Immagini della pagina
PDF
ePub

remiserat, exigenda promulgavit. Gellius, lib. XVIII, cap. 4.

Omnes, quibus ætas senecto corpore, animus militaris erat. Priscianus lib. IX et X.

Dein lenita jam ira, postero die liberalibus verbis permulcti sunt. Idem lib. IX.

Implicita rates ministeria prohibebant. Idem ib.

Igitur legiones pridie in monte positas arcessivit. Idem lib. X.

Anxius animi, atque incertus. Arusian.
Magnam exorsus orationem. Idem.
Impotens, et nimius animi est. Idem.

Amisumque assideri' sine præliis audiebat. Priscian. lib. VIII.

Qui quidem mos, uti tabes, in urbem conjectus. Festus. Castella, custodias thesaurorum in deditionem acciperentur. Serv. Charis. lib. I.

Reliqua cadavera salita. Diomedes lib. I. c. 4.

Epistola regis Mithridatis3 scripta ad regem Arsacen.

REX MITHRIDATES REGI ARSACI S.

« Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere :

sitatem causæ loquatur, aliquid de ista laudatione detrahere æquum est. - Senecto corpore. Notetur obiter hoc participium.

2. Amisumque assideri. Obsideo et assideo activa sunt; faciunt enim obsideor et assideor; Prisc. Est Amisus oppidum in Ponto Euxino; quod quum hiemem totam stativis castris circumdatam, valloque ac fossa obsessam tenuisset Lucullus,

Murenam ad continuandam obsidionem reliquit. Vid. Plut. in Lucullo; et De Br. 1v, 81 et seqq. Sine præliis. Scilicet nullum prælium cum obsessis tentabatur. Tandem, postquam biennium fere obsessa fuit, urbs vim a Lucullo

expugnata est.

per

3. Epistola regis Mithridatis. Postquam Luculli victoriis exutus regno Mithridates in Armeniam fugisset

dein quod quæritur, satisne pium, tutum, gloriosum, an indecorum sit. Tibi si perpetua pace frui licet; nisi hostes opportuni et sceleratissumi, egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est ; neque petere audeam societatem, et frustra mala mea cum tuis bonis misceri sperem. Atqui ea, quæ te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli, et meæ res parum prosperæ, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. Ille enim obnoxius, qualem tu voles societatem, accipiet mihi

ad Tigranem regem, belloque redintegrato victus quoque Tigranes, et capta urbs ejus maxima Tigranocerta fuisset; tunc maximum belli momentum esse videbatur in rege Parthorum Arsace, ad utramcumque partem suas opes adjungeret. Igitur illius societatem postulabant hinc Lucullus, inde Tigranes et Mithridates. Quem ut dubium animi impelleret, hanc illi Mithridates epistolam scripsit. Qua motus Arsaces, simul Sextilio diffidens, qui a Lucullo legatus Seleuciam venerat, non ad reges quidem, sed neque ad Romanos se convertit.

De Br. v, 31 et seqq. Arsacen. Commune fuit Parthorum regum nomen Arsaces, persice, art - schah, magnus-rex. Hic proprio nomine fuit Phradates, vel potius Phraartes tertius, filius Pacori. De Br. v, 33. De bello Mithrid. vide Appianum ; Plutarch. in Lucullo et Pomp. ; Velleium, 11, 18; Flor. 111, 5. Justin. xxxvIII, 3 et seqq.

4. Tibi si perpetua pace frui licet. Hic conditiones enumerat, quæ si essent, regem ad belli societatem vocare supersederet. « Si, inquit, tibi pacem servare liceret; si finibus tuis non imminerent hostes sce

leratissimi, quos opprimere facile et opportunum sit; si te, illis oppressis, egregia fama non sequutura esset; certe nec auderem tuam societatem petere; nec sperare possem fore, ut florentes res tuas cum meis perditis rebus miscere velles. Opportunos dixit hostes, eodem sensu, quo in Jug., necubi hosti opportunus fieret; et Liv. 11, 12: quoad te opportunum fortuna dederit. Pium bellum est, quia hostes sceleratissimi; tutum, quia opportuni; gloriosum, quia egregia fama manet, quicumque a Romanis orbem terrarum liberaverit.— Mala mea cum tuis bonis. Idem aliis verbis, Jug. LXXXIII.

5. Ira in Tigranem recentis belli, Ira ex recenti bello, quod cum Tigrane habuisti, concepta. Tigranes, teste Justino, xxxvIII, 3, obses Parthis ante multum temporis datus (quia scilicet Parthica ditionis erat Armenia), ab iisdem in regnum paternum remissus fuerat; sed septuaginta valles ex Armenio agro, pretium libertatis, dare coactus; (Strab. x1). Post, sublatis ob Mithridaticam societatem animis, agrum, qui suus fuerat, recepit, omninoque jugum Parthorum ex

fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit bene suadendi ; et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus præbeo exemplum, quo rectius tua componas. Namque Romanis, cum nationibus, populis, regibus cunctis, una et ea vetus caussa bellandi est, cupido profunda imperii et divitiarum. Qua primum cum rege Macedonum Philippo bellum sumsere: dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes, ei subvenientem Antiochum concessione Asiæ per dolum avertere : ac mox, tracto Philippo, Antiochus omni cis Taurum agro et decem millibus talentorum spoliatus est. Persen deinde, Philippi

[blocks in formation]

mus,

-

leniori verbo, ne diceret,

cunctis opibus spoliatus.

6. Namque cum Romanis. V. easdem fere sententias, Jug. LXXXI. Item Justin. xxxvIII, 4, e Trogo Pompeio exscribit Mithridatis orationem, quam omnino cum hac epistola conferre operæ pretium fuerit.Cum rege Macedonum Philippo. Hoc bellum macedonicum describunt Livius, xxx1 et seqq ; Justin. xxix; Flor. 11,7. Amicitiam simulantes. Videlicet cum Philippo. Ut amicitiam cum Philippo simulaverant, dum flagraret punicum bellum; ita cum Antiocho simulaverunt, quamdiu Philippus hos

tis fuit. Concessione Asia. Nusquam apparet Romanos, tunc temporis, ullam Asiæ partem Antiocho per fœdus cessisse. Sed patet ex Livio, XXXIII, 39, Antiochum multas civitates a Philippo possessas, per occasionem, averso Philippo in romanum bellum, intercepisse ; idque romanos in præsentia dissimulasse, tanquam nihil ad se pertinens. Hoc vocat noster Asia concessionem. Nempe dum Antiochus in capiendis Asiæ urbibus immoraretur, auxilium Philippo non ferebat. - Tracto Philippo. Sc. in servitutem, societatis nomine. Nam pro Romanis adversus Antiochum bellum gessit Philippus; Liv. xxxvi, 8. Omni cis Taurum agro. Vide Liv. XXXVII, 45, qui tamen habet, xv millia talentum Euboïcorum. Euboïcum vero talentum 7200 drachmas atticas, vel denarios romanos æquabat. Cicero quoque Asiam Antiocho cis Taurum ademptam memorat, pro Sext. xxvII, et pro Rege Dejot. XIII.

[ocr errors]

7. Persen doinde. De hujus belli fine, vide Catil. LI, n. 8 et 9. –

filium, post multa et varia certamina, apud Samothracas deos acceptum in fidem, callidi et repertores perfidiæ, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. Eumenem, cujus amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem post Attalum, custodem agri

1, 9:

[ocr errors]

»

Apud Samothracas deos. Vell. Paterc. Is (Emilius Paulus) Perseum ingenti prælio, apud urbem nomine Pydnam in Macedonia, fusum fugatumque castris exuit; deletisque ejus copiis, destitutum omni spe coegit e Macedonia profugere. Quam ille linquens in insulam Samothraciam profugit, templique se religioni supplicem credidit. Ad eum Cn. Octavius prætor, qui classi præerat, pervenit; et ratione magis quam vi persuasit, ut se Romanorum fidei committeret. Ita Paulus maximum nobilissimumque regem in triumpho duxit. Eamdem rem narrat Livius, lib. XLIV extrem. et XLV initio. Samothracia est insula Thraciæ, contra Hebri ostia. Hanc Livius, XLv, 6, sacram et augusti totam atque inviolati soli esse dicit. De diis Samothracibus, quos Cabiros vocant, et eosdem esse credunt, quam Curetas, et Corybantes, et Idæos Dactylos, et Telchinas, et Dioscuros, vide Herodot. 11; Strab. x; Diodor. v; et nostrum De Br. v, 33 et 44.-Insomniis occidere.Post Æmilii triumphum rex Perseus in carcerem detrusus, dein, Æmilio deprecante, Albæ libera custodia asservatus est; ubi tædio et dolore confectus, cibis abstinendo, interiit. Hæc quidem est vulgatissima fama. Aliam tamen, sed non compertam, memorat Plutarch. in Paulo : sci

licet milites, quibus in custodiam datus erat, iratos illi (incertum ob quam causam am), nec manu, contra præceptum, sævire ausos, ab eo tam diligenter et tamdiu somnum prohibuisse, ut demum vigilando fessus exstingueretur. Idem narrat Diodor. xxx, postquam retulit, quæ sæva et horrenda in subterraneo carcere, cum damnatis rerum capitalium inclusus, per septem dies perpessus fuerit infelix Macedonia

rex.

8. Eumenem... prodidere Antiocho. Legitur apud Liv. xxxvII, 55, et XXXVIII, 38, quid, ex Antiochi spoliis, a Romanis acceperit Eumenes, rex Pergami; nusquam legitur quomodo proditus fuerit Antiocho. Nisi forte ingeniosus ad augenda crimina Mithridates innuat, Eumenem Antiochi inimicitiæ et armis indefensum objici, hac fœderis (Liv. xxxvIII, 38) conditione: « Si qui sociorum populi romani ultro bellum inferent Antiocho, vim vi arcendi jus esto..... Controversias inter se jure ac judicio disceptanto; aut, si utrisque placebit, bello. » Videlicet belli causæ inter spoliatum Antiochum, et ditatum ejus spoliis Eumenem deesse vix poterant. Attalum. Attalus tertius, filius Eumenis, cognomine Philometor, ultimus Pergamenorum rex, populum romanum heredem bonorum suorum reliquit, A. U. C.

captivi, sumtibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere; simulatoque impio testamento, filium ejus Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more, per triumphum duxere. Asia ab ipsis obsessa est postremo totam Bithyniam, Nicomede mortuo, diripuere; quum filius Nusa, quam reginam appellaverant, genitus haud dubie esset. Nam quid ego me appellem?

621; vide Flor. 11, 20, et Justin. XXXVI, 4. Custodem agri captivi. Invidiose innuit Attali, etiam viventis, regnum jam inter provincias romanas fuisse. Sumtibus. Pecuniam ei imperando in romana bella. -Simulato... testamento. Testamentum erat: Populus romanus bonorum meorum heres esto. Quod de regiis opibus poterat intelligi; sed utile visum est senatui de toto regno intelligere. Prorsus confictum et suppositum dicit Mithridates. Nec solus id credidit ille, si fides habetur Porphyrionis notæ ad Horat. Carm. II, 18, quam citat Haverc. Ceterum nunquam sanæ admodum mentis fuisse videtur Attalus, ex Justin. loc. cit.; et quidquid stulti, aut in suorum detrimentum, fecisse dicatur, id credibile faciunt ejus mores. — Impio. Quia Attalus suos, istiusmodi testamento, spoliabat. Filium ejus Aristonicum. Justinus Eumenem patruum Attali dicit, patrem vero Aristonici. Ideo Freinsh. in Sallust. legit, filium Eumenis Aristonicum. Cortius vocem ejus, ad Eumenem refert. Aristonicus Licinium Crassum consulem vicit cepitque. Mox ipse a consule Perpenna captus, per triumphum ductus est, et supplicio necatus ob interfectum, dum in ejus potestate esset, consulem Licinium. Vide Justin. et Flor.

9

1. c.; item Vell. 11, 4, qui ut romanam sævitiam absolvat, Aristonicum regiæ stirpis originem mentitum esse arguit. Satis tamen constat regii sanguinis eum fuisse, sed ex pellice genitum.

9. Nicomede. Nicomedes, Prusiæ nepos, ultimus rex Bithyniæ, suo quoque testamento populum romanum heredem reliquit (circa annum 679); Liv. Epit. xc; Vell. 11, 4.

Diripuere. Eo testamento freti Romani Bithyniam, per M. Silanum Asiæ proconsulem, in provinciam redegere. Quod ægre ferens Mithridates, istiusque regionis possidendæ jamdudum avidus, eam invasit cum ingenti exercitu. Igitur Bithynia sedes fuit acerrimi belli, quod cum rege consules gesserunt Cotta et Lucullus; nec magis a Romanis quam ab ipso Mithridate vastata et direpta (vide Plutarch. in Lucullo). Sed suæ causæ inservit, omne crimen in hostes conferendo. — Quum filius Nusa.... genitus esset. Romani Bithyniam diripuerunt, quamvis Nicomedes filium ex Nusa, quam ipsi reginam agnoverant, reliquisset. Hic Cortii lectionem et doctissimi De Brosses interpretationem sequuti sumus, qui Nusam Nicomedis uxorem autumant. Eamdem esse putat De Brosses, quam Plutarch. in Lucullo Nyssam, sororem Mi

« IndietroContinua »