Immagini della pagina
PDF
ePub

13

pro

parentesque armis tegere. Post, ubi pericula virtute pulerant, sociis atque amicis auxilia portabant "; magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant. Imperium legitimum 14, nomen imperii 15 regium habebant; delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, reipublicæ consultabant 16. Hi vel ætate", vel curæ similitudine, Patres appellabantur. Post, ubi regium imperium, quod initio conservandæ libertatis atque augendæ reipublicæ fuerat, in superbiam dominationemque1 convertit immutato more, annua imperia, binosque imperatores" sibi fecere. Eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere" animum humanum.

20

VII. Sed ea tempestate' cœpere se quisque extol

12. Auxilia portabant. Minus usitata est hæc loquendi ratio. Plerumque auxilium ferre dicunt optimæ notæ scriptores. Kun.

13. Magisque dandis. Sic Thucyd. π, 4ο: οὐ πάσχοντες εὖ, ἀλλὰ δρῶντες, κτώμεθα τους φίλους. Non accipiendis, sed præstandis beneficiis amicos nobis conciliamus. KUN.

14. Imperium legitimum. Legibus circumscriptum, quod opponitur dominationi nullo legum freno coercitæ.

15. Nomen imperi. Qui imperabant, reges appellabantur.

16. Consultabant. Consulere solebant. Nam sæpe consuetudinem indicant verba frequentandi.

17. Vel ætate, etc. Vel quia senes erant, vel quia patrum instar civium salutem curabant. KUN.

18. Conservandæ libertatis...fuerat, Supple ratio, causa, vel aliud quidlibet. Gall. un moyen. Hæc ellipsis non semel occurrit apud Livium Tacitumque.

*

19. Dominationem. Adjuncta est huic vocabulo odiosa tyrannidis injustæ notio. Derivatur enim ex voce dominus, qua proprie significatur, qui servis imperat.

20. Convertit. Pro, se convertit, vel conversum est.

[ocr errors]

21. Imperatores. Qui sc. consules vocati sunt. Legitimam illam, qua potestas consularis definita est, formulam citavit Tullius, de Legibus, III, 4: Regio imperio duo sunto, iique præeundo, judicando, consulendo, prætores, judices, consules appellantor; militiæ summum jus habento; nemini parento; ollis salus populi suprema lex esto. » KUN. Hinc intelligere est omnium, qui deinde creati sunt, magistratuum potestatem initio habuisse consules.

22. Insolescere. Se insolentius efferre.

CAP. VII. 1. Sed ea tempestate. Ea vis est hoc loco particulæ sed, non ut superiori propositioni adversetur, sed ut transitionem a regio

5

lere, magisque ingenium in promtu habere3. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque his aliena virtus formidolosa est. Sed civitas, incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit ; tanta cupido gloriæ incesserat. Jam primum juventus simul laboris ac belli patiens erat, in castris usu' militiam discebat; magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis, lubidinem habebant. Igitur talibus viris non labos insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidolosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriæ maxumum certamen inter ipsos erat; sic quisque hostem ferire, murum adscen

10

dominatu ad dissimilem prorsus reipublicæ statum expressius notet ac significet. Ea tempestate, eo tempore.

[ocr errors]

2. Se..... extollere. Ad majora se erigere.

3. Ingenium in promtu habere.Virtutes animi proferre. Bip.

4. Nam regibus, etc. Sensus est: sub regibus, non idem ad grandia et excelsa animorum impetus esse poterat, quia reges timent ne privati hominis nomen supra principis attollatur, (ut ait Tacit., Agr. xxxxx); ideoque illis boni suspectiores sunt, etc. Porro æstimabant Romani universos reges ex Tarquinio Superbo, regiumque imperium ex Asiaticarum gentium servitute. Nesciebat tunc temporis, vel oblitum erat humanum genus, nusquam ampliorem egregiis virtutibus veræque libertati campum patere, quam sub regis imperio legibus moderato. Scilicet, Fallitur egregio quisquis sub principe

[blocks in formation]
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

8. Militaribus equis. Hosce equos ad usum militarem comparatos distinguit ab iis, quos infra, c. IX, voluptatis causa Catilinæ sociis emptos esse narrat. KUN.

9. Labos. Ita semper scripsisse Sallustium, nunquam labor, Servius ad Virg., Æn. 1, 253, adnotavit. Id.

10. Sic quisque. Plerique codd. sic se quisque. Al. sese quisque. Al. nec sie se, nec sese habent. Colerus ( apud Haverc.) proponit sic pro se quisque.

Utique sensus est: quisque properabat hostem ferire, murum adscendere; et conspici, dum illud faceret, cupiebat.

12

dere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat; eas divitias eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant; laudis avidi, pecuniæ liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas" volebant. Memorare possem quibus in locis maxumas hostium copias populus romanus parva manu fuderit, quas urbes natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

3

5

VIII. Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas, ex lubidine magis quam ex vero, celebrat obscuratque 3. Atheniensium res gestæ, sicuti ego æstumo, satis ampla magnificæque fuere; verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. Ita eorum qui ea fecere virtus tanta habetur, quantum verbis ea potuere extollere præclara ingenia. At populo romano nunquam ea copia fuit, quia prudentissumus quis

11. Eas divitias, etc. Talia facinora fecisse divitias putabant. Hoc illis pro divitiis erat.

12. Eam bonam famam. In eo (scil. in præclara faciendo) bonam famam nobilitatemque ponebant.

13. Divitias honestas. Mediocres, et quæ virum honestent.

CAP. VIII. 1. Sed profecto. Rerum gestarum famam atque gloriam a scriptorum cujusque gentis ingeniis, interdum magis, quam ab ipsa factorum magnitudine, pendere hoc loco docet Sallustius; eatenus igitur gloriam populorum ex parte etiam fortunæ tribuendam esse. Sic respondet iis qui possent quærere, cur tanta majorum virtus meritis laudibus non sit celebrata. KUN.

2. Celebrat. Nobiles facit. Sic Jug. LXXXV: « Hæc atque talia majores vestri faciundo, seque remque publicam celebravere.

[blocks in formation]

4. Quam fama feruntur. Quam fama eas esse refert.

5. Provenere. Metaphora e frugibus sumpta: magnus proventus, magna seges ingeniorum exstitit.

6. Scriptorum magna ingenia. Elegantius quam scriptores magni ingeni. Sic Curtius, III, 5. robora virorum pro, robusti viri.

7. Quantum verbis ea potuere, etc. Ea scil. facta. Cortius, eam scil. virtutem; eodem prorsus sensu : virtus eorum tanta videtur, quantam verbis eam facere potuerunt præstantissima scriptorum ingenia.

8. Nunquam ca copia fuit. Nunquam id contigit Romanis, scil. ut tales gloriæ suæ præcones haberent. Gallice, le peuple romain n'eut jamais cet avantage. Copia enim hic est

10

que negotiosus maxume erat; ingenium nemo sine corpore exercebat; optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis benefacta laudari, quam ipse aliorum narrare, malebat.

2

[ocr errors]

IX. Igitur domi militiæque boni mores colebantur. Concordia maxuma, minuma avaritia erat; jus bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Jurgia, discordias, simultates, cum hostibus exercebant; cives cum civibus de virtute certabant. In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicis fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat æquitate, seque remque publicam curabant. Quarum re

4

facultas, non multitudo, ut putat v. doct. Kunhardt.

9. Quia prudentissumus quisque, etc. Id est, quoniam ii qui prudentia et ingenio reliquis præstabant, negotiis publicis intenti, ideo res gestas scribere non poterant.

10. Ingenium nemo, etc. Nemo, ut apud Græcos, ingenium solum exercebat. Stipendia quoque faciebant; domi militiæque rempub. curabant.

CAP. IX. 1. Igitur. Hæc conjunctio animum legentis refert ad ea, quæ dicebantur in cap. VII, et a quibus, in toto cap. VIII, auctor digressus est.

2. Jus bonumque. Justum et honestum non legibus coacti, sed natura duce et sponte sua colebant. Hæc loquendi forma « non legibus magis quam natura » omnino Thucydidea est. Græce verteretur: cù vópots μãλλον (seu τοπλεῖον ) ἢ φύσει. Similia protulere de moribus Germanorum Tacitus, xIx: « Plus ibi boni mores valent, quam alibi bonæ leges. » De moribus Scytharum Justinus II, 2:

[ocr errors]

Justitia gentis ingeniis culta, non legibus; et denique de Latinis, Virgil. Æneid. vii, 202 :

[ocr errors]

5

Neve ignorate Latinos,

6

[ocr errors]

Saturni gentem, haud vinclo nec legibus

æquam,

Sponte sua, veterisque dei se more te

nentem.

Quin ipse Thucydides, 11, 39, de virtute Atheniensium : si... pǹ μstà νόμων τοπλεῖον ἢ τρόπων ἀνδρείας ἐθέλοιμεν κινδυνεύειν.... « Si... non legibus magis quam generosis moribus pericula subire velimus. »

3. Jurgia...cum hostibus exercebant. Videl. non, ut nunc, cum civibus.

4. In suppliciis deorum. In cultu deorum. Supplicia ( a supplicando dicta) et hic et sæpe alias pro victimis et sacrificiis et supplicationibus sumuntur.

5. In amicis. Havercamp in amicos. Hoc magis usitatum : illud magis Sallustianum videtur. Sic, c. LII: « Misericordes in furibus ærarii. »

6. Ubi pax, etc. Non simpliciter in pace dixit, sed ubi pax evenerat, ut intelligere sit Romanos non bellum refugere nec pacem quærere; sed eam, ubi forte evenerat, quasi fructum laboris et bellorum requiem accipere.

7. Curabant. Et sibi et reipublicæ consulebant.

8

rum ego maxuma documenta hæc habeo : quod in bello sæpius vindicatum est in eos qui contra imperium in hostem pugnaverant, quique tardius, revocati, prælio excesserant, quam qui signa relinquere, aut, pulsi, loco cedere ausi erant; in pace vero, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant, et, accepta injuria, ignoscere quam persequi malebant.

X. Sed ubi labore atque justitia respublica crevit, reges magni bello domiti, nationes feræ et populi ingentes vi subacti, Carthago, æmula imperii romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terræque patebant; sævire fortuna' miscere omnia cœpit. Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium, divitiæ, optandæ aliis, oneri miseriæque fuere. Igitur primo pecuniæ, deinde imperii cupido crevit : ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem, ceterasque artes bonas subvertit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere ', omnia venalia habere, edo

[blocks in formation]

I

Sensus totius loci est : Romanos in bello audacia, in pace æquitate usos fuisse, duo argumenta sunt : 1o in bello plures milites pœnas dederunt, quia injussu ducis pugnaverant, aut tardius prælio excesserant a duce revocati, quam quia signa relinquere aut loco cedere, ab hoste pulsi, sustinuerant; 2° in pace, beneficiis magis quam metu subditos populos in officio retinebant; et, accepta injuria, ignoscere, quam pœnas repetere malebant,

CAP. X. 1. Sævire fortuna. Hic incipit secunda pars periodi. Cetera omnia conjunctioni ubi subserviunt.

5

2. Optanda alus. Quæ aliis quibusdam populis bona sunt.

12: "

3. Oneri... fuere. Eamdem sententiam fusius explicat Florus, III, Syria prima nos victa corrupit, mox Asiatica Pergameni regis hæreditas. Illæ opes atque divitiæ afflixere sæculi mores, mersamque vitiis suis, quasi sentina, rempublicam pessumdedere.

4. Primo pecuniæ, deinde imperii, etc. Sic etiam, loco citato, Florus: « illa ipsa principatus et dominandi cupido unde, nisi ex nimiis opibus, venit? »

5. Ea. Hæ duæ cupidines.

6. Artes bonas. Virtutes. Multum patet apud Latinos vis vocabuli ars, præsertim in plurali, ita ut nunc ad manus ingeniique opera; nunc ad animum moresque pertineat.

7. Neglegere. Antiquum, pro ne

« IndietroContinua »