Immagini della pagina
PDF
ePub

alibi lectionibus defraudaris. Si quid opus pergenti melius visum est, quam quod prius receperam (quum typis mandata corrigi non possent), in Variantibus monui; v. g. p. 528, ad illud, circumveniri innocentes; et 529, veluti effeta parente. Sed rara ejusmodi exempla, et leviora quam hæc duo. Dixi ad Catilinæ interpretationem accedenti nondum satis patuisse, qui cursus mihi peragendus esset. Quod illi operæ meæ initio deest, in addendis aliquatenus supplevi.

Neque vero abesse volui, quod in magnis Crispi editionibus legitur, Julii Exsuperantii, parvi licet ponderis, opusculum. Et illud eo recepi libentius, quod in manibus erat Regiæ Bibliothecæ codex nondum exploratus, ad cujus fidem lectiones apud ceteros manifesto corruptas emendavi.

Jam quod ad scripturæ rationem spectat, magna ex parte sequutus sum quod in Sallustio ab omnibus observari solet. Itaque scripsi maxumus, paullo, caussa, litera, exsul, volgus, advorsum; item quis et dis, sine accentus nota, pro queis et diis. Dedi etiam omnis pro omnes, Bipontino duce, quum locus sic exhibetur ab aliquo vetere grammatico. Sed non animus tulit, omnes accusativos in is refingere. Nam in ea re, quæ, teste Gellio, apud antiquos non certis regulis, sed ad aurium judicium dirigebatur, quo jure nos aliquid pronunciemus? Non scripsi conligit, conlocat, inlecebras; quæ formæ quid utilitatis habeant non video, nisi quod aures offendunt. Et quid detrimenti, quæso, patitur Sallustius, si non obsoleta, horrida, aspera, quam antiquam vocant, scriptura exaratus prodeat? In quibusdam, analogiæ ra

tionem habui, ut in verbis sequutus, loquutus, quum, nunciare (quod ex eodem fonte est, quam nuncupare). Maxima vero diligentia adhibita est, ut semel recepta scribendi ratio ubique sibi constet. Non tamen in re molestiæ ac tædii plena fieri potuit, quin operæ bis terve aberrarent; et memini ubi relictum sit paulo pro paullo; locutus pro loquutus; Muræna pro Murena. Sed hæc indulgens lector eo facilius condonabit, quod confitemur. Restat ut moneam, in notis et quidquid ipsius Sallustii non est, tritam ac vulgarem orthographiam, «quæ et ipsa interdum pro illustratione esse potest » (inquit Heynius, Præfat. ad Virg. sec. ed.; Class. Coll. Virg. vol. I, p. 36) esse me sequutum. Nam scriptionem ad expediendum quod difficile est susceptam, quid ipsam difficultatibus impedire attinet?

Sed jam vale, lector humanissime; et ita operam meam acceptam habere velis, si eam pro una tua utilitate suscepi.

Notæ codicum Regia Bibliothecæ, ex quibus textum Sallustii recensuimus.

A. n° 5748. Is decimo sæculo exaratus videtur.

B.

5752.

C. 6085. Is undecimo sæculo exaratus videtur.

D.

E.

-

6086.

Idem.

Idem.

6088. Hunc ad tredecimum vulgo referunt.

Ceteri ejusdem Bibliothecæ codices recentiores, atque adeo levioris auctoritatis sunt,

VITA

C. CRISPI SALLUSTII.

CAIUS CRISPUS SALLUSTIUS natus est Amiterni, in agro Sabino, ex plebeia gente, anno U. C. 668, ante Christum 86, C. Mario septimum consule. Ateium Prætextatum, cognomine Philologum, Atheniensem, qui artem rhetoricam Romæ professus est, magistrum habuit jam adolescens; omnis scilicet disciplinæ studiosus, et ejus præsertim quæ in discenda aut scribenda historia versatur. Itaque omnes romanas res in unum quoddam breviarium redactas Ateius ei tradidit, quo paratior historiam scribere volenti materia foret'.

Sed juvenilem animum sollicitabat ingens famæ amor, decusque ex adeptis honoribus plebeio homini venturum. A litterarum igitur studio animum ad reipublicæ munia convertit, ambitionis et honorum fastidium mox expertu

litterarum vero nunquam. Non defuere tamen petenti quos cupiebat honores. Quæstor fuit; quo ætatis suæ anno, parum constat si legitimo, qui vigesimus septimus erat, conjici potest eum, Cæsare et Bibulo coss. quarto post Catilinariam conjurationem anno, U. C. 695, hunc magistratum adeptum esse.

Ceterum non multum fuit nomen ejus in republica ante annum 701, quo tribunus plebis creatus est. Quo tempore maximis Roma fervere discordiis; cunctis imperii cupidine flagrantibus, dum illi quam habent potesta

1. Suetonius de Illustribus Grammaticis.

tem retinere volunt, alii habentibus eripere. Nam foris Cæsar rempublicam victoriis augendo, domi Pompeius callidiori ambitu, tyrannidem affectabant. Hic nempe, quo certius dictator fieret, dictaturæ contemptum præ se ferre; interea discordiarum causas occultus serere, ut turbulentæ libertatis tædium animos ad unius imperium avocaret. Jam eo conscio atque etiam auctore, jactari voces in vulgus, «< nunquam quieturam romanam rem, nisi supra spem simul et metum elatus magistratus studia partium compesceret; nunc populum paucis seditiosis turbarum materiam fieri; terreri senatum; dilacerari rempublicam; esse tamen remedium tantis malis, dictaturam; esse, qui dictator nominetur. » Inter hæc ipse, in suburbano secessu, ut videbatur, otiosus, et quod flagrantissime cupiebat verbis recusans, temporibus reipublicæ insidiabatur. Sed pluribus terrorem injecerat dictaturæ nomen regno proximum, Syllæque adjutor quondam et quasi discipulus Pompeius.

Igitur Roma quotidianis motibus agitabatur, nec ullus a kalendis januariis usque ad quintilem mensem urbi fuerat magistratus. Hinc Clodius præturam, illinc Milo consulatum in annum sequentem petebant. Sed neutro rerum, quas gereret, futurum censorem ferente, magnæ et assiduæ cædes inter utriusque servos, quos ad justorum prope exercituum multitudinem secum ducebant, in ipso foro edebantur. Tandem alterius nece lis dijudicata est. Decimo tertio die ante kal. februarias anni 702, interficitur a Milone pessimus turbarum concitator Clodius; sed privata, non publica, ultione interceptus, non in finem turbarum cecidit, sed in novarum occasionem.

In has Sallustius totum se conjecit, mali sceleris malus castigator et vindex. Dum enim lacrimans Fulvia stantem circum interfecti conjugis cadaver plebem concitaret, cursitabat Sallustius socios et adjutores furori suo quærens; factoque ingenti concursu, ex rostris, in quibus nudum

cruentumque Clodii cadaver aspectabatur, in Milonem atroci oratione invectus est. Sequuta orationem haud imrabies. Tollitur a plebe Clodii corpus, translatumque par in curiam Hostiliam, busto ex senatorum subselliis facto, crematur; corruente inter flammas tanta æde, et basilicam Porciam, quæ propior incendio erat, continenti ruina trahente. Fuere tunc una cum Sallustio tribuni Pompeius Rufus, et Munatius Plancus, digni qui talia juvarent. Hujus Munatii Cicero, Milonem judicio defendens, intermortuas ambusti tribuni plebis conciones vocat. Et Sallustium quoque, in hac Tullii oratione, multa oblique petunt, sine indicio nominis'.

Initium vero Sallustiani in Milonem odii non Sallustio magis quam Faustæ, quæ Syllæ filia Milonis uxor fuit, probrosum narratur. Scilicet deprehensum in adulterio a Milone Crispum, nec nisi magna pecunia mulctatum, et virgis crudeliter cæsum, ab eo dimissum fuisse'. Hæc fœda publici incendii causa. Qui fuerit istius dimicationis exitus, pulsumque in exilium, Tullio frustra dicente, Milonem, nemini prorsus ignotum. Sed brevem victoriæ lætitiam tulere mali cives, et in incensæ curiæ pœnam damnati sunt Rufus, Munatius, et Sextus Clodius, Clodiani quondam furoris dux atque signifer. Sallustius pœnam in præsentia effugit; sed anno 704, censores Appius Pulcher et Piso eum ob infamiam morum senatu

moverunt.

Omnes fere interpretes, et præsertim vir optime inter nostrates de Sallustio meritus (le Président De Brosses) existimant Sallustium tunc temporis Catilinarium bellum scripsisse. Quam opinionem firmare videtur tertii capitis finis, quo principum malas artes et invidiam conqueritur. Attamen, quod in hac eadem historia Catonis et Cæsaris 1. Asconius, in Milon.

2. Acro, ad Horat. Sat. 1, 2, 41. Item Serv. Æneid. v1, 612.

« IndietroContinua »