Immagini della pagina
PDF
ePub

Quod ibi Jugurtha cum plurimis. Nostri omnes, erat; Haverc. instabat, sed plurimi apud eum, agebat, etiam hoc loco. Unde mihi constat Sallustium semel duntaxat scripsisse agebat; cujus locum bis invasit erat, semel pro interpretatione, semel ellipsim supplendi gratia positum. Nostram lectionem tuetur Cortius.

Quum Sylla, profligatis quos advorsum ierat, rediens. Illud rediens est a mala manu et male adhuc toleratum, inquit Cortius. Nos tamen illud retinuimus ex Haverc. et nostris omnibus, quum præsertim nulla causa id delendi occurrat, nec ullam attulerit Cortius.

unum

CAP. CII. Duo quam fidissumos ad eum mitteret. Testatur Cortius un e suis sic primitus habuisse videri; nempe s litteram, quæ nunc voci duo adhæret, alieni coloris esse. Noster certe alibi duo, ambo, pro duos, ambos scripsit; verbi gratia, Jug. XXVIII, duo familiares. Attamen utroque loco Haverc. et quinque nostri codices habent duos. Cortius autem, in c. XXVIII, duo ex manuscriptis duobus expressit. Nil mirum si librarii barbaræ ætatis ignoraverint, antiquos optime dixisse duo, in quarto casu. De se et de populi romani commodo. Sic Cort. ex MS. Basileensi, cui suffragatur noster A. Ceteri, et Haverc. de suo.

Profecto ea re ad hoc tempus multo plura bona accepisses. « Sic Aldina. At Rivius, profecto ex populo romano, ad hoc tempus, etc. Cortius, qui in nota illustrat dictionem, ad hoc tempus, in textu ( per mendum, an consulto), omittit; pariterque asseclæ. Ald. vero ea re ( hoc est, ob id) legens placet magis; ne populo romano ter dicatur in breviori oratione.» BIPONT. Nos Bipontinam lectionem admisimus, quia Aldina innititur, ingenioque Sallustii accommodata est. Ceterum Cort. Haverc. nostrique omnes habent ex populo romano.

Perpessus es. « Sic Ald. Crisp. et ceteri. Alii male, perpessus esses.» BIP. Sed ob regnum tutandum arma cepisse. «Aliqui codices non agnoscunt ob; hinc Gruterus conjicit, regni tutandi ( s. causa ). Cortius, more suo, fecit regnum tutatum, ut hoc supinum esset. Lenius regnum tutandi. » BIPONT. Nostri omnes, ut edidimus.

CAP. CIII. Exercitu in hibernis composito. Sic Cort. et noster D. Hav. aliique nostri, hibernaculis.

CAP. CV. Præterea sagittarii et colors peligna. Sic Cortius ex duobus MSS. Haverc. et B, D, præterea iere sagittarii; E, præterea sagittarii iere; C, præterea vero sagittarii; denique A, optime, præterea sagittarii; prorsus ut edidimus.

CAP. CVI. Incerto voltu ad Sullam accurrit. Haverc. Incerto vultu pavens ; quomodo et nostri omnes. Unius suorum fide, Cortius delevit illud pavens, quod certe dictionis, incerto voltu, interpretatio fuit.

CAP. CIX. Igitur Sulla respondit: pauca se coram Aspare loquuturum. Sic Haverc. Cortius vero; igitur Sulla: pauca coram Aspare loquuturum. Testatur enim a quibusdam MSS. abesse respondit; ab aliis se. Et noster quidem A Cortianam lectionem exhibet. Ceteri agnoscunt respondit, et se; nisi quod pronomen hoc in B supra lineam est.

546 VARIE LECTIONES ET ADDITAMENTA.

CAP. CXI. Denique regi patefacit. Sic Cortius, unius cod. fide. Hav. et nostri, patefecit.

CAP. CXIII. Ceterum dolo an vere, parum comperimus. Quod vulgo addi diximus, cunctatus, est in omnibus nostris; a quibusdam autem Cortianis abest, et recte, ut opinor, deletur.

CAP. CXIV. Et inde usque ad nostram memoriam (n. 3). Cortius delet usque, quod habent omnes nostri.

GEOGRAPHICUS.*

ABORIGIN

A.

BORIGINES; p. 16. Italiæ populi, regionem, ubi Roma deinde con-
dita fuit, incolentes, a quibus Latini orti sunt. Narrat Dionys. Halicarn.
Ant. Rom., eos has sedes expulsis Siculis occupasse, admistosque Pelas-
gis oppida crebra munivisse, quorum aliqua etiam Dionysii ætate super-
erant. Aborigines Italiæ indigenas esse vulgo putabant Romani, nomenque
ipsum ex hac opinione tractum est. Nam quod eos quidam Aberrigenas
(ab errabunda vita) appellaverint, id verum nomen detorquendo factum
esse testatur ipse Dionysius. Idem narrat, Catonem eos ex Achaia advec-
tos credere, multis ante trojanum bellum ætatibus, nec alios esse quam
qui vocantur OEnotrii. Sed hæc omnia incerta; virque doctissimus Fré-
ret (Mem. de l'Acad. des Inscrip., t 18) probare nititur nec Pelasgos nec
Aborigines e Græcia in Italiam mari appulisse; sed terra huc antiquitus
devenisse homines ejusdem, quam Græcos, originis, qui vel Pelasgi vel Abo-
rigines dicti sunt, ipse censet, confirmantque ductæ ex linguarum analogia
conjecturæ, quas hic referre longius fuerit. Ceterum vix crediderim
Aborigines, quum Roma condita est, tam feros incultosque fuisse, quam
quis ex Sallustii verbis suspicari possit. Si enim urbes jam ante habe-
bant, quam Latini vocarentur, non omnino sine legibus et sine imperio
esse poterant. Imo et nostra humanitas quomodo non erubescat, quum
legimus morem fuisse priscis illis populis, quos barbaros vocamus, ut,
quoties illaturi bellum aut excepturi ultra fines exercitum mitterent,
sacri viri absque armis, cum libaminibus et fæderum oblatione, præirent
armatis? unde mos fecialium Romanis deductus. (Dionys. Halic. Antiq.
Rom. circa initium.)

* In componendo hoc Indice plurimum eo usi sumus, quem gallice conscripsit
vir geographiæ scientia præcellens, Barbie du Bocage, ex Instituto gallico, subje-
citque gallicæ versioni sui in codem Instituto college cl. Mollevault. Item nobis
auctores fuere De Brosses et d'Anville, quorum erudite investigationes jampridem
suo pretio æstimatæ sunt. Necnon aliquot addidimus ineditas de geographia his-
panica notas, quas a se latine scriptas, pro humanitate sua, nobis commodavit vir
inter Hispanos suæ patriæ locorum peritissimus Joaunes Antonins a Llorente. Qua
huic Indici interserentur ejus nota, auctoris nomine subscribentur.

ACHEI; p. 439. Non hic de Græciæ, sed de Scythiæ Achæis agitur.
Vid. Fragm. incert. libr. n. 68.

inter quos

ÆGYPTUS; p. 179. Magna regio, quam aliqui veterum,
Sallustius et Pompon. Mela, 1, 8 et 9, Asiæ partem faciebant ; nos Africa.
Notandum tamen est plerosque veterum Asiam ad Nilum tantummodo
proferre, ita ut Ægyptus, in dextra fluminis ripa, Asiæ sit, in sinistra
vero Africæ; et ipse Mela rem sic interpretatur, I, I et 4, quamvis idem
loco supra dicto, non satis ipse sibi constans, Africam ad Catabathmon
finiat. Ægyptus, imperante Augusto, pars romanæ ditionis erat.

ENUS; p. 434. Urbs Thraciæ maritima ad Hebri ostium, quæ Æneam
auctorem sibi ferebat. Sed Servius jure animadvertit eam antiquiorem
esse, quum apud Homerum nominetur. Hic fuit Polydori tumulus, Plin.
IV, 11. Plura vide apud De Brosses, 1, 58.

ETHIOPES; p. 180, 442. Africæ populi, post Gætulos, meridiem
versus, quos ultra nullos in ea regione Sallustius noverat. Loca exusta
solis ardoribus, quibus contermini erant, magnæ solitudines fuisse
videntur, quas nunc dicunt le désert de Sahara. Communi Æthiopum
nomine apud antiquos designabantur omnes nigri coloris homines.
AFRICE situs et descriptió; p. 174 et seqq.

AFRICUM MARE; p. 178. Mediterraneum mare, quod Africam a sep-
tentrione claudit. Libycum vocat Mela, 1, 4. Hic errare nobis videtur
doctissimus auctor, quem sæpissime ducem sequuturos nos prædiximus.
Is enim Africum mare intelligit eam Oceâni partem, quæ finit Africam
ab occidente, et in cujus littore expositos esse Mauros dicit Mela, loco
citato. Sed ex contextu patet Sallustium, hoc loco, id tantum legentes
monere, scilicet Libyes ad septentrionem, prope maritimam oram, Gæ-
tulos vero ad meridiem in interioribus terris habitare. Optimus etiam
codex (apud Cortium) nostram sententiam confirmat; in quo est, pro
recepta lectione, mare nostrum, cum glossa, Africum vel Mediterraneum.

ALLOBROGES; p. 64 et seqq. Galliæ transalpinæ gens, ea incolens loca
quæ hodie vocamus le Dauphiné et la Savoie. Ii se consuli Q. Fabio
Maximo, dicto inde Allobrogico, dediderant, anno ante Chr. 121.

ALPES; p. 386. « Montes longissimi tractus, qui Italiam a Germania
et Gallia, tanquam muro nativo, separant. Albia et Alpionia olim dictos
fuisse scribit Strabo. Stephano etiam άλπεια et ἄλπεις: dicuntur. Όλπια
sunt Phavorino. » Hactenus Ortelius, qui multa addit ad confirmandam
opinionem, olim vocabulum Alpes altum quemlibet montem significasse.
AMISUS; p. 405, 449. Urbs Asiæ ad meridionale Ponti littus, in regno
Mithridatis, a Phocæensibus, Milesiis, Atheniensibusque condita. Ea,
victo Mithridate, Pompeiopolis nomen accepit. Vid. De Br. Iv, 81.

ANTIPODES; p. 442. Populi pedibus nostris oppositi, e contraria
parte orbis terrarum. Vid. Fragm. incert. lib. n. 79-

APULIA; p. 45, 49, 66, 72. Italiæ inferioris pars, mari Adriatico
contermina, quam Græci dixerunt Iapygiam. Ea fere loca complectitur
quæ hodie vocant la Capitanate, la terre d'Otrante, la terre de Bari, in

Neapolitano regno. In Apulia fuere veteres Calabri; ii enim non eam
regionem incolebant, quæ nunc Calabria dicitur. D'Anville, Geogr. Antiq.

ARMENI; p. 176. ARMENIA; p. 412, 415, 443. Armenia est Asiæ
regio, cujus nomen, nescio an recte, arbitratur De Brosses, v, 7, signi-
ficare montem Lunæ : ei enim deæ gentem illam in monte sacrificare
solitam fuisse. Ejus regionis pars hodie Persarum, pars Turcarum domi-
nationem agnoscit. Armenios vero, qui Herculem Phænicium sequuti
sunt, non ex ea gente esse suspicatur idem De Brosses. Quippe Armenia
multum a Tyro distat; et omnino fieri potest, ut librorum Hiempsalis
interpres, punica nomina latine reddendo, erraverit, Armeniosque vo-
caverit qui Amorrhei vel Aramei, vicini Phœnicibus, erant. Ceterum hæ
sunt meræ conjecturæ.

ARPINUM; p. 250. Oppidum Latii, prope Campaniam, ubi nati sunt
Plautus, Marius et Cicero. Hodie Arpino, in regno Neapolitano.

Arretinus ager; p. 58. Arretium fuit urbs Etruriæ, quam hodie di-
cunt Arezzo.Vid. infra Reatinus.

ASIA; p. 24, 174, 425. Una ex tribus, antiquitati notis, terræ parti-
bus, in qua etiam alii Ægyptum, alii Ægypti partem ponebant. Eo no-
mine vocare solebant Romani, quam habebant in Asia provinciam.

B.

Baleares insulæ ; p. 321. Insulæ duæ in mediterraneo, funda belli-
cosa. Græci Gymnesias dixerunt, teste Plinio, 11, 5. Hodie Majorca
et Minorca, a dispari magnitudine.

BALLERA; p. 371. Mons in Hispania, quem De Br. existimat esse
montem Belonam, cujus meminit Stephanus; in ea parte ubi nunc est
Tarifa, ad fretum Gaditanum.

BITHYNIA; p. 377, 409, 418. Ejus positio et varia nomina; 436.
Asia regio Propontidi, Bosphoro et Euxino mari adjacens.

BRUTTIUM; p. 66, 436. Italiæ regio, eadem fere quam dicunt hodie
citeriorem ulterioremque Calabriam. Eas terras occupaverunt, anno cir-
citer 356 ante Chr., pastores Lucani a dominis fugitivi, qui propter
hanc fugam, domestica lingua Bruttii dicti sunt; ea enim vox fugitivum,
græce Spanétny, sonat. De Brosses, IV, 53. Recentius nomen Abruzze,
licet a Bruttio derivatum, non eam tamen regionem, sed Samnium
designat; d'Anville.

C.

CABIRA; p. 412. Oppidum Ponti Mithridatis regia nobilitatum, quod
a se captum Pompeius Diopolin appellavit; Augustam vero, Augusto
imperante, vocavit Pythodoris regina, unde Straboni est earn. No-
men ipsum CABIRA De Brosses, iv, 37, interpretatur potens, maximum,
sive quod oppidum illud regni primarium esset, sive quod Soli, deo-
rum apud orientales homines maximo, consecratum.

« IndietroContinua »