Immagini della pagina
PDF
ePub

3

blicum aperte professus est 3. Ad quem expugnandum missi sunt Metellus atque Pompeius; qui eum gravibus atque assiduis pugnis adflixere. Qui tamen difficile vinceretur nisi per conjurationem, in convivio a suis esset occisus. Postea Pompeius Perpennam subegit; Auxumam, Clunium, Calagurrim civitates delevit, et factis in Pyrenæo tropæis, Romam regressus est.

pateat, nihil mutandum arbitror. 3. Aperte professus est. Sic rem exhibet noster. Vulgo abest aperte.

4. Auxumam. Vulg. Auxum; ad quod verbum Cortius : « Auxumam scripserat Julius, quomodo habent libri veteres apud Florum, 111, 23,

ubi vulgati Auximam. Sed verum urbis nomen est Uxama, ut dudum Vossius Cellariusque ostenderunt. >> Suffragatur noster, quanquam leviter corruptum est vocabulum. Mox Cortius corrigit Cluniam; noster vero habet Clunium.

[ocr errors]

VARIE LECTIONES

QUIBUS ALIQUA NOTIS ADDENDA INTERSERUNTUR.

CATILINA.

CAP. I. Sese student præstare. Nostri A et E, student sese præstare. Supervacaneum duximus monere rem vel tironibus notam, sese cum præstare, non cum student, jungendum esse.

Animalibus. Nonnulli, animantibus.

Animi imperio, corporis servitio magis utimur. Sententiam huic persimilem feliciter admodum expressit vir inter nostrates altitudine ingenii celeberrimus, De Bonald, Recherches philosophiques : « L'HOMME EST UNE

INTELLIGENCE SERVIE PAR DES ORGANES.

Cum dis. Nostri omnes, diis. Sed egregie ostendit Cortius etiam Prisciani ætate positas fuisse pro monosyllabis voces dii et diis, et per unum i scriptas. Item de verbis imperi, ædifici, peculi, isdem; quæ per longum 1 scribit Vossius de Arte Grammat. xxIx: sed hoc non semper observatum fuisse ex Grutero et Norisio constat.

a

Inter mortalis. Vox frequens apud Sallustium amplius aliquid, quam homines, significans. Nam, inquit Fronto, apud Gellium, x, 28, multorum hominum appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest; multi autem mortales, nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus... et ordinum, et ætatium, et sexus comprehendunt. Ceterum totum de hac re Gellii caput maximo cum fructu legetur.

....

Veget. A, B, C, D, eget. E, indiget. Unus apud Haverc. augetur. Havercamp. sequuti sumus.

CAP. III. Ac mihi quidem. B, D, E et plures Cortiani, at mihi quidem. Auctorem rerum. In nostro C, erasum est u, ita ut nunc legatur actorem. Ceteri, auctorem.

Facta dictis sunt exæquanda. B, E, exequenda.

Studio ad rempublicam latus sum. E, a studio ad rempublicam delatus sum; quod longe dissimilem sensum efficit. Prius habent C et D, sine ulla varietate. Item Cortius; quamvis multi ejus codices exhibeant a studio. Scilicet isti librarii intellexerunt: relicto litterarum studio, reipublicæ operam dedi. Sallustius autem dixit: Studium meum et animi propensio ad capessenda reipublicæ munia me impulit.

Quum ab reliquorum malis moribus. Sic Cortius et noster C; optime. Ceteri, ab reliquis.

Honoris cupido eadem, quæ ceteros, fama atque invidia vexabat. Intelleximus: eadem me, quæ ceteros, honoris cupido, per famam et invidiam vexabat. Forsan satius fuerit cum Cortio intelligere me vexabat honoris cupido, proptereaque me vexabat etiam eadem, quæ ceteros, fama atque invidia; quod tamen eodem redit. Noster A, pro eadem quæ, habet eademque..... vexabunt. Jam conjecit Cortius honoris cupido, eademque, quæ cæteros, fama atque invidia. Sed Sallustianum est conjunctionem omittere.

:

CAP. IV. Procul habendam decrevi. D, mihi.... procul agere decrevi; male. CAP. V. Supra quam cuiquam. Cortius, supra quam cuique. Nostrorum quatuor, cuiquam. C neutrum habet.

Satis loquentia, sapientiæ parum. Įta E, ubi tamen suspicor scriptum fuisse eloquentia, et e postea erasum. Ceteri eloquentiæ. B, satis eloquentiæ, parum scientia; perperam.

Ex pulcherruma. Sic quatuor e nostris; solus E, ex pulcherrima atque optima.

CAP. VI. Metu percussi. Ita Cortius ex optimis MSS. Nostri omnes perculsi. Eligat lector.

CAP. VII. Nam regibus boni, quam mali suspectiores sunt. Rem dilucide explanavit Montesquieu, Esp. des Lois, III, 5.

A, C,

In castris usu militiam discebat. Cortius, in castris per usum.... D, E, in castris per laborem usu.... Bipontinum, qui et ipse Rupertum, sequuti sumus.

[ocr errors]

Sic quisque hostem ferire, etc. Ita plures Cortiani. Nostri omnes, sic se quisque. Ipse Cortius sese quisque.

Divitias honestas. Decentes, et convenientes conditioni suæ; quæ sufficerent rei familiari, ne turpe aliquid pati cogerentur. CORTIUS.

[ocr errors]

CAP. VIII. Sed profecto fortuna, etc. Montesquieu, Gr. et déc. ch. 1: Les places que la postérité donne sont sujettes comme les autres aux caprices de la fortune. Malheur à la réputation de tout prince qui est opprimé par un parti qui devient le dominant, ou qui a tenté de détruire un préjugé qui lui survit ! Cujus sententiæ initium quam sit Sallustiano loco simile, per se apparet. Scriptorum magna ingenia. C, magna scriptorum ingenia. Hic, in nota, contulimus robora virorum ex Curtio, 1, 5; lege III, 2.

[ocr errors]

Ita eorum qui ea fecere, etc. Nostri omnes totam phrasim exhibent, ut edidimus; nisi quod E, quantum ea facta verbis potuere extollere. Cortius: Ita eorum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantum verbis eam potuere, etc.

CAP. IX. In amicis fideles erant. A, C, D, in amicos. E, in amicis. B habet quoque in amicis, sed prius habuit in amicos. Correctio ex perantiqua, si non ex eadem, manu est.

CAP. X. Cuncta maria terræque patebant. Sic nostri omnes. Ciacc. male, parebant. Patebant scilicet atque aperta erant romanis armis atque imperio. Deos neglegere. Sic nostri C, D, E, et optimi Cortiani. A, B, negligere.

Post, ubi contagio, quasi pestilentia, invasit. Sic A, B, C, sine ulla interpunctione. E, cunctos invasit. D, contagium.

CAP. XI. Propius virtutem. Ita C. Sed B, D, E, virtuti. A, virtuti; sed ultima littera immutata fuisse videtur.

:

Bonus, ignavus. Nostri omnes, bonus et ignavus. Cortium sequuti sumus, qui ad hæc nostri retinent copulam præter Struvianum, qui, ut vetusti quidam Riviani, ejicit, pro more Sallustii ceterorumque, quando diversa duo conjungunt. Jug. LI; arma, tela; equi, viri; hostes, cives permixti; LX: clamor permixtus hortatione, lætitia, gemitu; XCVII: equites, pedites permixti....... Plaut. Asin. 1, 3, 94 : « Dignos, indignos adire atque experiri certum est mihi. » etc., etc.

Ex bonis initiis. Sic ex Bip. et Grutero edidimus. Cortius, bonis initiis. Item nostri A, B, C, E, nisi quod B habet ex supra lineam, altera manu. D, de bonis initiis.

Foda crudeliaque in civibus facinora facere. Nostri omnes, in cives. Vide notam 13, cui addemus ex Justino, XXXVIII, 6: «Neque in se uno, sed in aliis quoque omnibus hac semper arte grassatos. » Et ex Senec. Thyest. v. 311: In patre facient, quidquid in patruo doces.

[ocr errors]

« Il ruina

L. Sulla, exercitum quem in Asia ductaverat. Sic C, D. Ductaverat in Asia, A, B. Sed E corrupte, quem asyam ductaverat. Conferatur Montesquieu, Grand. et Déc. totum caput x1, hocque imprimis : dans son expédition d'Asie toute la discipline militaire; il accoutuma son armée aux rapines, et lui donna des besoins qu'elle n'avait jamais eus. Il corrompit une fois des soldats, qui devaient dans la suite corrompre les capitaines. Ne illi corruptis moribus. Sic A, C. Reliqui, nedum.— Temperarent. Sic C, D, optime. Reliqui male, obtemperarent. In E calamo inducta est prima syllaba ob.

CAP. XII. Nihil pensi atque moderati habere. Sic Cortius et noster A. Sed B, neque moderati. C, E, nihilque. D, neque quidquam.

Quæ fortissumi viri victores hostibus reliquerant. Sic ex Hav. et Bip. edidimus. Forsan abundat hostibus, quod nullus nostrorum agnoscit, rejicitque Cortius. Quanquam tres apud eum codd. hanc vocem habent.

CAP. XIII. Maria constructa. Sic A. Ceteri, constrata. Exemplum affert Vell. 11, 33: Lucullus, summus alioqui vir, profusæ hujus in ædificiis, convictibus et apparatibus luxuriæ primus auctor fuit. Quem ob injectas moles mari, et receptum suffossis montibus in terras mare, haud infacete Magnus Pompeius Xerxem togatum vocare assueverat. »

Viri pati muliebria. Sic ex Bip. edidimus. Cortius, viros: repetit nempe ex antecedentibus, lubido incesserat viros, etc. Duo codd. apud Haverc. et plures Cortiani, viri. Nostri omnes, viros. Utique sensus patet.

Dormire priusquam somni cupido esset. Seneca, Epist. cxxII: « Sunt qui officia lucis noctisque pervertunt, qualis illorum conditio dicitur, quos natura pedibus nostris subditos e contrario posuit.

Ea omnia luxu antecapere. Sibi videlicet ea omnia per artem quærendo. FAMEM nempe luxu antecapiunt, dum, ut ait Seneca, ad Helv. Ix,

« IndietroContinua »