Immagini della pagina
PDF
ePub

3

5

Piso neque gratia, neque precibus, neque pretio Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges, aut alium indicem C. Cæsar falso nominaretur. Nam uterque cum illo graves inimicitias exercebant: Piso oppugnatus in judicio repetundarum, propter cujusdam Transpadani supplicium injustum; Catulus ex petitione pontificatus' odio incensus, quod extrema ætate, maxumis honoribus usus,

Emilio Lepido, A. 676; tunc autem erat princeps senatus. Non dubitat V. Cl. De Brosses Sallustium mendacii arguere, quod spectatissimæ probitatis virum ad has pessimas artes, Cæsaris perdendi causa, descendisse insimulat: neque enim tale quidquam narrare Plutarchum, qui tantummodo dicit, in Cæsare, Catulum et Pisonem culpam Ciceronis postea reprehendisse, qui, in vindicando conjuratorum scelere, Cæsari pepercisset tot indiciis accusato. Sed amicus Cæsari Sallustius eum invidioso crimine purgare quacumque ratione quærit. Et quidem adhuc dubium est an Cæsar particeps conjurationis fuerit. Testatur quidem, in vita Crassi, Plutarch. hoc scelus Crasso et Cæsari nominatim objecisse Ciceronem in aliqua oratione, quæ tamen post utriusque mortem vulgata est, nec ad nos pervenit. Et ipse Cicero satis aperte declarat, quid de Cæsare sibi videatur, de Offic. 11, 24: « At vero hic noster victor (Cæsar) TUNC quidem victus, quæ cogitarat(de tabulis novis agitur, quas sociis Catilina promiserat), tum ea perfecit, quum ejus jam nihil interesset. Verissima porro conjectura est Cæsarem, si ipse cum Catilina non conjuraverit, at saltem Catilinæ consilia cognovisse, eisque favisse, si conjuratio valuisset, belli civilis spolia erepturum. Huic sen

D

6

[blocks in formation]

J'entends; pour les heureux tu veux te déclarer. Des premiers mouvements spectateur immobile, Tu veux ravir les fruits de la guerre civile; Sur nos communs débris établir ta grandeur.

3. C. Piso. C. Calpurnius Piso, qui consul fuerat A. 687, et postea in Gallia citeriore proconsul, ut ex Cicerone notum est, ad Att. I, I.

4. Nominaretur. Narrat Suetonius, cap. XVII, Cæsarem, anno sequente, inter conjuratos nominatum fuisse a Curio in senatu, et a L.Vettio apud Novium Nigrum quæstorem, sed indicio creditum non fuisse.

5. Oppugnatus. Scilicet a Cæsare. Nam redux e Gallia C. Piso repetundarum reus factus est, et a Cicerone tum consule defensus, ut patet ex Cic. oratione pro L. Flacco, XXXIX. Piso judicio liberatus est.

6. Transpadani. Galli trans Padum incolentis, respectu Romæ. De hujus hominis supplicio nihil in scriptoribus reperitur. Nam quod narrat De Brosses, ex Seneca, (de Ira 1, 16), de alio Pisone intelligi debet.

7. Ex petitione pontificatus. Ex quo tempore una cum Cæsare pontifi

8

ab adolescentulo Cæsare victus discesserat. Res autem opportuna9 videbatur; quod privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circumeundo, atque ementiundo, quæ se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant; usque eo, ut nonnulli equites romani, qui præsidii caussa cum telis erant circum ædem Concordiæ, seu periculi magnitudine, seu animi nobilitate" impulsi, quo studium suum in rempublicam clarius esset, egredienti ex senatu Cæsari gladio minitarentur ".

L. Dum hæc in senatu aguntur, et dum legatis Allobrogum et Tito Volturcio, comprobato eorum indicio, præmia decernuntur ; liberti, et pauci ex clientibus Lentuli, diversis itineribus opifices atque servitia in vicis' ad

catum petierat. Narrant enim in Cæsaris vita Plutarch. et Suetonius, mortuo Metello pontifice maximo, Cæsarem, non sine profusissima largitione, pontificem creatum esse, posthabitis clarissimis viris et multum ætate superantibus Q. Catulo et Servilio Isaurico. Id ipso anno conjurationis factum est.

8. Ab adolescentulo Cæsare. Qui vixdum XXXVII annos natus, cum Catulo comparatus, adolescens videri poterat.

9. Res... opportuna. Ipsa res opportunam Cæsarem accusandi occasionem præbere videbatur, quod ille, tum egregia in privatos liberalitate, tum magnificentia in publicis muneribus, id est, ludis, qua, teste Plutarcho, omnes ædiles superavit, æs alienum grande conflaverat, ideoque novarum rerum, et novarum præsertim tabularum, appetens esse credebatur. Vocat autem Sallustius egregiam liberalitatem, quod magis

vere Suetonius, profusissimam largitionem.

10. Animi nobilitate. Excelsitate, magnitudine. Eodem sensu apud Ovid. Metam. VII, 44:

Non ea nobilitas animo est, ea gratia forma,
Ut timeam fraudem.

11. Gladio minitarentur. Hoc factum est eo die quo damnati sunt conjurati. In senatu sedenti hoc Cæsari accidisse narrat Suetonius, cap. xiv. Sed Plutarchus, in Cæsare, cum Sallustio consentit.

CAP. L. 1. Dum hæc aguntur. Omnia hæc trium dierum spatio gesta sunt: tertio ante nonas decembris, deprehensi et in custodiam traditi duces conjurationis ; pridie nonas præmia indicibus decreta; nonis vero (5 decembr.) conjurati affecti supplicio. Vide Cic. in Cat.

[blocks in formation]

6

eum eripiendum3 sollicitabant ; partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rempublicam vexare soliti. Cethegus autem per nuncios familiam' atque libertos suos, lectos et exercitatos in audaciam, orabat, grege facto, cum telis ad sese irrumperent. Consul, ubi ea parari cognovit, dispositis præsidiis, uti res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de his fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. Sed eos paullo ante frequens senatus judicaverat contra rempublicam fecisse 9. Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore

3. Eripiendum. Sc. e custodia. Docet Cicero in Cat. iv. 8, quamvis sollicitati sint animi egentium atque imperitorum, nullos inventos esse tam fortuna miseros aut voluntate perditos, qui non pacem et otium maluerint. Appianus tamen narrat ipsis nonis decembribus, quum senatus de supplicio conjuratorum deliberaret, magnum motum prope curiam factum esse ab opificum turba, qui in domos, ubi custodiebantur, irrumpere tentabant; egressumque foras Ciceronem, sedato tumultu, rediisse in senatum, reorum damnationem urgeret.

ut

4. Partim. Id est, pars, seu alii exquirebant. Partim proprie est vetus vocabuli pars accusativus. Pro adverbio usurpari cœpit in hujuscemodi locis, ubi accusativi sensum retinet: « Quum amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint. Cic. 1, ad Q. Fratrem, 3. Deinde ad nominativi etiam usum translatum est; ut hic et in Jug. XL: Huic rogationi partim ( id est alii ) consci sibi, etc. Cujusmodi alia permulta, et in nostro, et in Cicerone, exempla occurrunt. Ceterum, de toto hoc vide Gellium x, 13.

5. Duces multitudinum. Nota multitudinum, non multitudinis, quod alium sensum efficeret. Duces multitudinum iidem sunt, quos Liv. III, 68, turbarum ac seditionum duces vocat. Gallice, chefs d'attroupements. 6. Pretio. Accepta ab hominibus potentioribus, ad turbas concitandas vexandamque rempublicam, pe

cunia.

7. Familiam. Servos.

8. Refert. Deliberandum proponit. Solemne est verbum referre pro eo quod gallice dicimus, 1o faire un rapport; 2° mettre en délibération; 3° faire une proposition. Sed prima et propria vis, unde etiam alii sensus derivantur, est, ut vox ipsa indicat, faire un rapport.

9. Contra rempublicam fecisse. Hac formula uti solebat senatus, ubi quid factum fuerat, quo quietus civitatis status turbaretur. Cujus rei aliud quid exemplum habere si velis, vide Cic. pro Milone, v et vi.

10. Quod eo tempore, etc. Solebat primus sententiam dicere, nondum electis anni sequentis consulibus, princeps senatus. Quum vero aderat consul designatus, hic primus sententiam rogabatur, sive honoris

12

consul designatus erat, de his, qui in custodiis tenebantur, præterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent ", supplicium sumendum " decreverat: isque postea, permotus oratione C. Cæsaris, pedibus in sententiam Tiberii Neronis iturum se dixerat; quod de ea re, præsidiis additis, referundum censuerat. Sed Cæsar ubi ad eum ventum, rogatus sententiam a consule, hujuscemodi verba locutus est.

14

[ocr errors]

causa, sive quia sæpius ei exsequenda per suum consulatum incumbebant, quæ senatus anno priori decrevisset. De servato in rogandis sententiis ordine, vide Adam, Antiquités romaines, Article SÉNAT.

11. Si deprehensi forent. Scil. hi nondum in custodiis tenebantur.

12. Supplicium sumendum. Eos morte plectendos esse.

13. Pedibus... iturum. Postquam orationes aliquot in utramque partem habitæ fuerant, jubebat magistratus, qui senatui præerat, discessionem fieri, id est, a sede sua discedere, et in ejus partem transire, cujus sententiam quisque probabat. Hinc pedibus ire in sententiam alicujus, nihil aliud est quam eam probare; et qui ipsi non dicebant sententiam, sed ab alio dictam comprobabant, senatores pedarii vocabantur. Vide Plin. Ep. 11, 11; Cic. ad Att. 1, 19 et 20. A. Gell. III, 18. Tiberii Neronis; qui fuit avus Tiberii imperatoris. Ille scilicet, teste Appiano, Bell. Civ. 11, custodiendos reos censuerat, præsidiis additis ne eripi possent, donec Catilina debellaretur, negotiumque totum diligentius perpenderetur; quo facto, tum demum ad P. C. referendum esse.

[ocr errors]

14. Sed Cæsar. Non modo Silanus, sed et Murena, alter consul

[ocr errors]

13

designatus, et multi consulares viri, (Cic. ad Attic. XII, 21) supplicio afficiendos censuerant. Solus dissenserat Tib. Claud. Nero. Quum vero Cæsar, prætor designatus, sententiam dixisset, plurimi senatores magna Cæsaris apud plebem auctoritate permoti, veriti sunt ne severius judicium atrocem Ciceroni invidiam conflaret; sollicitique et hæsitantes consulem aspiciebant. Tum Cicero divinam illam habuit orationem, quæ est quarta in Catilinam. Qua oratione non bene tamen confirmatis animis, plerique, ne excepto quidem fratre Ciceronis, in Cæsaris partes abibant; et ipse suam sententiam leniori interpretatione retractabat Silanus: carcerem scilicet, non mortem, quum extremum supplicium diceret, intellexisse.

In eo res erant, quum M. Porcius Cato, tribunus plebis designatus (Cic. pro Sextio, xxvin), et post dies quinque magistratum initurus, vehementi et digna gentilitiæ virtutis oratione, sicarios parricidasque patriæ justo supplicio damnavit. Cujus sententiam sequutus est senatus. Vide Plut. in Cicerone, Cæsare et Catone Utic.; Sueton. in Cæs. XIV; Velleium, 11, 35; Appianum de Bell. Civ. 11; et denique

2

LI. « Omnes homines', patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt; neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium3, valet: si lubido possidet, ea dominatur; animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, P. C., qui reges atque populi, ira aut misericordia impulsi, male consuluerint ; sed ea malo dicere, quæ majores nostri, contra lubidinem animi, recte atque ordine' fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum

gallicum commentarium Cl. V. De Brosses.

CAP. LI. 1. Omnes homines. Putat De Brosses has esse non easdem modo res, sed eadem etiam verba quæ dixit Cæsar. Et quidem narrat Plut. in Catone, celerrimos quosdam scriptores a Cicerone dispositos, qui signis quibusdam et notis brevibus, multarum litterarum vim habentibus, dicta omnia colligerent; quod initium fuit illius artis, quam stenographiam seu tachygraphiam vocamus. Ab his quidem excipi potuit et Cæsaris et Catonis oratio; nec dubium est quin Sallustius res omnes, quæ tum dicta sunt, apprime cognoverit. Sed verba certe suo modo protulit. Nam primo, ex narrationibus Plutarchi in Catone, et Velleii, 11, 35, constat quædam dixisse Catonem, tum laudandi Ciceronis, tum criminandi Cæsaris causa, quæ hic non leguntur. Adde quod hujuscemodi verba, hujuscemodi orationem dicendo, Sallustius non pollicetur eadem omnia verba se relaturum. Denique quis non hic quoque Sallustianum dicendi genus agnoscit? Sic igitur

9

statuamus, nos sententias Cæsaris et Catonis, Sallustii autem verba ob oculos habere.

2. Ab odio... vacuos. Hæc Demosth. (de Chersoneso) imitari videtur : ἔδει μὲν τοὺς λέγοντας ἅπαντας ἐν ἡμῖν, μήτε πρὸς ἔχθραν ποιεῖσθαι λόγον μηδένα, μήτε πρὸς χάριν.

3. Officiunt. Officere seu obficere dicitur, quidquid ob oculos positum impedimento est ne alia videamus. 4. Usui paruit. Nemo unquam libidini simul et utilitati inserviit.

5. Intenderis ingenium. Ingenii, quasi arcus, nervos intenderis.

6. Male consuluerint, Funesta consilia ceperint.

7. Recte atque ordine Secundum rectum legitimumque ordinem. Hæc verba sæpius conjunguntur, ut in Cic. pro Quint. VII: « Si hoc... recte atque ordine factum videtur. Item pro Rosc. Am. XLVIII : « Laudabunt omnes, si recte et ordine judicaris.

α

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »