Immagini della pagina
PDF
ePub

fuit, ut hanc ipsam sententiam et tanquam translatam, et corruptam dum transferretur, objiceret Sallustio. Nec amore Thucydidis facit, ut illum præferat; sed laudat quem non timet; et facilius putat a se posse Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincatur. (N. B. Quam Seneca Thucydidi tribuit sententiam, in Demosthene, Olynth. II, legitur, qui etiam, pro ἑκάστων ἁμαρτήματα, habet τοιαῦ τα ονείδη ).

MARTIALIS, LIB. XIV, 191.

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,
Crispus romana primus in historia.

QUINTILIANUS, II, 5.

Livius a pueris magis legendus quam Sallustius, et hic historiæ majoris est auctor; ad quem tamen intelligendum jam profectu opus sit.

IDEM, III, 8.

Crispus Sallustius in bello Jugurthino et Catilinario nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

IDEM, IV, 2.

Vitanda illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis locum obtinet, brevitas, et abruptum sermonis genus; quod otiosum fortasse lectorem minus fallit, audientem transvolat, nec dum repetatur exspectat. (Scilicet hoc non in historia vitandum esse, sed in oratoriis narrationibus docet Quintilianus).

IDEM, VIII, 3.

Nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur :
Et verba antiqui multum furate Catonis,
Crispe, Jugurthinæ conditor historiæ.

IDEM, IX, 3.

Ex Græco translata Sallustii plurima.

IDEM, X, I.

Neque illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus judicem, et sæpius ineruditum captanda nobis est; neque illa Livii lactea ubertas docebit satis eum, qui non speciem expositionis, sed fidem quærit.

IDEM, IBIDEM.

At non historia cesserit Græcis ; nec Thucydidi opponere Sallustium verear; nec indignetur Herodotus æquari sibi T. Livium, quum in narrando miræ jucunditatis clarissimique candoris, tum in concionibus, supra quam narrari potest, eloquentem; ita dicuntur omnia quum rebus, tum personis accommodata, sed affectus quidem, præcipue eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo historicorum commendavit magis; ideoque immortalem illam Sallustii velocitatem diversis virtutibus consequutus est; nam mihi egregie dixisse videtur Servilius Nonianus, pares eos magis quam similes.

IDEM, IBIDEM.

Attici præcisis conclusionibus obscuri Sallustium atque Thucydidem superant; tristes ac jejuni Pollionem æmulantur; otiosi et supini, si quid modo longius circumduxerunt, jurant Ciceronem ita loquuturum fuisse.

IDEM, x, 3.

Sane manifestus est Sallustii ex ipso opere labor.

CORNELIUS TACITUS, ANN. III, 30.

Crispum equestri loco ortum C. Sallustius, rerum romanarum florentissimus auctor, sororis nepotem in nomen adscivit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

A. GELLIUS, NOCT. ATTIC. I, 15.

Sallustius novator verborum.

IDEM, III, 1.

Sallustius, vel subtilissimus brevitatis artifex.

IDEM, IV, 15.

Elegantia orationis Sallustii, verborumque facundia et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit; multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare; in quibus plura inscite aut maligne vellicant, nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione.

IDEM, X, 20.

Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit; et privilegium, quod de Cn. Pompeii reditu ferebatur, legem appellavit.

IDEM, XVII, 18.

M. Varro, in litteris atque vita, fide homo multa et gravis, in libro quem inscripsit, Pius aut de Pace, C. Sallustium, scriptorem seriæ illius et severæ orationis, in quibus historia notiones censorias fieri atque exerceri vi

demus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone, loris bene cæsum dicit et, quum dedisset pecuniam, dimissum.

SUETONIUS, DE ILLUSTRIBUS GRAMMATICIS, X.

Asinius Pollio, in libro quo Sallustii scripta reprehendit, ut nimia priscorum verborum affectatione oblita, ita tradit In eam rem adjutorium ei fecit maxime quidam Ateius Prætextatus, nobilis grammaticus latinus, declamantium deinde adjutor atque præceptor, ad summam Philologus ab semet nominatus.

[ocr errors]

Coluit postea familiarissime (sc. Ateius) Caium Sallustium et, eo defuncto, Asinium Pollionem; quos historiam componere aggressos, alterum breviario rerum omnium romanarum, ex quibus, quas vellet, eligeret, instruxit; alterum præceptis de ratione dicendi. Quo magis miror Asinium Pollionem credidisse antiqua eum verba et figuras solitum esse colligere Sallustio; quum sibi sciat nil aliud suadere, quam ut noto civilique et proprio sermone utatur, vitetque maxime obscuritatem Sallustii et audaciam in translationibus.

IDEM, XV.

tanto amore

Lenæus Pompeii Magni libertus. erga patroni memoriam exstitit, ut Sallustium historicum, quod eum oris improbi' animo inverecundo scripsisset, acerbissima satira laceraverit, lastaurum et lurconem et nebulonem popinonemque appellans et vita scriptisque monstrosum; præterea priscorum Catonisque verborum ineruditissimum furem.

MACROBIUS, Saturn. II, 9.

Sallustius, gravissimus alienæ luxuriæ objurgator et

censor.

1. Vide Fragm. Incert. libr. p. 420, ubi probare studuimus a Suetonio aut scriptum aut scribendum fuisse oris probi.

IDEM, V, I.

Quatuor sunt genera dicendi : copiosum, in quo Cicero dominatur; breve, in quo Sallustius regnat; siccum, quod Frontoni adscribitur; pingue et floridum, in quo Plinius Secundus quondam, et nunc, nullo veterum minor, noster Symmachus luxuriatur.

AUSONIUS, IN PROTREPTICO.

Vide Histor. Fragm. lib. 1, n. 2, p. 345.

SIDONIUS APOLLINARIS, IN PANEGYRI ANTHEMII
AUGUSTI.

Qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro,
Quo genio Plautus, quo flumine Quintilianus,
Qua pompa Tacitus, nunquam sine laude loquendus.

APULEIUS, IN APOLOGIA.

Neque Cato gravitatem requirit, neque Lælius levitatem, neque Gracchus impetum, nec Cæsar calorem, nec Hortensius distributionem, nec Calvus argutias, nec parcimoniam Sallustius, nec opulentiam Cicero.

FESTUS AVIENUS, IN ORA MARITIMA.

Interrogasti, si tenes, Mæotici

Situs quis esset æquoris: Sallustium
Noram id dedisse, dicta et ejus omnibus
Præjudicatæ auctoritatis ducier

Non abnuebam. Ad ejus igitur inclytam
Descriptionem ( qua locorum formulam
Imaginemque, expressor efficax styli
Et veritatis, pene in obtutus dedit
Lepore linguæ ) multa rerum junximus.

« IndietroContinua »