Immagini della pagina
PDF
ePub

in fretis, subsederant, nominis perditi ac notissimi, nulla in parte castris apti, nisi licentia vitiorum, et cupiditate

rerum novarum.

VII. At posteaquam prætor factus est, modeste se gessit et abstinenter. Nonne ita provinciam vastavit, ut nihil neque passi sint, neque exspectarint gravius socii nostri in bello, quam experti sunt in pace, hoc Africam interiorem obtinente? unde tantum hic exhausit, quantum potuit aut fide nominum transjici, aut in naves contrudi; tantum, inquam, P. C., exhausit, quantum voluit; ne causam diceret, sestertio duodecies cum Cæsare paciscitur. Quod si quidpiam eorum falsum est; hic palam refelle, unde tu, qui modo ne paternam quidem domum redimere potueris, repente tanquam somnio beatus, hortos pretiosissimos, villam Tiburti C. Cæsaris, reliquas possessiones paraveris? Neque piguit quærere, cur ego P. Crassi domum emissem; quum tu veteris villæ dominus sis, cujus paulo ante fuerat Cæsar? modo, inquam, patrimonio non comeso, sed devorato, quibus rationibus repente factus es tam affluens, et tam beatus? nam quis te faceret heredem, quem ne amicum quidem suum satis honestum quisquam sibi ducit, nisi similis, ac par tui ?

VIII. At hercule egregia facta majorum tuorum te extollunt; quorum sive tu es similis, sive illi tui, nihil ad omnium scelus ac nequitiam addi potest. Verum, ut opinor, honores tui te faciunt insolentem. Tu, Crispe Sallusti, tantidem putas esse bis senatorem, et bis quæstorem fieri, quanti bis consularem, et bis triumphalem ? Carere debet omni vitio, qui in alterum paratus est dicere: is demum maledicit, qui non potest verum ab altero audire. Sed tu omnium mensarum assecla, omnium cubiculorum in ætate pellex, et idem postea adulter, omnis ordinis turpitudo es, et civilis belli memoria. Quid enim

:

hoc gravius pati potuimus, quam quod te incolumem in hoc ordine videamus? Desine bonos petulantissima consectari lingua: desine morbo procacitatis isto uti : desine unumquemque moribus tuis æstimare his moribus amicum tibi facere non potes, videris velle inimicum habere. Finem dicendi faciam, P. C. Sæpe enim vidi gravius offendere animos auditorum eos, qui aliena flagitia aperte dixerunt, quam eos, qui commiserunt. Mihi quidem ratio habenda est, non quid Sallustius merito debeat audire, sed ut ea dicam, si qua ego honeste effari possum.

JULII EXSUPERANTII

OPUSCULUM

DE

MARII, LEPIDI AC SERTORII

BELLIS CIVILIBUS.

I. QUUM Lucius Metellus proconsul contra Jugurtham in Numidiam exercitum duceret, Marium ex gregariis militibus, genere ignobilem, sed virtute præstantem secum habuit. Quem quum militibus quæstorem fecisset, ita se factis fortibus promiserat' ut hostibus terrori, romano imperatori carus esset. Sed victimas immolanti numinibus,

Hoc opusculum suis Sallustii editionibus addiderunt optimi editores, inter quos Cortius et Hav., utpote quod amissæ Sallustianæ Historiæ breviarium quoddam esse videatur. Hoc illi tradunt in uno Sallustii codice, ex bibliotheca Pithœana, post Catilinarium et Jugurthinum bellum inveniri. Et nos quoque id invenimus in Regiæ Bibliothecæ Parisiensis membrana, n° 6085 (quam littera C designare solemus), in qua leguntur etiam, post Exsuperantium, sententiæ Publii Syri. Codex autem ille, qui, teste Catalogo, Mazarinæus fuit, et XI° sæculo exaratus videtur, a vulgatis editionibus in nonnullis locis

recedit, et aliqua, quæ obscura aut parum latina videbantur, clariora et elegantiora exhibet; quæ suo quodque loco notare nobis cura erit.

Jam vero Julium Exsuperantium ineunte sæculo quinto vixisse docti arbitrantur, quod Exsuperantium aliquem sui coævum in Itinerario nominat Rutilius. Neque plura de eo ad nostram notitiam pervenere.

CAP. I. 1. Se..... promiserat. Se in spem majoris dignitatis extulerat. Promiserat idem fere est quod, porro miserat, protulerat. Plin. xvI, 26: In maxima tamen admiratione pinus est ..... Nec ulla arborum avidius se promittit ; » i. e. in fructum effert, ut ait Rob. Steph.

"

in oppido Numidarum cui nomen est Utica, haruspices magna quædam impendere Mario responderunt : atque hortati sunt ut quæ vellet, auderet, peteretque celsiora natalibus, meritisque majora, siquidem cuncta videbatur favor spondere fortunæ. Tunc capiendi consulatus invasit magna cupiditas, ad quem petendum, paratis suffragiis, relicta provincia Metello, Romam venit: ibique de Metelli rebus loquendo corruptius ac suam extollendo virtutem, effecit animos vulgi cupidos novitatis, in suum excitando favorem, adjuvantibus tribunis plebis. Nam eo tempore inter patres et populum, studio dominationis, erant excitata certamina. Ita factum est ut, quasi in perniciem nobilitatis, quam lacerabat injuriis, Marius novis extolleretur honoribus. Itaque, comitiis consularibus universus populus, qui ad eligendum convenerat, Marium consulem jussit: et, erepta Metello provincia, in Numidiam missus est.

II. Sed is accepto consulatu', quasi spolium victoriæ superatis patribus ostentabat, aperteque se eorum potentiæ profitebatur adversum. Sed quum militem novum scriberet, primus omnium' capite censos cives infidosque atque inutiles duxit ad bellum; ut hac ratione, cum publico detrimento, populo gratiam redderet, a quo speratos honores acceperat. Nam populus romanus per classes divisus erat, et pro patrimonii facultate censebatur3. Ex iis omnes, quibus res erat, ad militiam ducebantur. Diligenter enim pro victoria laborabant, qui cum libertate', bona, patriam defendebant. Illi autem quibus nullæ

2. Paratis suffragiis. Sic codex regius. Vulg. paratus suffragiis.

CAP. II. 1. Sed is accepto consulatu. Sic idem codex. Vulg. abest sed.

2. Primus omnium. Hoc fert noster; optime, ut arbitror. Vulgo, primum omnium.

3. Censebatur. Fuit primum in codice nostro censebantur; sed erasa est littera n.

4. Ex iis omnes, quibus res erat. Noster, et hi omnes, quibus res erant. Hic vulgatam præferendam censui. 5. Cum libertate. Vulgo ex liber

opes erant, caput suum, quod solum possidebant, censebantur, et belli tempore in moenibus residebant. Facile enim poterant exsistere proditores; quia egestas haud facile habetur sine damno. Hos igitur Marius, quibus non fuerat respublica committenda, duxit ad bellum. Sed forte' secum L. Syllam legatum unum de nobilibus in provinciam duxit, atque ibi confecto feliciter bello, et Jugurtha capto, ad urbem rediere victores. Atque statim, virtute cognita, Marius in Galliam missus romanos fines hostili incursione vexabat.

8

, quæ tunc

III. Eodem tempore, Mithridates cum magnis copiis universam Asiam urbesque sociorum expugnando atque vastando cœpit adfligere. Ad quem coercendum L. Sylla est cum exercitu destinatus, cujus in africano bello probata erat corporis atque animi magnitudo. Hoc ubi Mario compertum est, terminare quod gerebat prælium festinavit et homo infinitæ cupidus gloriæ, non patiebatur libertatem dignitatemque romanam alterius virtute defendi. Contusis igitur Gallis, vastataque natione penitus barbarorum, Romam iterum victor intravit.

Itaque instinctu ejus, Sulpicius, tribunus plebis, legem tulit, ut auferretur Syllæ provincia ac Mario daretur. Hoc Syllæ ubi nunciatum est, Murenam legatum suum provinciæ Valerianisque præfecit militibus, quos infidos bellis existimabat esse civilibus; et cum parte exercitus, injuriæ dolore commotus, ad exstinguendam Marianam venit factionem. Statim ut Romam venit, resistentem sibi

tate. Jam Cortius conjecit cum libertate, quod noster diserte exhibet; nam non e, sed c scriptum est; quo signo sæpe notatur præpos. cum.

6. Quia egestas haud facile habetur sine damno. In Catil. XXXVII, dixit Sallust.: Egestas facile habetur sine damno; i. e. facile est egestatem

a damno et jactura tueri. Quod Exsuperantium non intellexisse constat, quum sententiam corruperit, addendo haud.

7. Sed forte secum. Sic noster. Vulgo abest secum.

8. In Galliam missus. Sc. adversus Cimbros et Teutones. Jug. CXIV:

« IndietroContinua »