Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic][subsumed][subsumed][merged small][subsumed]

e

finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum 102 finibus, rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines Dacorum103 et Anartium: 104 hinc se flectit sinistrorsus, diversis abf flumine regionibus, multarumque gentium fines propter magnitudinem attingit: neque quisquam est hujus Germaniæ,105 qui se auth adisse ad initium ejus sylvæ dicat, cum dierum iter LX processerit, aut quo ex loco oriatur, acceperit. Multa in ea genera ferarum nasci constat, quæ reliquis in locis visa' non sint: ex quibus, quæ maxime differant ab ceteris et memoriæ prodenda videantur, hæc sunt.

26. Est bos cervi figura,106 cujus a media fronte inter aures unum cornu existit, excelsius magisque directum his, quæ nobis nota sunt, cornibus. Ab ejus summo, sicut palmæ, rami quam late diffunduntur. Eadem est fœminæ marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.

quiores. Herustiorum vel Herusticorum Mss. 3. et Ed. Inc.-a recta Ox.bregionibus Edd. R. M. V. male. V. Urs. et Ciaccon.- Anartum Urs. et Ms. Ciacc.-d huc L. pr.-e sinistrorsum L. sec. V. sec. Edd. Vasc. Str. Steph. Gryph. post. Sic Mss. vetustiores 5, aliique, non a.-s multarum Lov. Dorv. Edd. R. M. V. dein nec L. pr.-h vulgo abest. hujus mox Mss. 2.i XL. suprasc. B. pr. Edd. R. M. V. LXIX Scal. L. pr.- processerint B. pr. - Multaque Ed. Inc. et Mss. omnes præter L. sec. forsan m. quoque.—1 visæ L. tert. sunt Car.-m differunt et videntur Carr. D. a c. Mss. et Edd. qdd. tradenda pro prod. L. sec. Dorv. Edd. R. M. V. Flor. hæ Edd. Vasc. Str. Steph. bene, si visæ admittas, et confer C. seq.- desunt Lov. un. cor. int. a. L. pr.-P Et L. pr. summa Lov. Edd. R. M. V.—a Eudemque bis Carr. Duk.

NOTE

101 Helvetiorum et Nemetum] De quibus supra dictum.

102 Rauracorum] Rauraci prope Basiliam, quorum fuit urbs Augusta, quæ cum esset diruta, sedes episcopalis translata est Basileam Sequano

rum.

103 Dacorum] Daci a Strabone circa Danubii fontes constituti. Virg. Æn. vIII. Daas vocat: Indomitique Daæ, et pontem indignatus Araxes.'

104 Anartium] Anartes sunt eorum finitimi, Anarti Ptolemæo. Verisimile est eos partem Hungariæ occupavisse.

105 Neque quisquam est hujus Germania] Regiones illa facile sylvescunt, si ab hominum cultura vastæ fiunt, ut nostra memoria post magna ibidem gesta bella cognitum est. Nihil ergo mirum est, si, cum essent illi Germani ab agricultura alieni, tantas in regionibus suis sylvas haberent.

106 Est bos cervi figura] Non reperitur amplius in Germania. Igitur aut nulla fides Cæsari, qui quæ non viderit animalia descripserit, aut si vidit, quædam animalium genera interire dicendum esset; quod non est consentaneum.

27. Sunt item, quæ appellantur Alces.107 Harum est consimilis capreis figura et varietas pellium; sed magnitudine paulo antecedunt, mutilæque sunt cornibus, et crura sine nodis articulisques habent; neque quietis causa procumbunt, neque, si quo afflicta casu conciderint,' erigere sese aut" sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus ad eas se applicant, atque ita, paulum modo reclinatæ, quietem capiunt:108 quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint,* omnes eo loco aut a radicibus subruunt, aut accidunt arbores tantum, ut summa species earum stantium relinqua→ tur. Huc cum se consuetudine reclinaverint, infirmas arbores pondere affligunt, atque una ipsæ concidunt.

28. Tertium est genus eorum, qui Uri appellantur.109 Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum, et magna velocitas: neque homini, neque feræ, quam conspexerint, parcunt.

Mutile s. Dorv. multique s. sine c. Pet. inutilesque Oxon._sunt deest Carr. articlisque B. pr. V. pr. Egm.- Sic L. pr. sec. Scal. Egm. Duk. Edd. Vasc. Str. Steph. Gryph. post. vulgo conciderunt. acciderunt V. pr.—" ac L. pr. Edd. R. M. V. sublevareque Carr. Duk.- Paullulum L. sec.-w ut Carr. D.- Sic Mss. uno alterove excepto, et Edd, Vett. non consueverint. V. ad I. 43.—y deest Ms. Br. Lov. D. Dorv. et Edd. pp. ab e Mss. melioribus pro a.—2 Elefantos plerique. Elefantes Mss. 4.- et f. desunt L. pr. mox vulgo est eorum. et neque L. pr. Öx.-c conspexerunt Mss. et Edd. qdd.—

NOTE
dit.

107 Sunt item quæ appellantur Alces] Alcem aliter describit Plinius 1. vIII. 'Ni proceritas,' inquit,' aurium et cervicis distinguat, jumento similem.' Quæ vero capitur ex accisæ arboris insidiis, non dicitur Alces, sed Machlis, alci quidem haud dissimilis ; neque in Germania esse, sed dicitur in Scandinavia.

108 Paulum modo declinatæ quietem capiunt] De alcium natura falso et fallenti Cæsari ignoscendum. Siquidem Solinus c. XXIII. et de alce et de elephante tam cognito Romæ, idem scripsit, et ipse falsus, scilicet non posse surgere, si quando ceci

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

d

Hoc se laborc

Hos studiose foveis captos interficiunt. durant homines adolescentes, atque hoc genere venationis exercent; et, qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quæ sint testimonio, magnam ferunt laudem. Sed assuescere ad homines et mansuefieri, ne parvuli quidem excepti possunt. Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Hæc studiose conquisita ab labriss argento circumcludunt, atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

110

29. Cæsar, postquam per Ubios" exploratores comperit, Suevos sese' in sylvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agriculturæ student, constituit, non progredi longius: sed, ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret, atque utk eorum auxilia tardaret, reducto exercitu, partem ultimam pontis, quæ ripas Ubiorum contingebat, in longitudinem pedum cc rescindit; atque in extremo pontem turrim tabulatorum quatuor constituit, præsidiumque cohortium XII pontis tuendi causa ponit, magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco præsidioque" C.° Volcatium Tullum" adolescentem præfecit: ipse, cum maturescere frumenta inciperent," ad bellum Ambiorigis profectus, (per Arduennam

d vulgo abest homines. adul. V. pr. Ox.-e interfecerint Scal. Lov. interficiunt Ed. post. Gryph. Sic B. pr. L. pr. Scal. Ox. And. Ceteri cum Edd. primis mansueti facti. ab latis Ox. publicos Ed. Ven. Se L. pr. Edd. qdd.— j ostendimus L. pr. demonstramus V. pr.- Deest Pet. retard. L. sec.—1 rescidit Carr. D.- extrema parte Egm. turrem L. pr.-" que abest ab Egm.— • Quintum Sc. L. pr. Vulcatium Mss. o. et Tullium nonnulli. adul. V. pr. Ox. præficit Edd. Vasc. St. Steph. Gr. post.-P cepissent L. pr.- desunt q. e. et

NOTE

110 Hæc studiose conquisita] Eadem habet Plinius 1. XI. Urorum cornibus Barbari septentrionales potant, urnasque binas capitis unius cornua implent.'Urorum porro,' inquit Solinus c. XXII. taurina cornua in tantum modum protenduntur, ut demta ob insignem capacitatem inter regias

mensas potuum gerula fiant.' Iis cornibus tempore Vegetii usi sunt Romani in bello ad sigua vocalia, ut tuba, ut buccina.

111 C. Volcatium Tullum] C. Volcatii Tulli pater fuerat consul triennio antequam fuisset Cicero consul, cujus ipse meminit Philipp. 2.

« IndietroContinua »