Immagini della pagina
PDF
ePub

6

Cæsar beneficiis ac munificentia magnus habebatur; integritate vitæ Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus: huic severitas dignitatem addiderat. Cæsar dando," sublevando, Cato nihil largiendo gloriam adeptus. In altero miseris perfugium;4 in altero malis pernicies: illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Cæsar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus, sua negligere; nihil denegare, quod -dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, novum bellum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiæ, decoris, sed? maxime severitatis erat. Non divitiis cum divite, neque1 factione" cum factioso; sed cum strenuo virtute," cum modesto pudore,13 cum innocente abstinentia14 certabat; esse, quam videri, bonus malebat; ita' quo minus gloriam petebat, eo magis16 sequebatur.

с

55. Postquam, ut dixi,' Senatus in Catonis sententiam

M.-3 factus est B. E. H. K. habebatur M.-4 refugium erat M. profugium erat N. [perfug. erat Havercamp.] erat abest ab I.-6 esse intentus B.7 bono F.-8 maximum F.-9 et maximæ sev. e. N.-10 Non de d. c. d. neque de f. c. f. D. Non de divitiis c. d. cum modesto pudore, &c. H.-11 de factione M.— 12 de virtute B. D. M.-13 de pudore c. i. de a. c. D. de pudicitia M.-14 de abst. M.-15 itaque B. M.-16 [illum assequeb. Havercamp.] illam E. G. M. N. eam F. H. eo maxime illam I.

NOTE

Censorio sumsit: Cæsar vero ab Iulo Æneæ filio, Æneas a Venere, quæ ipsum ex Anchise genuit, natales repetebat. Sed, ut vides, quæ adulatio ex fabulis invexerat, gravis Auctor a rei veritate segregavit.

y Dando] Noluit dicere largiendo, quod in vitium verteretur; verum usus est Gerundio, quod vim habet frequentativam. Quoad rem idem dicit; sed sermo honestus est.

Largiendo] Non dixit dando, ne videretur Cato tenax et avarus, sed largiendo; ut, quibus largitionibus alii Populi gratiam et suffragia emendicabant, ab iis ille integer cognosce

retur.

a Miseris] Immo et malis, nam utrisque Cæsar favebat: sed illud dissimulat Sallustius, qui et ipse, in his, a Julio sustentatus fuerat. Nonne modo largitionum Cæsaris invidiam honesto nomine declinavit? Egregius artifex, quem nemo non virum sanctissimum credat, nisi aliunde notus sit.

b Modestia] Vide quid sit modestia ex opposito Cæsaris ingenio agitato, elato, ambitioso.

c Abstinentia] Ita ut, neque alteri quicquam detraheret, neque vero dona accipere vellet.

d

discessit, Consul optimum factum ratus, noctem, quæ instabat, antecapere, ne quid eo spatio novaretur, Triumviros, quæ supplicium postulabat, parare jubet : ipse, dispositis præsidiis, Lentulum in carcerem deducit:3 idem fit ceteris+ per Prætores. Est locus in carcere, quod Tullianum appellatur, ubi paululum escenderis ad lævam, circiter duodecim pedes humi depressus." Eum muniunt undique parietes, atque insuper camera, lapideis fornicibus vincta: sed incultu,7h tenebris, odore fœda atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus Lentulus, quibus præceptum erat, laqueo gulam fregere. Ita ille patricius, ex clarissima gente Corneliorum, qui consulare imperium Romæ habuerat, dignum moribus factisque suis exitium10 vitæ invenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Cœpario

[ocr errors]

f

eodem modo supplicium sumtum.12

8

56. Dum ea Romæ geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat, et Manlius habuerat, duas legiones" instituit;3 cohortes, pro numero militum, complet:

i

n Catilina instituit duas legiones ex omnibus militibus quos ipse adduxerat, et Manlius habuerat.

1 ut dixi abest ab H.-2 jussit C.-3 deduxit B.-4 de ceteris D. K. M. N. -5 ascenderis A. B. C. D. E. F. G. I. K. L. N. a. 1. descenderis M.-6 depressus est B.-7 inculta A. B. C. D. E. F. G. I. K.-8 [Lentul.; vindices rerum capitalium, quib. Havercamp.] et judices N.-9 gulam ejus C.—10 exitum E. F. (addit. aut. exitum G.) I. K. N. Carr. Edit.-11 vitæ delet N.-12 supplicium A. sumtum est K.

1 secum ipse B. ipse deleto et D. K.-2 abduxerat N.-3 constituit N.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

deinde, ut quisque voluntarius, aut ex sociis in castra venit, æqualiter distribuerat ; ac brevi spatio legiones numero! hominum expleverat; cum initio non amplius duobus millibus habuisset. Sed ex omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos," aut lanceas, alii præacutas sudes" portabant. Sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montes iter facere, ad urbem modo, modo in3 Galliam versus castra movere; hostibus occasionem pugnandi non dare: sperabat prope diem sese9 habiturum, si Romæ socii incepta patravissent. Interea servitia repudiabat, cujus initio1o ad eum magnæ copiæ concurrebant, opibus conjurationis fretus; simul alienum suis rationibus [existimans,] videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.

57. Sed postquam in castra nuncius pervenit, Romæ conjurationem patefactam; de Lentulo, Cethego, ceteris, quos supra memoravi, supplicium sumtum: plerique, quos ad bellum spes rapinarum, aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur: reliquos Catilina per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem' abducit; eo con

4 distribuebat I.-5 in initio K. M.-6 omnibus copiis M.-7 atque lanceas M. -8 in delet E. F. G. I. M. N. modo Galliam modo Urbem versus K.—9 [mugnas copias se h. Havercamp.] delet se N.-10 quorum C. E. G. H. M. cujus rei in initio D.-11 quia quibus K.-12 existumans non invenitur in I. existimans M.

NOTE

* Æqualiter] Ita ut singulæ cohortes de advenientibus eundem numerum acciperent.

Numero] Instituta fuit legio a Romulo hominum 3000. quæ postea crevit usque ad 6000. qualis fuit tempore Catilinæ.

m Sparos] Sparus, ant sparum, rusticum est telum, in modum pedis re

curvum.

Sudes] Perticæ sunt acutæ, præuštæ.

Versus] Adverbium est.

P Cujus] In neutro genere. Eadem ratione Gallice dicimus, Dont; De quoi.

Alienum] Nimirum, istud eos deterruisset, qui Romæ occultius conjurationis erant participes: dicerent enim, Quid nos isti colluvioni immiscebimus? Deinde minus Catilinæ cau sam defendere potuissent: nec locus ullus excusationi relictus fuisset.

r Pistoriensem] In Etruriæ parte Occidentali, ad Apennini montis radices.

t

silio, uti per tramites occulte perfugerent in Galliam, At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno præsidebat, ex difficultate rerums eadem illa existimans, quæ supra diximus, Catilinam agitare. Igitur ubi iter ejus ex perfugis cognovit, castra propere movet ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat [in Galliam properanti]. Neque tamen Antonius procul aberat: utpote qui magno4 exercitu, locis æquioribus expeditus," in fugas sequeretur." Sed Catilina postquam videt montibus atque copiis hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugæ, neque præsidii ullam spem," optimum factum, ratus, in tali re fortunam belli tentare, statuit cum Antonio quam primum confligere. Itaque, concione advocata,3 hujuscemodi orationem habuit:

6

58. Compertum ego' habeo, milites, verba virtutem* non addere; neque ex ignavo* strenuum, neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cujusque animo audacia natura, aut moribusa inest, tanta in bello patere solet. Quem neque gloria, neque pericula excitant, nequicquam hortere: timor animi auribus officit. Sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi; simul uti causam consilii aperirem. Scitis equidem, milites, secordia3 atque

0

Utpote qui sequeretur locis planioribus in fugam promtos.

r Postquam Catilina vidit neque fuga, neque tutela ullum spem remanere.

1 sumtum esse K.-2 inducit K.-3 profugis B. C. D. G.-4 magno deest in B. cum magno K.-5 [in fugam Havercamp.] in fuga F. K. L. M.-6 postquam Catilina A. K.-7 pr. conf. deleto quam I.-8 convocata concione B.

[ocr errors]

1 ego abest a K. M.-2 viris non addere G.--3 socordia E. et alii passim,

NOTE

Difficultate rerum] Quibus, scili

cet, Catilina circumventus erat.

* Quæ supra diximus] Hæc verba, in textum, ex marginali nota irrepsisse videntur.

Utpote qui] Non refertur ad integram sententiam, sed tantum ad verbum aberat. Quasi dixisset, Neque tamen Antonius longe aberat, quanquam

aberat tamen, utpote qui, &c. Non placet hæc scribendi ratio.

Expeditus] Qui neque sarcinis, neque armatura gravi onustus erat. x Ignave] Quod ad corpus. z Timido] Quod ad animum refertur. a Moribus] Exercitio et assuetudine. b Consilii] Intelligit de consilio manus cum Antonio conserendi.

[ocr errors]

ignavia Lentuli quantam ipsi3 cladem nobisque attulerit; quoque modo, dum ex urbe præsidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc quo in loco res nostræ sint, juxta mecum omnes intelligitis. Exercitus hostium duo,6 unus ab urbe, alter a Gallia obstant:7 diutius in his locis esse, si maxime animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocumque ire placet, ferro iter aperiendum est. Quapropter vos moneo, uti fortis atque parato animo sitis; et, cum prælium inibitis, memineritis, vos divitias, decus, gloriam, præterea libertatem atque patriam in dextris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta, commeatuse abunde, coloniæ atque municipia patebunt.d Sin1 metu cesserimus, eadem illa adversa fiunt: neque locus, neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Præterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet. Nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus: illis supervacaneum est13 pugnare14 pro potentia paucorum. Quo audacius aggredimini,' memores pristinæ virtutis. Licuit1 nobis' cum summa turpitudine in exilio ætatem agere: potuistis nonnulli Romæ, amissis bonis, alienas opes expectare. Quia illa foeda atque intoleranda1 virish videbantur, hæc sequi decrevistis. Si relinquere vultis,

9 Quamvis maxime vellemus.

[ocr errors]

præter F. et meliores.-3 sibi D. I. sibi nobisque cladem M.-4 quo loco M. N. 5 sint sita G. H.-6 duo abest ab F.-7 obstat N.-8 uti fortes M.-9 ut M.—10 Si A. C. D. E. F. G. H. I. K. L. M. N.—11 fieri B. nobis fient G. erunt H.-12 vobis K.-13 est delet F.-14 pro pot. p. pugn. E. F. G. K. L 15 aggrediamini G. M.-16 Sed vos, &c. potuistis L.-17 vobis B. C. D. E. G. K.-18 vitam agere F. M.-19 intolerabilia vobis B. intoleranda vobis C.

NOTE

c Commeatus] Ita vocantur ea omnia, quæ ad exercitus alimoniam spectant.

d Patebunt] Id est, iis utemur faventibus.

e Neque locus] Minime mirum si desperati omnes, qui cum Catilina perstiterunt, adversis vulneribus conciderint: vel ipsis lapidibus animos

hæc ejus oratio dedisset.

f Supervacaneum] Superfluum et inutile, quosque adeo facilius est vincere; cum ferocior sit in libertate sua vindicanda dolor, quam in injusta dominatione defendenda cupiditas. 8 Opes] Largitiones puta, captatas hæreditates.

« IndietroContinua »