Immagini della pagina
PDF
ePub

claudo, pro exercito uti volunt: nam imprudentia pleraque et se præcipitant. Verum hæc et omnia mala pariter cum honore pecuniæ desinent, si neque magistratus, neque alia vulgo cupienda venalia erunt. Ad hoc providendum est, quonam modo Italia, atque provinciæ tutiores sint : id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia vastant', suas deserendo domos, et per injuriam alienas occupando. Item ne, ut adhuc, militia injusta, aut inæqualis sit: quum alii triginta, pars nullum stipendium faciet. Et frumentum id, quod antea præmium ignaviæ fuit', per municipia et colonias illis dare conveniet, quum stipendiis emeritis domos reverterint. Quæ reipublicæ necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quam paucissumis absolvi. Non pejus videtur, pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales ad judicandum satis ingenii habent, aut simulant; verum enim ad reprehendenda aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus; vix satis apertum os, aut lingua promta videtur, quæ meditata, pectore evolvat. Quibus me subjectum haud pœnitet; magis reticuisse pigeret. Nam sive hac, seu meliore alia via perges; a me quidem pro virili parte dictum et adjutum fuerit. Reliquum est optare, uti, quæ tibi placuerint, ea dii immortales approbent, beneque evenire sinant.

4

bant.
ex Haverc. Nam Cortius habet ne-
quaquam, non satis commodo sensu.

Nequidquam. Hoc sumpsi

2. Iidem omnia vastant. Iidem scilicet illi, qui obruti fœnoribus et omnibus fortunis exuti, nullam spem nisi ex rapinis habent; quales homines notat Cicero, in Catil. II, 9 et 10. Quum. faciet. Suspicor legendum faciat; quanquam nullibi invenio. Sensus tamen constare potest, vel si legas faciet. Oportet, inquit, militiam

[merged small][ocr errors][merged small]

DECLAMATIO*

IN

M. TULL. CICERONEM

FALSO SALLUSTIO ADSCRIPTA.

I. GRAVITER et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem judicio magis, quam morbo animi, petulantia ista uti. Sed quum in te neque modum, neque modestiam ullam animadverto, respondebo tibi; uti, si quam maledicendo voluptatem cepisti, eam male audiendo amittas. Ubi querar? quos implorem? P. C. diripi rempublicam atque audacissumo cuique esse perfidiæ? apud populum romanum, qui ita largitionibus corruptus est, uti sese, ac fortunas suas venales habeat? an apud vos,

*

Declamatio. Nemo certe hanc declamationem Sallustii esse in animum induxisset, nisi afferret, tanquam ex Sallustio in Ciceronem, Quintilianus, IV, I, graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, Marce Tulli; et 1x, 3, o Romule Arpinas. Sed conjicit Cortius fieri potuisse, ut litterator aliquis, vel ipse, quicumque sit, auctor, ingenii sui monumento auctoritatem conciliaturus, ista margini ap.Quintilianum adscripserit, quæ postea in textum irrepserint. Quæ si falsa conjectura sit, et ex vera Sallustii oratione ista deprompserit Quintilianus, reliquum erit ut, deperdito

Sallustiano opere, rhetor aliquis pauculas istas voces e Quintiliano arreptas in propriæ Minerva operam instruserit. Has enim declamationes patet istiusmodi fuisse, quales in scholis ad exercitationem componebantur. Certe eas Sallustio et Ciceroni dudum ahjudicaverunt Lipsius, Vossius, aliique doctissimi viri. Eas tamen huic nostro Sallustio addidimus, ne quid desideretur, quod in aliis edd. occurrat. Ceterum nullam is explanandis operam impendimus, satis magna jam pro nostris viribus ( utinam et pro legentium exspectatione!) in verum Sallustium impensa.

patres conscripti, quorum auctoritas turpissumo cuique et sceleratissumo ludibrio est? ubi M. Tullius leges, judicia populi romani defendit, atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus ex familia viri clarissumi, Scipionis Africani, ac non reptitius, accitus, ac paullo ante insitus huic urbi civis. An vero, M. Tulli, facta ac dicta tua obscura sunt? an non ita a pueritia vixisti, uti nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alteri collibuisset? scilicet, istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiæ jactura perdidicisti? Itaque minume mirandum est, quod eam flagitiose venditas, quam turpissume parasti.

II. Verum, ut opinor, splendor domesticus tibi animos attollit; uxor sacrilega, ac perjuriis delibuta; filia matris pellex, tibi jucundior atque obsequentior, quam parenti par est. Domum ipsam tuam vi et rapinis, funestam tibi ac tuis, comparasti videlicet uti nos commonefacias, quam conversa sit respublica, quum in ea domo habitares, homo flagitiosissume, quæ P. Crassi, viri consularis, fuit. Atque hæc quum ita sint, tamen Cicero se dicit in concilio deorum immortalium fuisse; inde missum huic urbi civibusque custodem, absque carnificis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit: quasi vero non illius conjurationis caussa fuerit consulatus tuus; et idcirco respublica disjecta eo tempore, quo te custodem habebat. Sed, ut opinor, illa te magis extollunt, quæ post consulatum cum Terentia uxore de republica consuluisti, quum legis Plautiæ judicia domi faciebatis; ex conjuratis alios morte, alios pecunia condemnabas; quum tibi alius Tusculanam, alius Pompeianam villam ædificabat, alius domum emebat; qui vero nihil poterat, is erat calumniæ proxumus, is aut domum tuam oppugnatum venerat, aut insidias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat. Quæ si tibi falsa objicio; redde rationem, quantum

patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreverit, qua ex pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumtu ædificaveris? aut, si retices; cui dubium potest esse, quin opulentiam istam ex sanguine et miseriis civium paraveris?

III. Verum, ut opinor, homo novus Arpinas, ex C. Marii familia, ejus virtutem imitatur, contemnit simultatem hominum nobilium, rempublicam caram habet, neque terrore, neque gratia commovetur : illud vero amicitiæ tantum, ac virtutis est animi. Immo vero homo levissumus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, levissumus senator, mercenarius patronus, cujus nulla pars corporis a turpitudine vacat: lingua vana, manus rapacissumæ, gula immensa, pedes fugaces; quæ honeste nominari non possunt, inhonestissuma. Atque is, quum ejusmodi sit, tamen audet dicere: O fortunatam natam me consule Romam! Te consule fortunatam, Cicero? immo vero infelicem, et miseram, quæ crudelissumam proscriptionem civium perpessa est; quum tu, perturbata republica, metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuæ cogebas; quum omnia judicia, omnes leges in tua lubidine erant, quum tu, sublata lege Porcia, erepta libertate, omnium nostrum vitæ necisque potestatem ad te unum revocaveras. Atque parum est, quod impune fecisti: verum etiam commemorando exprobras; neque licet oblivisci servitutis suæ. Egeris, oro te, Cicero, perfeceris, quod libet; satis est perpessos esse; etiamne aures nostras odio tuo onerabis? etiamne molestissumis verbis insectabere? Cedant arma toga, concedat laurea linguæ : quasi vero togatus, et non armatus, ea, quæ gloriaris, confeceris, atque inter te, Sullamque dictatorem, præter nomen imperii, quidquam interfuerit. Sed quid ego plura de tua insolentía commemorem? quem Minerva omnes artes edocuit, Jupiter

optumus maxumus in concilio deorum admisit, Italia exsulem humeris suis reportavit. Oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnes Paullos, Fabios, Scipiones superasti, quem tandem locum in hac civitate obtines? quæ tibi partes reipublicæ placent? quem amicum, quem inimicum habes? Cui in civitate fecisti insidias, ancillaris: (quo jure, quum de exsilio tuo Dyrrachio redisti, eum sequebaris?) quos tyrannos appellabas, eorum potentiæ faves: qui tibi ante optimates videbantur, eosdem dementes ac furiosos vocas. Vatinii caussam agis, de Sextio male existumas: Bibulum petulantissumis verbis lædis, laudas Cæsarem: quem maxume odisti, ei maxume obsequeris : aliud stans, aliud sedens, de republica sentis: his maledicis, illos odisti : levissume transfuga! neque in hac, neque in illa parte fidem habes.

DECLAMATIO IN SALLUSTIUM

QUE CICERONI FALSO TRIBUITUR.

I. EA demum magna voluptas est, Crispe Sallusti, æqualem ac parem verbis vitam agere, neque quidquam tam obscœnum dicere, cui non ab initio pueritia omni genere facinoris ætas tua respondeat, ut omnis oratio moribus consonet. Neque enim, qui ita vivit, uti tu, aliter, ac tu, loqui potest: neque, qui tam illoto sermone utitur, vita honestior est. Quo me vertam, P. C.? unde initium sumam? majus enim mihi dicendi onus imponitur, quo notior est uterque nostrum. Quod si aut de mea vita, atque actibus, huic conviciatori respondero, invidia gloriam consequetur: aut, si hujus facta, mores, omnem ætatem nudavero, in idem vitium incidam procacitatis, quod huic objicio. Id vos, si forte offendimini, justius huic, quam mihi, succensere debetis, qui initium introduxit.

« IndietroContinua »