Immagini della pagina
PDF
ePub

SERENISSIMO GALLIARUM

DELPHINO

S. P. D.

DANIEL CRISPINUS.

Quon mihi non ita pridem summis in votis fuit, DelPHINE SERENISSIME, ut tibi aliquem ex meis studiis fructum consecrarem, illud, ubi obtigit, prope est ut omnino refugiam. Neque vero animus erga Te meus immutatus est, non studium; sed me totum usque adeo præpedivit admiratio et veneratio, ut, quæ ego antehac diu conquisieram, ca nunc neque expedire possim, neque certe audeam. Arbitratus eram in laudibus tuis concelebrandis tam argutam tamque solicitam famam, quandoquidem minima maxima consectaretur, pleraque omnia de Te puero revelasse: adeoque, ex ejus, de admirandis tuis progressibus, silentio, cum Te inter Grammatices spinas hæsitantem adhuc, non sine causa, mihi fingerem, tua tam luculente ostentata mansuetudo hanc mihi plenam verecundiæ audaciam indiderat, ut alicubi saltem viam Tibi planam et munitam facere conarer. Quantum vero me opinio fefellit, dicam uno verbo, ne tibi diutius molestus sim. Cum primum ad Te Illustrissimi Ducis Montauserii beneficio sum admissus, obstupui. Quid enim? In festivissimo Nasone explanando, neque troporum audacia, neque implicata verborum comDelph, et Vur. Clas,

Sallust.

A

plexio, neque fabularum involucra Tibi obicem opponunt: quin gemmæ novæ efflorescunt, cum Tu sentibus istis manum admoves: decore tuo Vatis elegantiam quodam quasi fulgore collustras! Itaque non me cohibuit in enodandis difficultatibus conatus tui solertia, non loci sanctitas. Stupidus exclamavi, num Tu quadraginta illos versus, (nam tot me præsente explicuisti) tunc primo legeres. Quod quidem non prius mihi fuit confirmatum, quam temeritatem meam, jam satis re ipsa damnatam, apud Te verbis cœpi accusare. Meæ igitur tenuitatis conscius in eo constitissem, nisi me, et benignitas tua, et Illustrissimi Moderatoris tui humanitas sustentasset: non enim jam, ut ille opportune submonuit, Tibi exhibentur animadversiones nostræ, eas ut legas, sed ut corrigas. Nimirum laboris tui minuendi causa, adornandas curaverat sapientissimus Dux Montauserius; sed incredibili tua alacritate aspera omnia pervasisti; omnium expectationem antevenisti. Itaque, DELPHINE SERENISSIME, offero Tibi Sallustium, Autorem profecto eximium, qua potui equidem, maxima cum diligentia elucidatum; sed eo tantum fine, ut reverentiam meam, et advorsum Te cultum testatum faciam. Consilium fuit Regis ut Gallicæ juventuti non omni modo virtute præluceres; sed et illi Patriæ Pater voluit, ut eadem prope, quibus usus fueris, sapientiæ instrumenta benigne præberes. Prius illud jam diu ita implevisti, ut, nisi Te crescentem videremus, nequidem majora expectaremus: quin ita es ingressus, ut magni Illius tui Parentis vota æquare videaris. Alterum superest ubi nutui ac arbitrio tuo obsequentissime servientes, propositum tuum aliqua ratione adjuvare audeamus. Eo vero mea vota spectant; et, si oculis tuis hocce opusculum illustrare non dedignatus fueris, tum demum me facile beatum, et gloria cumulatum credidero. Non equidem per omnia penetravit Crispus Politices mysteria, quibus Rex hodie attonitum orbem retinet: at neque omnes Aquilæ habent oculos, qui illum aspiciant. Tu, qui magnum es ejus incrementum, illum intueberis, illum audies, illius denique facta scrutaberis; cujus vel sola

vox Nationum etiam mentes obtundit: Tuis, quæ Tibi data fuerint institutionis rudimenta, ut minora, ita magis ad eorum captum accommodata, postquam delibaveris, et commendaveris, relinques. Jam mos suadet, SERENISSIME PRINCEPS, ut in laudes tuas excurram saltem. Nihil melius; nam quisquis, vel leviter, tuam speciem adumbraverit, is profecto, tanta in Te est vis boni, tam manifeste, et color, et omnia virtutis lineamenta in Te apparent, Perfecti Principis ideam expresserit. At certe unde incipiam, vel, quid sit in Te maxime eximium, prorsum nescio. Minima aucupanti maxima enitescunt; et, quocumque oculos verto, novus decor, novus me splendor occupat. Quis vero, quam a PARENTE habes, animi magnitudinem, mira cum tua suavitate scribendo pingere et comprehendere audeat? Ne potuit quidem hactenus regios vultus penicillus imitari. Quantumvis perspicax et loquax, cæca tamen et muta in ipso fama fuit: Tu credo solus, et Te, et Illum postfuturis repræsentabis. Vive diu, et multum vale, tuorum omnium Spes, ac Deliciæ.

D. CRISPINI

PREFATIO.

QUIS fuerit Crispus Sallustius, antequam tibi sisteretur, monendus esses, amice Lector: sed illud quia Viri juxta docti et celebres egregie præstiterunt, supervacaneum duximus eorum bene scripta recoquere. Adeoque ex illis, si lubet, auctoris nostri et vitam et mores cognoveris. Aliud est, quod a nobis jure meritoque expectes; quemnam, scilicet, ex hac nova Sallustii editione fructum carpere possis. Institutum, totiusque operis designationem si spectes, nihil non sperare audeas: nam, quod ante omnia monitum te volumus, non instinctu nostro, sed sapientissimi Ducis Montauserii, Serenissimi Delphini Moderatoris jussu, consilioque, eximium, eo quo videbis ornatu, Historicum tibi exhibemus. Ille, ut est omni humaniorum literarum elegantia excultus, ubi instituendo Principi præpositus est, quonam potissimum modo singuli auctores facile feliciterque legerentur, cœpit cogitare: quæ lucem adderent legentium animis: quæ impedimentum inferrent: eaque omnia animadvertit, quæ non modo Serenissimi Delphini, sed publica etiam studia juvare possent. Duæ sunt in legendis auctoribus difficultates, quæ festinantibus et minus exercitatis negotium facessant. Prior quidem, quam facit ipse sermo

et dictio; seu quæ ex lingua et idiomate oritur: alia vero, quæ rebus ipsis ascribitur; quas vel obiter illi in cursu orationis, vel tanquam abunde cognitas attigerunt, quavis de causa denique, non satis ad captum omnium, explicaverunt. Multam equidem, eamque maxime laudabilem operam in his solvendis difficultatibus collocaverunt hactenus viri eruditissimi: at suo loco, nec satis commode visa sunt posita quæ illi ceteroquin optime scripserunt. Eorum enim Commentarios ubi inspicias, quæ ad nudam vocum et phrasis pertinent significationem, aut peculiarem sermonis declarationem, ea cum ulteriori rerum enarratione commixta invenies: ex quo oritur, ut cum aliquam ex his notis inspicere velis, non ea prius occurrat, quam in aliis, contra animi tui desiderium, tempus consumseris. Ne quid ejusmodi eveniret egregie providit Vir prudentissimus. Namque Interpretationem, quæ ad vocum et sermonis facit explanationem, seorsum a notis, quæ res ipsas evolvunt, proponendam decrevit: nisi, forte, quandoque ad notas, majores nonnullæ, circa dictionem, difficultates essent retrahendæ. Designavit insuper, quo omnia primo statim intuitu occurrerent, ut notis arithmeticis loca, ubi interpretatione opus esset, indicarentur; alphabeti autem literis quæ notas poscerent. Minuta vero hæc sunt, quæ primo delineantis animum occupaverunt. Aliud una et eadem opera ab ipso quæsitum est, ubertas, scilicet, et sermonis copia. Non enim tantum in Interpretatione suo quoque et naturali loco restituendas voluit partes orationis singulas, Nominativum ante Verbum, deinde Accusativum, &c. sed Synonyma, obscurarum vice præsertim, aliarum etiam vocum substituenda statuit: ut sic, tum sensus clarissimus appareat, tum verborum vis et propria significatio dijudicetur, abundantiaque inducatur: quanquam ex Poëtis hic fructus erit multo uberrimus. Restabat aliud nihil, nisi tam utili, tamque laudabili consilio manum admovere. Rem vero ipsam, ut videtur, in se recepit gratus bonarum literarum Genius: nam a quo in

Nos aliter, in ed. præs., ut res postulavit.

« IndietroContinua »