Immagini della pagina
PDF
ePub

maerentes altum cinerem et confusa ruebant ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae. iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. 215 hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum pectora maerentum puerique parentibus orbi dirum execrantur bellum Turnique hymenaeos; ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. 220 ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum. multa simul contra variis sententia dictis

225

pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat; multa virum meritis sustentat fama tropaeis.

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ecce super maesti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil omnibus actum tantorum inpensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces; alia arma Latinis 230 quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. deficit ingenti luctu rex ipse Latinus;

fatalem Aenean manifesto numine ferri admonet ira deum tumulique ante ora recentes. ergo concilium magnum primosque suorum 235 imperio accitos alta intra limina cogit.

olli convenere ruuntque ad regia plenis tecta viis. sedet in mediis et maximus aevo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. atque hic legatos Aetola ex urbe remissos, 240 quae referant, fari iubet et responsa reposcit ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis, et Venulus dicto parens ita farier infit:

'Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis

contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.
ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
victor Gargani condebat Iapygis agris.

postquam introgressi et coram data copia fandi,
munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
auditis ille haec placido sic reddidit ore:
"o fortunatae gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
quicumque Iliacos ferro violavimus agros,

(mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,
quos Simois premat ille viros) infanda per orbem
supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervae
sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus.
militia ex illa diversum ad litus abacti
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
exulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum
coniugis infandae prima intra limina dextra
oppetiit; devicta Asia subsedit adulter.
regna Neoptolemi referam versosque penatis
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?
invidisse deos, patriis ut redditus aris

coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?

nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,

et socii amissi petierunt aethera pinnis
fluminibusque vagantur aves (heu dira meorum
supplicia!) et scopulos lacrimosis vocibus implent.
haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt
tempore, cum ferro caelestia corpora demens
adpetii et Veneris violavi volnere dextram.
ne vero, ne me ad talis impellite pugnas;

245

250

255

260

266

268

264

265

269

270

275

nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum 280 Pergama, nec veterum memini laetorve malorum. munera, quae patriis ad me portatis ab oris, vertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra contulimusque manus; experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. 285 si duo praeterea talis Idaea tulisset

terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis. quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium 290 haesit et in decimum vestigia rettulit annum. ambo animis, ambo insignes praestantibus armis; hic pietate prior. coeant in foedera dextrae, qua datur; ast armis concurrant arma cavete." et responsa simul quae sint, rex optime, regis 295 audisti et quae sit magno sententia bello.'

Vix ea legati, variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur cum rapidos amnis; fit clauso gurgite murmur, vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. 300 ut primum placati animi et trepida ora quierunt, praefatus divos solio rex infit ab alto:

'ante equidem summa de re statuisse, Latini, et vellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium, cum muros adsidet hostis. 305 bellum inportunum, cives, cum gente deorum invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant proelia; nec victi possunt absistere ferro.

spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis, ponite; spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis.

310 cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,

ante oculos interque manus sunt omnia vestras.

nec quemquam incuso; potuit quae plurima virtus

esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
nunc adeo, quae sit dubiae sententia menti,
expediam et paucis (animos adhibete) docebo.
est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt et vomere duros
exercent collis atque horum asperrima pascunt.
haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
dicamus leges sociosque in regna vocemus;
considant, si tantus amor, et moenia condant.
sin alios finis aliamque capessere gentem
est animus possuntque solo decedere nostro,
bis denas Italo texamus robore navis

seu pluris complere valent; iacet omnis ad undam
materies; ipsi numerumque modumque carinis
praecipiant; nos aera, manus, navalia demus.
praeterea, qui dicta ferant et foedera firment,
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu praetendere ramos
munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
consulite in medium et rebus succurrite fessis.'

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
largus opum et lingua melior, sed frigida bello
dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,
seditione potens (genus huic materna superbum
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
'rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
consulis, o bone rex; cuncti se scire fatentur,
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
det libertatem fandi flatusque remittat,

315

320

325

330

335

340

345

cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus 350 consedisse urbem luctu, dum Troïa temptat castra fugae fidens et caelum territat armis. unum etiam donis istis, quae plurima mitti Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, adicias, nec te ullius violentia vincat,

355 quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
des pater et pacem hanc aeterno foedere firmes.
quodsi tantus habet mentes et pectora terror,
ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
360 quid miseros totiens in aperta pericula civis
proicis, o Latio caput horum et causa malorum?
nulla salus bello; pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse
365 nil moror), en supplex venio. miserere tuorum;
pone animos et pulsus abi. sat funera fusi
vidimus ingentis et desolavimus agros.

aut, si fama movet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,

370 aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
scilicet, ut Turno contingat regia coniunx,
nos, animae viles, inhumata infletaque turba
sternamur campis. etiam tu, siqua tibi vis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,
375 qui vocat.'

Talibus exarsit dictis violentia Turni;

dat gemitum rumpitque has imo pectore voces: 'larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis 380 primus ades. sed non replenda est curia verbis,

« IndietroContinua »