Immagini della pagina
PDF
ePub

portisque castrorum barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maxime admirandum videbatur, quod Germani, qui eo consilio Rhenum transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati, optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerint.h

43. Cæsar, rursus ad vexandosi hostes profectus, magno coacto numero ex finitimis civitatibus, in omnes partes dimittit. Omnes vici atque omnia ædificia, quæ quisque conspexerat, incendebantur: præda ex omnibus locis agebatur: frumenta non solum am tanta multitudine jumentorum atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant; ut, si qui etiam in præsentia" se occultassent, tamen iis, deducto exercitu, rerum omnium inopia pereundum videretur. Ac sæpe in eum locum ventum est, tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga captivi, nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut, spe consequendi illata atque infinito labore suscepto, qui se summam ab' Cæsare gratiam inituros putarent, pæne naturam studio vincerent, semperque paulum ad summam felicitatem defuisse videretur, atque ille latebris aut saltibus se eriperet ett noctu occultatus" alias regiones partesque peteret, non majore equitum præsidio, quam quatuor, quibus solis vitam suam committere audebat.

44. Tali modo vastatis regionibus, exercitum Cæsar duarum cohortium damno135 Durocortorum* 136 Remorum

V. sec. quidem deest D.-d exulat a Cuj. dein vulgo avertissent.—e advertendum L. sec.-f animo L. pr. a m. pr.—š transissent Edd. R. M. V.—h vulgo obtulerant. obtinuerunt Lov. G. V. tert. L. tert. Sic Mss. plerique et Edd. qdd, al. ad v. rurs. exulat rò rursus a Sc.-) finitumis B. pr. V. pr. Egm. civitatibus carent Edd. R. M. V. abest a L. pr. male.- additur in And. et Oxon. pecora interficiebantur.— Sic Cuj. Urs. And. Ox. L. pr. Reliqui cum Edd. pp. Vasc. Str. Steph. Gr. post. non agnoscunt a. quæ et facile abesse poterat. a tanta hom. jumentorumque m L. pr.-" præsenti V. sec.— Sic B. pr. V. sec. tert. G. omnibus partibus V. pr. a m. pr. L. sec.-P vulgo ut non m. &c. sed nec. Pet. plene.—¶ figura B. pr.- Sic B. pr. V. pr. Lov. Egm. et alii, non a C.- Eripere Mss. 4. Edd. R. M. V.- ut L. pr.-" occultare Dorv. Edd. R. M. V. occupatus And. L. pr. Scal. sed κpuπróμevos Gr.-▾ petere Mss. 2. Edd. R. M. V.-" equitatus Pet. equitatum L. pr. V. pr.- Durofortum, Durocortum, Durocotorum Mss. et Edd. qdd, male. V. Ciacc. et Brant. NOTE

135 Duarum cohortium damno] O- interfectis. missis duabus cohortibus a Sigambris

136 Durocortorum] Remorum est

reducit, concilioque in eum locum Galliæ indicto, de conjuratione Senonum et Carnutum quæstionem habere instituit; et de Accone, qui princeps ejus consilii fuerat, graviore sententia pronuntiata, more majorum supplicium sumsit.37 Nonnulli judicium veriti profugerunt; quibus cum aqua atque igni interdixisset,138 duas legiones ad fines Trevirorum, in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agendici13 in hybernis collocavit; frumentoque exercitud proviso, ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos profectus est.

a

Sur. ad Anton. Itin. pag. 362.- deducit Egm.-2 hanc L. sec.- pronunciat ac Mss. et Edd. qdd. perperam.-b et Edd. qdd.- et Mss. et Edd. quæd. sed r. Bas. Sic L. pr. V. sec. non exercitui V. ad c. 42.-e peragendos Dorv. Edd. R. M. V.

metropolis, Rheims.

NOTE

137 More majorum supplicium sumsit] Dubium an more Gallorum, an Romanorum supplicio affecerit. Si Romanorum more; ut Guturvatum puniendum curavit, qui virgis cæsus, deinde securi percussus fuit.

138 Quibus cum aqua atque igni interdixisset] Sine aqua et igne vita coli non potest, quia hæ duæ res vi

tam maxime continent. Aqua igitur et igne interdicere, idem est ac ne quis alicubi vivat prohibere; itaque ipsi alio migrandum statuere. Ovidius Fast. l. IV. An quod in his vitæ causa est, hæc perdidit exul?'

139 Agendici] Agedincum reponendum est. Metropolis Senonum ad Icaunam fluvium, Ione.

C. JULII CÆSARIS

COMMENTARII

DE

BELLO GALLICO.

LIBER SEPTIMUS.

ARGUMENTUM.

Bellum Vercingetorigis.

Cap. 1. Nova consilia Gallorum de bello. 2, 3. Bellum a Carnutibus susceptum. 4, 5. Ab Arvernis, auctore Vercingetorige. 6. Periculosum iter Cæsaris ad exercitum. 7, 8. Arverni oppressi. 9. Gergovia ab Vercingetorige oppugnata. 10. Iter Cæsaris ad ferendum auxilium. 11-13. Vellaunodunum, Genabum, Noviodunum a Casare capta: iter ad Avaricum. 14, 15. Biturigum oppida præter Avaricum a Gallis incensa. 16, 17. Inopia Romanorum ad Avaricum. 18-21. Vercingetorix proditionis insimulatus, absolutus. 22. Gallorum in defendendo oppido studium. 23. Muri Gallici. 24, 25. Ager Romanus incensus: eruptio Gallorum repressa. 26. Consilium Gallorum clam profugiendi ex oppido clamore muliebri impeditum. 27, 28. Avaricum expugnatum. 29-31. Bellum ab Vercingetorige continuatum. 32, 33. Motus in Eduis a Cæsare compositi. 34, 35. Exercitus Romanus trans Elaverem expositus: pars copiarum in Senones et Parisios missa. 36. Castra Cæsaris ad Gergoviam. 37-40. Nova turbæ in Eduis, auctoribus Convictolitane et Litavico: Litavicus, qui subsidium, ab

Eduis Casari missum, solicitaverat, oppressus. 41. Romanorum castra interim oppugnata: agre defensa. 42, 43. Eduorum defectio. 44-51. Impetus Romanorum in Gergoviam: clades. 52, 53. Oratio Cæsaris ad milites: obsessio Gergovia soluta. 54-56. Bellum ab Eduis susceptum : exercitus Cæsaris per Ligerim transductus. 57–62. Labieni res feliciter in Parisiis gesta. 63, 64. Vercingetorix totius Gallia imperator. 65. Casaris cura ad omnes casus. 66, 67. Vercingetorix equestri prælio superatus. 68, 69. Alesiæ, in quam Vercingetorix, facto prælio, se contulerat, descriptio. 70. Nova clades Gallorum equitatui virtute Germanorum illata. 71. Equitatus a Vercingetorige dimissus: omnis Gallia ad bellum evocata. 72-74. Cæsaris munitiones contra oppidanos et hostes exteriores. 75, 76. Subsidium Gallorum comparatum. 77, 78. Inopia Gallorum Alesiæ: Critognati oratio: Mandubii ex oppido expulsi. 79, 80. Subsidium a Romanis repulsum. 81, 82. Castra Romana utraque ex parte oppugnata: Galli magno detrimento victi. 83-88. Nova consilia Gallorum: impetus in castra Romana ex colle, qui est ad septem triones: eruptio ex oppido: Romanorum labor victoria. 89, 90. Deditio oppidi: Eduorum, Arvernorum : hyberna.

I

QUIETA Gallia, Cæsar, ut constituerat," in Italiam ad conventus agendos proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii cæde: de Senatusque consulto3 certior factus, ut omnes

a Instituerat Ms. Lips. Edd. R. M. V. contra vi. 3.-b perag. Duk. Edd. R. NOTE

1 Conventus agendos] Conventus agebantur, ut jurisdictioni daretur opera; quod hyeme fiebat, cum militia fuerat æstas transacta. Sed non eo animo Cæsar fuerat in Italiam profectus, verum ut proxime urbem suas res facilius curare posset.

2 Clodii] Clodius nobilissimus idem et audacissimus, post multa in

Rep. male gesta, tandem a T. Annio Milone, cum quo longas simultates exercuerat, in via Appia interfectus est. Inde ingentes in Rep. turbæ, orationemque pro Milone inimici sui interfectore Cicero habuit, nec minus ob id factum in exilium pulsus est Milo.

3 Senatusque consulto] Asconius Pe

Italiæ juniores conjurarent, dilectum tota provincia habere instituit. Eæ res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et affingunt rumoribus Galli, quod res poscere videbatur," retineri urbano motu Cæsarem, neque in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui jam ante sei Populi Romani imperio subjectos dolerent, liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt. Indictis inter se principes Galliæ conciliis1 sylvestribus ac remotis locis, queruntur de Acconis morte; "hunc casum ad ipsos recidere posse demonstrant; miserantur communem Galliæ fortunam; omnibus pollicitationibus ac præmiis deposcunt, qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent. Ejus in primis rationem habendam dicunt, priusquam eorum clandestina consilia efferantur, ut Cæsar ab exercitu intercludatur. Id esse facile, quod neque legiones, absente imperatore, audeant ex' hybernis egredi; neque imperator sine præsidio ad legio

Le

M. V. Aldi, Urs. Pl, et aliæ: ac vulgo ubi. et P. Clodii.- juniores Italia Edd. qdd.d ita B. pr. V. pr. et multi alii. deest Scal. L. pr. Sed V. VI. 4. I. 1. B. Civ. 6. et passim. instituunt Lov. Dorv. Edd. R. M.f ea r. perfertur Mss. 3. Ed. Inc. hec D.- proferuntur V. pr. minus bene.videbantur Dorv. Edd. R. M. V.-i deest Mss. 2.— doluerunt D. V. sec.— k ceperunt L. pr. consiliis Mss. plerique et Edd. male.—m atque D. L. sec. -posse præcedit in Mss. plurimis et Edd. pp. aliisque. deest Car.—o monstrant L. pr.- Sic Cuj. And. Ox. L. pr. Scal. ut c. sec. reliqui et Edd. pp. initia, in quibus etiam dein non comparet rò ejus. Potius delevi cum L. pr. Lov. Dorv. Tò esse. In plerisque scribitur esse hab. non hab. esse. Ceterumfaciat et vindicet non male Ox. L. pr. et Scal.-9 deest D. V. sec.- ab D.—

NOTÆ

dianus in argumento in orationem Ciceronis pro Milone, historiam hanc explicat, ubi scribit tantum fuisse in urbe tumultum propter Clodii cædem et Milonis factionem, ut Senatusconsultum factum sit, ut interrex et tribuni pleb. et Cn. Pompejus, qui pro consule ad urbem erat, viderent, ne quid Resp. detrimenti caperet, delectusque tota Italia haberentur.'

4 Conjurarent] Conjuratio dicebatur, cum quia singulos interrogare non vacabat, duobus prolatis vexillis, altero roseo, quo pedites, altero cœruleo, quo equites, dicebatur, Qui

vult Remp. salvam, me sequatur. Tum qui convenerant, conjurabant, id est, simul jurabant. Quare dicebatur ista militia, conjuratio. Nec fieri licebat nisi in bello Italico vel Gallico. De sacramento porro militari est supra dictum.

5 Dilectum tota provincia habere instituit] Nempe Gallia Cisalpina, quæ cum Illyrico adjuncto, per legem Vatiniam fuit ab initio Cæsaris provincia; postea enim per Senatum Galliam Comatam obtinuerat.

6 Retineri urbano motu Cæsarem] Plutarchus in Cæsare testatur, si

« IndietroContinua »