agatur.'

4 A Pirustis] Pirusta, gens Dalmatica Ptolemæo, cui Pirusæ dicuntur, et prope Macedoniam collocantur,

Strabo Pannonios eos appellat l. vII, Certe Illyrico sunt proximi. Ii videntur esse, qui Plinio Iv. 22. dicuntur Pyræi prope Taulantios. Illyricum porro erat etiam provincia Cæsaris, cujus partem sibi finitimam illi Pirustæ vexabant, ampla, longe lateque patens regio maritima, hodie Esclavonie, multis præliis multisque a ducibus Romanis perdomita, in eorum potestatem pervenit.

5 Litem æstiment] Id est, in pretium redigant omnes rapinas.

6 Conventibus peractis] Conventus peragere, est jurisdictionem in oppidis ad id destinatis, statis temporibus absolvere,

8

h

riorem Galliam" revertitur, atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset, circuitis omnibus hybernis, singulari militum studio, in summa omnium rerum inopia, circiter DC ejus generis, cujus supra demonstravimus, naves et longas XXVIII invenit instructas, neque multum abesse ab eo, quin paucis diebus deduci' possent. Collaudatis militibus atque iis qui negotio præfuerant, quid fieri velit, ostendit, atque omnes ad portum Itium3 10 convenire jubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam transmissum esse cognoverat, circiter millium passuum XXX a continenti. Huic rei quod satis esse visum est militum, reliquit: ipse cum legionibus expeditis IV11 et equitibus DCCC in fines Trevirorum" proficiscitur, quod hi neque ad concilia" veniebant, neque imperio parebant, Germanosque transrhenanos solicitare dicebantur.

b In mare.

L. pr. et c. G. V. tert.-c circumitis L. pr. V. tert. et s. Carr. omn. rer. e Mss. vulgo rer o.- quas L. pr.- xxix. G. V. tert. L. tert. Ed. Inc. duodetriginta L. pr. et Scal. totidem literis cum Edd. qq. Male Græcus dúo Kal Tρiáкovтa. xxx. Ox. Mox vulgo constructas.- deest ab V. tert.- Mss. plerique, et Ed. Inc. possint. vellet Ms. Br. Faërni, et 8 mei recentiores, ac Edd. pp. V. Ciacc. et Br. et ad 1. 8. paulo ante Lovan. quos n. præfecerat. Ox. omnis qui n. præfuerat corrupte ex seq. atque omnis. Sic enim idem pro omnes. Sic Urs. et mei Codd. præter recentem B. tert. Iccium, ut in Edd. qq. Al. Icium vel Ictium. Ytium Mss. 2.- transmissum Edd. qdd.— abest a Reg. Edd. R. M. V. non male. statim vulgo relinquit.—" Treverorum Mss. plerique.— NOTE

7 In citeriorem Galliam] Quæ alio nomine Cisalpina, hoc est, cis Alpes posita respectu Romæ, eratque Cæsaris provincia, nunc Lombardia dicitur.

8 Circiter DC ejus generis] Lipsio videtur incredibile nostris moribus. Sed hoc in usu Romanis militibus erat. Siquidem Frontino teste 1. IV. P. Nasica in hybernis, quamvis classis usus non esset necessarius, ne tamen desidia miles corrumperetur, aut per otii licentiam sociis injuriam inferret, naves ædificare instituit.'

9 Deduci] In mare naves inferri. Virgil. Deducunt socii naves et lit

tora complent:' cui contrarium est subducere,' in terram trahere. Virg. Æneid. 1. Urbem quam statuo vestra est; subducite naves.'

10 Ad portum Itium] Ptolemæus Itium statuit inter Frudis sive Suminæ ostium et Gessoriacum navale Morinorum, Bologne. Atqui non portum sed promontorium appellat, portumque ibi esse cognominem nemo dubitare potest. Sed cum in Caletibus planum sit littus, non potest esse Calais. Portus aliquis forte sit obstructus.

11 Cum legionibus expeditis Iv] Quæ non ducebant impedimenta, quorumque milites vallum non ferebant.

12

3. Hæc civitas longe plurimum totius Galliæ equitatu valet, magnasque habet copias peditum, Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix : ex quibus alter, simul atque de Cæsaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit; se suosque omnes in officio futuros, neque ab amicitia Populi Romani defecturos confirmavit; quæque in Treviris gererentur, ostendit. At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere, iisque, qui per ætatem in armis esse non poterant, in sylvam Arduennam11 abditis, quæ ingenti magnitudine per medios fines Trevirorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. Sed postea quam nonnulli principes ex ea civitate, et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti, ad Cæsarem venerunt, et de suis privatim" rebus ab eo petere cœperunt, quoniam civitati consulere non possent:* Indutiomarus, veritus ne ab omnibus desereretur, legatos ad Cæsarem mittit; sese idcirco ab' suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur. Itaque esse civitatem in sua potestate, seque, si Cæsar permitteret, ad eum in castra venturum, et suas civitatisque fortunas ejus fidei permissurum.

consilia L. pr. tert. et Edd. R. M. V. Inc. male. V. ad Iv. 14.- Sic Mss. plurimi et Vetustiores cum Edd. Vett. et Metaph. Alii per t. ut in Dione. Indiciom. Pet.-Pe q. Mss. qdd.-9 defuturos L. sec.- Carr. Duk. atque. inde Brutus atqui. sed V. IV. 25. congerere Pet.- Arduemnam B. pr. Egm.-" privatis Cuj. And. Ox. L. pr. sed V. ad 1. 17.— ad eum L. pr.— w solvere V. tert.—* Sic C. A. O. L. pr. cum Græco. Ceteri omnes et Edd. pp. posset: ut ad Induciomarum referatur, vel consuli sit scribendum. Nil tamen muto. Dein vulgo Induciom. ponitur post desereretur. Sic Mss. non a. Mox bene Petav. per inp. sese vel seseque Mss. nonnulli et Edd. Vett. paulo ante esse ponitur vulgo post pot. contra Mss. plerosque et Edd. primas. et deest Mss. longe plurimis et Edd. priscis, non male. suasque Duk. b fide L. pr. V. ad 11. 23.—c Hæc dicebantur L. pr.—d quæve L. pr.

a

NOTE

12 In sylvam Arduennam] Arduenna sylva ingens olim erat, nunc màximam partem a cultoribus excisa : per Treviros erat dispersa, et ad

Atrebates usque pertinebat. Nunc sunt tantum ejus reliquiæ circa Mo

sam.

4. Cæsar, etsi intelligebat, qua de causa ea dicerentur," quæque eum res ab instituto consilio deterreret,' tamen, ne æştatem in Treviris consumere cogeretur, omnibus ad® Britannicum bellum rebus comparatis, Indutiomarum ad se cum ducentis obsidibus venire jussit. His adductis, in iis filio propinquisque ejus omnibus, quos, nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est, uti in officio permaneret: nihilo tamen secius, principibus Trevirorum ad se convocatis,* hos singillatim Cingetorigi conciliavit: quod cum merito ejus ab" se fieri intelligebat, tum magni interesse arbitrabatur, ejus auctoritatem inter suos quamplurimum valere, cujus tam egregiam in se voluntatem perspexisset. Id factum graviter tulit Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui; et, qui jam ante' inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.

5. His rebus constitutis, Cæsar ad portum Itium cum legionibus pervenit. Ibi cognoscit, XL naves, quæ in Belgis' factæ erant, tempestate rejectas, cursum tenere non potuisse, atque eodem, unde erant profectæ, revertisse: reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit. Eodem totius Galliæ equitatus convenit, numero millium quatuor, principesque omnibus ex"

1

quæcumque Lov. E. V. pr. sec. deest Pet. deterrerent Pet.- Sic Mss. fere o. et Edd. Vett. Urs. ad Br. b. omnibus c. rebus vulgo o. rebus &c. deest rebus G. V. tert. Ed. Inc. Britanniam Edd. R. M. V.- vulgo et fil. vel in iis f. evocarat Ed. Steph.- deest L. pr. Duk.-i maneret B. pr. sec. V. pr. Pet. aliique 4. reman. V. tert. Ed. Inc.-k rocatis L. p. Sic Mss. et Edd. pp. non eossigill. tum L. sec. Dorv. Edd. R. M. V. Sic Mss. Sc. L. pr. Ox. Ed. Steph.- tamen L. pr. Ox.--P multum v. V. pr.- deest Cuj. Ed. Steph.—exulat rò ante et dein esset Lov. Dorv. Edd. R. M. essent Ed. V.— * LX Mss. plurimi, et Meldis, ac relatas. Perv. Egm. Edd. R. M. Fl.—” Sic L.

NOTE

13 In Belgis] Sic Beroaldus legit, Strabonis auctoritate motus, qui eos Lexobiis finitimos et maritimos facit. Facile credidero esse eos, qui peninsulam vel oram maritimam inDelph, et Var. Clas.

colunt, ubi est Cherbourg. Non tantum mare accolunt, sed et montes; nam inter montes eos constituit Ptolemæus.

Cæsar

M

« IndietroContinua »