EPISTOLA SERENISSIMO DELPHINO. ............ ACHILLEM ferunt ista ætate cum esset qua nunc es, materno dolo et præcepto sub virginea veste apud Lycomedem Regem in Scyro latentem hac arte ab Ulysse fuisse agnitum. Tympana, vittas gemmatas aliaque id genus ad puellares ornatus pertinentia, juxtaque arma omnis generis dux callidus exposuit. Puellis mundum muliebrem mirantibus et sibi aptantibus, ferox adolescentulus ut clypeum pugnis coœlatum et forte belli maculis rubentem hastasque conspexit, bellica instrumenta neglectis virgineis tanto cum fremitu et commotæ mentis ardore arripuit, ut jam prælia meditanti toto in pectore Troja esse videretur. Tanta vis Martiæ naturæ, quæ propositis armis derepente ante tempus ad eos impetus inardescebat, ad quos ab ipsa fuerat origine comparata. Non dubito, SERENISSIME DELPHINE, Francicæ gentis tam certa spes quam præsens est invictus parens præsidium, quin ad hoc exemplum lectis oblati tibi Cæsaris Commentariis, tanquam armorum illecebroso spectaculo excitatus jam mente bellum deposcas. Nec enim tantum bonus, aut bonis prognatus es, sed et is nunc tibi bellicæ virtutis et artis Magister discendus et imitandus proponitur, qui maximus Imperator, omnium sæculorum judicio fuit comprobatus. Is, teste Plutarcho, nulli summorum Ducum fuit inferior. Sed sive cum illo Fabios, Scipiones, Metellos Delph. et Var. Clas. Casar A coævosque ejus aut paulo superiores Syllam et Marium vel ipsum etiam Pompeium conferas, nemo eorum in locis asperioribus bellum gessit, nemo provincias imperio adjunxit ampliores, nemo plures et bellicosiores, nemo feritate et immanitate magis barbaras gentes domuit, nemo clementia et mansuetudine in devictos insigniore usus est, omnes vero præliorum et hostium interfectorum numero superavit. Est igitur quod mihi gratuler, quod ex cetero auctorum numero qui doctissimorum hominum cura, diligentia, labore et industria tibi explanantur, hunc potissimum delegerim quem tibi adornarem, qui tuis rationibus esset omnium accommodatissimus et omnium rei militaris doctorum maximus. Est et alia gloria quam Cæsar nec in expeditionibus bellicis a se alienam duxit, quæ scilicet a literis petitur et cui ista ætas a tuo magno parente deputatur. Scripsit enim ad Ciceronem de Grammatica libros in transitu Alpium dum ad exercitum in Galliam properaret, quorum et in hac editione extant aliquot fragmenta. Utinam libros ipsos haberemus auctori superstites. Haberes forte in uno, qui in pluribus jam requiritur, dicendi faciendique magistrum. Sed fallor. In his enim Commentariis, quibus nihil fieri potest elegantius, non tantum faciendi sed et dicendi ex æquo præcepta hauriuntur. Hac altera Cæsaris laude, quæ tota a Musis quæritur, licet interim inclarescas, dum in illam majorem adolescis. Ad hanc per studiorum viam enitere, hanc prima ista ætas concupiscat. Sed quia Musarum disciplinæ variæ sunt et multiplices, has tibi delige potissimum, unde fias et ad exercitus ducendos et ad populorum regimen instructior. Tu regere imperio populos, Delphine, memento: PRÆFAΤΙΟ. ............ : QUICUMQUE Romanorum suam memoriam literis æternam facere suscepit, intelligi sua scripta posteris omnibus aut plerisque voluit, non quasi ænigmata sapientissimo cuique esse cognita, vulgo autem incognita nesciri. Septentrionalium nationum Romano se postmodum imperio superfundentium et Latinitatem sua barbarie fœdantium concursu, factum est ut veterum Auctorum monumenta tanquam cæca nube inducta jam agnosci desierint. Cum enim non magis Romanorum potentiam illi Gothi, Franci, Vandali quam sermonem immixta sua lingua profligassent, et Gothice, Francice, Vandalice Romanum imperium incolentibus loquendum fuisset, novæ linguæ victoris populi usus, desuetudinem veteris importavit, desuetudo ignorationem, ignoratio discendi necessitatem fecit. Inde tot extiterunt Commentarii qui novas veterum scriptorum tenebras discuterent. Sed Commentariorum Auctores partim non satis perviderunt quæ intus quasi sub densa caligine latebant; unde errandi oborta necessitas, partim (quod fere scribentibus est propositum) magis suæ famæ consuluerunt, dum docti videri volunt, quam publicæ utilitati, quæ tota in obscurorum lo corum illustratione fuerat posita. Itaque tot Commentarii |