Immagini della pagina
PDF
ePub

repertum in cænobio Benedictinorum Martisburgensi Jo. Rivius utendum se accepisse testatus est a G. Fabricio. Msti sui cod. qui Reinesii olim fuit, meminit Conrad. Sam. Schurzfleisch. præfat. ad orthogr. lat. Quatuor codd. Mss. Sallust. Tegnagelius in biblioth. Cæsarea; duodecim Mediceos laudat Norisius in Cenotaphiis Pisanis, pag. 463, ternos etiam nuper habebat bibl. Rostgaardiana, p. 464. Habeo et ipse binos Sall. codd. non contemnendos, scriptos in membrana, atque in his unum antiquissimum. Ambo nactus sum e bibl. V. C. Marquardi Gudii. Ex eadem ad me pervenerunt quoque' lectiones duorum codd. membranaceorum cathedralis eccles. Remensis, quas enotavit idem vir doctissimus, testatus priorem forma oblongiore, ut quartam paulo excederet, scriptum anno MCLXVIII, indictione prima. Librarius nomen suum prodidit his verbis: Omnes qui lecturi estis, orate pro Matthæum scriptorem, ut Deum semper habeat propitiatorem. Alter membranaceus in quarto, annorum amplius septingentorum. Omnino nullius alius scriptoris veteris tot codd. scripti exstant, quam Sallustii, et auctoris librorum ad Herennium unde patet, eos libros a multis lectos esse, ut opinor, propter brevitatem et acumen orationis et Táboç: sed ea frequentia exemplarium peperit multitudinem mendarum, glossarum, interpolationum, quæ et in edd. primis reperiuntur. Laudat Quintil. X, 1, pag. 886, Sallustianam brevitatem, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas possit esse perfectius: et pag. 914, immortalem Sallustii velocitatem, quam diversis virtutibus Livius sit assecutus: tamen Conciones a Crispo frequentiores longioresque, atque, ut ipsi quidem videtur, insipidiores historiæ inspersas moleste fert V. C. Nic. Hieron. Gundlingius præfat. ad Nic. Burgundi hist. belgicam. Fuit hoc

1. Tres hosce codd. anno 1722 libenter misi ad Gottl. Cortium; qui illis usus est ad præclaram suam edit. Sallustii adornandam.

ab aliis etiam reprehensum, sicut notum illud Seneca patris præf. lib. III controvers. Ciceronem eloquentia sua in carminibus suis destituit: orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur. Sed notum itidem est, quid excusando illi mori eloquentiam in historia ostentandi, lectoremque delectandi vel morandi, ab aliis responsum fuerit. Sane licebit properanti tetrico et fastidioso lectori illas orationes veluti scopulos præternavigare, dum interim alii, quibus lectu digna et insignium documentorum plenæ videntur, ex iisdem voluptatem capere et fructum permiserint.

I

Exstant Thucydidea gravitate et acuta brevitate stili, Catonianæque colore orationis ab nobilissimo hoc historico' descripta:

1. Bellum Jugurthinum, contra Jugurtham Numidiæ regem anno Urbis 643 sq. gestum, de quo consulendi sunt viri docti ad Flor. III, 1, ubi in editione Græviana Jug. quoque imaginem in numo Sullæ contemplari poteris. Ex libris punicis Hiempsalis nonnulla de situ Africæ tradit Sallustius belli Jug. cap. 17 sq. Orationem ex cap. 10, qua Micipsa filios ad pacem et concordiam hortatur, Severus imp. morti vicinus commendavit Bassiano filio suo natu majori, ap. Spartianum c. xxi.

2. Bellum Catilinarium, sive de conjuratione Catilinæ liber, quæ incidit in an. U. 691, quo Cicero consul fuit. Hunc librum, quem separatim cum comment. suo edidit Theodorus J. F. Graswinkelius Lugd. Bat. 1642, 12, prius scripsisse Sallustius videtur; sed Jugurthinum, quia prius gestum est, præmittere placuit.

3

3. E sex libris Historiarum populi romani, a morte

1. Vet. epigramma ap. Quintil. VIII, 3. Et verba antiqui multum furate Catonis, Crispe, Jugurthinæ conditor historiæ.

2. Augustin. Ep. V, ad Marcell. c. 16, edit. novæ. T. II, Ep. 138. 3. Male alii libros XI, vel IX, computant.

[ocr errors]

Sullæ, quæ contigit M. Lepido et Q. Catulo coss. anno U. 676, usque ad Catilinæ conjurationem, fragmenta collecta a Lud. Carrione in sua Sall. edit. et ab Ant. Riccobono ad calcem libri de historia, Venet. 1568, 8, et Basil. 1579, 8, p. 163-216, et ab Aldo Manutio, Pauli F. Sed Carrionis præstat industria, quam fere editores operum Sall. sequuntur. Isaac. Vossius epist. ad Nic. Heinsium data a. 1651. Holm. d. 12 Jul. Hoc ipso die, quo hæc scribo, incidi in duo folia stupenda antiquitatis: quæ postquam diligentius adspexi, statim conjeci esse fragmenta deperditarum Sall. historiarum. Continent illa bellum servile Crixi et Spartaci. Ob hoc potissimum opus, Lucullo inscriptum, Sallustius Martiali XIV, 191, audit Romana primus in historia. Reperiuntur fragmenta et in ed. Cortii.

4. Duæ orationes (sive epistolæ potius) de Rep. ordinanda ad Cæsarem missæ, quum in Hispanias proficisceretur contra Petreium et Afranium, victo Cn. Pompeio. Has Sallustii esse Lipsius lib. I, Var. lect. c. 8, dubitavit, citra magnam causam negavit Carrio; ceterum tam de Sall. meritus haud male, quam non bene Jul. Pompon. Lætus. Quidquid enim ferme adversus codd. fidem in Sall. immutatum est, id Pomponio huic tribui debere notat Vossius de Hist. latinis, lib. III, pag. 615. Duas hasce orat. separatim notis illustravit Christoph. Colerus, Ambergæ, 1599, 8, Jo. Loccenius, Lips. 1673, 8, et cum oration. in Cicer. Ciceronisque responsoria gallice vertit Petr. Saliat, Paris. 1537, 8, ap. Sim, Colinæum. Hanc in Cicer. quam cum declamatione in Catil. Porcio Latroni vel Vibio Crispo alii tribuunt (conf. Pet. Victorium XV, 3, Var. lect. et Jo. Sichardum in Quint. V, 13, p. 474), ad Sall. auctorem ex Quintil. IV, 1, Institut. Orator. refert Paulus Colomesius. Eidem sine controversia tribuunt Sanctius, et ad ejus Minervam p. 387 Perizonius.

5. Declamatio in Catil. et alia in Cic. Porcii Latronis potius, aut Vibii Crispi, vel alterius non insulsi rhetoris antiqui, quam Sall. esse creditur a viris doctis. Vide Lips. Orat. VII, Voss. lib. III, de vitiis sermonis c. vI. In cod. Ms. Ulm. Raymundi de Kraft exstat hoc titulo: Sallustii in Ciceronem controversia et hujus in illum. Minime tam despicabilis, quam Carrioni videtur, qui ineptissimum sophistam vocat, etsi tam antiquus non est, quam videri cupit judice Barthio XXXIV, 16. Adversar. Veterem interpretem in Sall. Catilinariam ex membranis Paul. Stephani, laudat. Goldastus notis ad Eginhard. p. 175.

Sallustii historias e vett. gramm. illustraverant Asper et Statilius Maximus, laudati a Charisio. Historiar. pariter libros et bellor. Jug. et Catil. (ita enim intelligo vocab. ẞελλ@v) græce interpretatus est Zenobius, Suida teste. Sed hæc omnia hodie desiderantur, perinde ut Asinii Pollionis liber, quo Sallustii scripta, ut nimis priscorum verborum affectatione oblita, reprehendit, teste Suet. in Gramm. c. 20, Junium Maximum Sallustii historias in compendium misisse, innuit Statius IV, 4. Silvar. Græca Sallustii versione usus est Stephanus Byz. in äidis”.

Anglicè Sallustium vertit Elisabetha, Angliæ regina, teste Guil. Cambdeno, et in præf. ad opera regis Jacobi I Richardo Montacutio. Gallicè Jo. Balduinus, Paris., 1617, in-4°, post Ambrosium Giraldum, Paris, 1539, in-8°, et Petrum Mægretum, ibid. in-fol., et Lugd. 1556, in-12. Ne dicam de orationibus ad Cæsarem et adversus Cicer. quas interpretatus est Petrus Saliat, Paris., 1537, in-8°, et Stephan. Leblanc., ibid. 1545, in-12. Crucimannii bibliotheca gallica gallicos Sallustii interpretes memorat Andream Bovivum, Antonium Divinum, et p. 295, Ludovicum Mægretum. Jo. Bauduin sive Balduini gallica inter

1. His adde: Turcii Rufi Aproniani notas ex antiq. lib. scripto insertas notis in Sallust. Angeli Mariæ Peverati separatim editis Ferrar. 1731, 4.

XL NOTITIA LITTERARIA DE C. C. SALLUST.

pretatio prodiit etiam Paris., 1629, in-4°, 1663, in-12°. Exstant et recentiores Sallustii versiones gallica plures, una Teilii, altera Jacobi Cassagnesii Academiæ regiæ Gallicæ socii, Paris., 1675, in-12, et tertia sæpius jam excusa, abbatis Massoni, Paris., 1716, in-12, 1720 et 1724 recognita. Vide Ephemerides parisienses a. 1716, mense Junio, p. 670, et Memorias Trevoltinas, a. 1717, p. 665, a. 1724, p. 952. Quarta abbatis Vergerii cum notis recusa a. 1727. Journal des savants, a. 1724, p. 360. Denique novissima, eaque melior Thyvonis Abbatis, Paris., 1730, in-12, duobus Voll. et Amstelod. cum notis et vita sive apologia Sallustii dissertationibusque de agricultura, venatione etc. nec non Sallustii fragmentis et duabus politicis sive de rep. ordinanda ad Cæsarem epistolis. Eruditus auctor hujus versionis etiam latinum Sallustium notis illustratum jubet a se exspectare. Versiones germanica Wilhelmi de Chalcum Lohausenii, Bremæ, 1629, in-4°, cum notis; altera, Balthasaris Kindermanni, Witeb. 1662, in-8°; tertia Danielis Albini, Hamb. 1663, in-8°; quarta Casparis Gottschlingii, additis notis, Halæ Sax. 1719, in-12. Belgice, Roterd. 1657, in-12. Hispanice, Emmanuel Sveiro, Antwerp. 1554, in-8°, et 1615, in-4°. Italice, Augustinus Ortica, Venet. 1518, 1523 et 1545, in-8°; Jo. Bernardinus Bonifacius Marchio de Oria, Florent. 1550, in-8°; Lætius Cavanus, eodem anno Florent. in-8°. Græce etiam Sallustium vertisse et Celsum traditur eruditus vir Benedictus Averanius Florentinus in vita præmissa ejus operibus, Florent. 1717, in-fol.

« IndietroContinua »