Immagini della pagina
PDF
ePub

tra ea, homines nobiles, quorum animos socordia atque ignavia invasit, ignari laboris, hostium, militiæ, domi factione instructi, per superbiam cunctis gentibus moderantur. Itaque patres, quorum consilio antea dubia respublica stabiliebatur, oppressi, ex aliena lubidine huc atque illuc fluctuantes agitantur; interdum alia, deinde alia, decernunt: ut eorum, qui dominantur, simultas ac arrogantia fert, ita bonum malumque publicum existumant.

XI. Quod si aut libertas æqua omnium', aut sententia obscurior esset; majoribus opibus respublica et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coæquari gratiam omnium difficile est (quippe quum illis majorum virtus partam reliquerit gloriam, dignitatem, clientelas; cetera multitudo, pleraque insititia sit); sententias eorum a metu libera ita occulte sibi quisque alterius potentia carior erit. Libertas juxta bonis et malis, strenuis et ignavis, optabilis est. Verum eam plerique metu deserunt : stultissumi mortales, quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se, quasi victi, recipiunt. Igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si numero3 auctus

Fac

ferre. Scilicet, patres quum nulli
rei nisi publicæ consulebant, tum
nulli non ei consulebant.
tione instructi. Translatum a re mi-
litari. Laborem, hostes, militiam
minime noverunt; in aciem non
instruuntur, sed in factiones.

CAP. XI.1. Quod si... libertas æqua omnium, etc. Hic indicat quomodo senatus a paucorum nobilium dominatione vindicetur. Nempe primum optandum fuerit, æquam omnium senatorum libertatem esse. Sed obstat gratia, quam inter omnes coæquari difficile est. Nam alii avita gloria, dignitate, clientelis multum pollent, alii autem insititii

et recens in senatum cooptati sunt, hique minus valent. Oportet igitur horum sententias a metu liberari, quod fiet, quum sententia cujusque, per tabellam lata, obscurior, id est, ceteris ignota erit. Ita quisque, sibi jam ipsi et suæ libertati consulens, alterius potentiæ favere desinet.

2. Quod in certamine, etc. Eventum certaminis, qui, qualis futurus sit, adhuc in incerto est, jam in se quasi victi recipiunt. Dubio adhuc certaminis exitu, victoriam adversario relinquunt.

3. Numero auctus. Cæsar, non senatoriæ, sed suæ, auctoritatis fir

per tabellam sententiam feret. Tabella obtentui erit, quo magis animo libero facere audeat : in multitudine, et præsidii plus, et usus amplior est. Nam fere, his tempestatibus, alii judiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum negotiis implicati, haud sane reipublicæ consiliis adfuerunt: neque eos magis occupatio, quam superba imperia distinuere. Homines nobiles cum paucis senatoriis, quos additamenta factionis habent, quæcumque libuit, probare, reprehendere, decernere; ea, uti lubido tulit, facere. Verum ubi, numero senatorum aucto, per tabellam sententiæ dicentur; næ illi superbiam suam dimittent, ubi iis obediundum erit, quibus antea crudelissume imperitabant.

XII. Forsitan, Imperator, perlectis literis, desideres quem numerum senatorum fieri placeat; quoque modo in multa et varia officia distribuantur '; judicia quoniam

mandæ causa, novos senatores adlegit, ita ut nongentorum numerum expleret (Dio, XLIII, 47). Senatores fecit, qui antea ne Romani quidem erant. Ideo, ut narrat Suet. Jul. LXXX, « Peregrinis in senatum allectis, libellus propositus est : Bʊnum factum. Ne quis senatori novo curium monstrare velit. Et illa vulgo canebantur :

Gallos Cæsar in triumphum ducit; idem in

curia

Galli braccas deposuerunt, latum clavum sum

pserunt.

Tabella obtentui erit, etc. « Tabella (le scrutin secret) quasi velum obtentum erit, quo tectus ex sui animi sententia liberius quisque decernet. >> Itaque Tiberius ( teste Tacito, Ann. 1,74), quum omnem suffragiorum libertatem eripere voluit, dixit se palam laturum sententiam, quo ceteris eadem neces

[blocks in formation]
[ocr errors]

præsidii plus, etc. Non aliam ob
causam conditor libertatis Brutus
numerum senatorum auxit. Liv.11,
1: « Deinde quo plus virium in
senatu frequentia etiam ordinis fa-
ceret, cædibus regis deminutum
patrum numerum, primoribus
equestris gradus lectis, ad trece -
torum summam explevit. Sed
quod ad stabiliendam libertatem
repertum erat, eo ad regnum að -
usus est Cæsar.
Usus amplier.
Nempe quia plures aderunt, quum
senatus habebitur. Judiciis
pu-
blicis. In quibus ipsi sedebant ju-
dices. Superba imperia distinuere.
Multi scilicet ab eo senatu sponte
abfuerunt, ubi factiosi superbe im-
peritarent.

[ocr errors]

CAP. XII. 1. Distribuantur. Scil. senatores. Vulgo, distribuatur, nempe numerus. Lectionem quam in

omnibus primæ classis mittenda putem, quæ descriptio qui numerus in quoque genere futurus sit. Ea mihi omnia generatim describere, haud difficile factu fuit; sed prius laborandum visum est de summa consilii, idque tibi probandum verum esse: si hoc itinere uti decreveris, cetera in promtu erunt. Volo ego consilium meum prudens, maxumeque usui esse ; nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eveniet. Sed me illa magis cupido exercet, uti quocumque modo, et quamprimum respublica adjuvetur. Libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro hortorque, ne clarissumus imperator', gallica gente subacta, populi romani summum atque invictum imperium tabescere vetustate, ac per summam discordiam dilabi, patiaris. Profecto, si id accidat, neque tibi nox, neque dies curam animi sedaverit; quin insomniis exercitus, furibundus atque amens alienata mente feraris. Namque mihi pro vero constat, omnium mortalium vitam divino numine invisi3: neque bonum neque malum facinus cujus

[blocks in formation]

3. Mortalium vitam divino numine invisi. Ex hoc loco argumentum petit Cortius, quo hanc epistolam non esse Sallustii confirmet. «Quanquam, inquit, hæc non abhorreant a Sallustio, mihi tamen documento sunt, non scripta hæc esse ab illo, qui noverat Cæsarem, apud quem hujusmodi ratiocinium parum valebat. Sed non attendit Cortius multam apud Romanos de his rebus opinionum varietatem fuisse. Cæsar quidem, in oratione pro conjuratis, suæ causæ serviens dixit, ultra mortem neque curæ, neque gaudio locum esse. Sed fortasse hanc opinionem non ita tenaciter amplec tebatur, ut amicum alia sentientem non audiret. Adde quod non hic præcise loquitur auctor de pœnis

quam pro nihilo haberi; sed, ex natura, diversa præmia bonos malosque sequi. Interea forte ea tardius procedunt: suus cuique animus ex conscientia spem præbet.

XIII. Quod si tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet hæc tibi dicerent : « O Cæsar, nos te genuimus fortissuini viri, in optuma urbe, decus præsidiumque nobis, hostibus terrorem! quæ multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus : patriam maxumam in terris; domum familiamque in patria clarissumam; præterea bonas artes, honestas divitias; postremo omnia honestamenta pacis, et præmia belli. Pro his amplissumis beneficiis non flagitium a te, neque malum facinus, petimus; sed uti libertatem eversam restituas; qua re patrata, profecto per gentes omnes fama virtutis tuæ volitabit. Namque hac tempestate, tametsi domi militiæque præclara facinora egisti, tamen gloria. tua cum multis viris fortibus æqualis est si vero urbem amplissumo nomine, et maxumo imperio, prope jam ab occasu restitueris; quis te clarior, quis major, in terris fuerit? Quippe si morbo jam', aut fato huic imperio secus accidat; cui dubium est, quin per orbem terrarum vastitas, bella, cædes oriantur? Quod si tibi bona lubido fuerit, patriæ, parentibus gratificandi; postero tempore', republica restituta, super omnes mortales gloria agnita, tuaque unius mors vita clarior erit. Nam vivos interdum

post mortem futuris. Ceterum, quoniam Cortius hanc epistolam abjudicat Sallustio, dicat mihi velim, quis alter Sallustius æterna hæc, quibus abundat, prudentiæ civilis oracula pronunciaverit.

CAP. XIII. 1. Quippe si morbo jam, etc. Si intestinis, quibus laborat, morbis, aut aliqua fatorum sævitia pereat hoc imperium. Sic intellexit De Brosses. Ad Cæsarem autem re

:

tulit voces morbo aut fato cl. Dureau de la M. Perperam, ut ego quidem arbitror. - Quod si tibi bona lubido fuerit. Sic edidimus ex Cortio; nam Haverc. nulla addita nota, et nullo sensu: Quod si tibi vana lubido fuerit, parentibus gratificandi. Jam Sallust. Catilin. VII, lubidinem accepit in utramque partem.

2. Postero tempore. Fortasse non hoc intelligi debet apud futuras æta

fortuna, sæpe invidia, fatigat: ubi anima naturæ cessit, demtis obtrectationibus, ipsa se virtus magis magisque extollit. >>

Quæ mihi utilia factu visa sunt, quæque tibi usui fore credidi, quam paucissumis potui, perscripsi. Ceterum deos immortales obtestor, uti, quocumque modo ages, ea res tibi reique publicæ prospere eveniat.

EPISTOLA II.

I. Pro vero antea obtinebat', regna atque imperia fortunam dono dare, item alia, quæ per mortales avide cupiuntur; quia et apud indignos sæpe erant, quasi per lubidinem data; neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit, id verum esse, quod in carminibus Appius ait, Fabrum esse quemque fortunæ atque in te

tes, sed in posterum, etiam vivo

Cæsare. Tuaque unius mors, etc.

[ocr errors]

Tantaque erit tuæ vitæ claritudo, ut sola mors aliquid ei superaddere possit. Cur vero dixit tua unius? Quia intelligi voluit, unum esse Cæsarem, qui mortuus Cæsare vivo clarior futurus sit. Mors autem gloriam confirmat augetque, quia virum invidiæ et fortunæ periculis eximit. Omnis hujus loci difficultas oritur ex voce unius. Hanc et reliqua omnia eodem fere modo exposuimus, quo elegans harum Epistolarum interpres gallicus Eusèbe Salverte. Nec aliter intellexit cl. De Brosses. Contra vero Dureau de la M. ita interpretatur, ut Cæsar apud posteros gloria omnium confessione agnita fruiturus sit, clarior etiam post mortem, quam fuerit in vita. Sed sic, qui sit usus vocabuli unius, non satis apparet.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »