C. Crispi Sallustii De Catilinę conjuratione historia, with tr., notes [&c.] by P. Egan

Copertina anteriore

Dall'interno del libro

Pagine selezionate

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 24 - Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student; turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno.
Pagina 10 - Fuere ea tempestate, qui dicerent Catilinam, oratione habita, cum ad jusjurandum popularis sceleris sui adigeret, humani corporis sanguinem vino permixtum in pateris circumtulisse : inde cum post exsecrationem omnes clegustavissent, sicuti in sollemnibus sacris fieri consuevit, aperuisse consilium suum, [atque eo dictitare fecisse,] quo inter se fidi magis forent, alius alii tanti facinoris conscii.
Pagina 26 - Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
Pagina 40 - Omnis homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiant, neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.

Informazioni bibliografiche