Immagini della pagina
PDF
ePub

ingenio tam proclivi ad luxum fuit, ut paternam domum, vivente adhuc patre, turpissima ratione venalem haberet, quod illi inter alia vitia a M. Cicerone exprobratur. Sed a Varrone etiam et Gellio traditum est, eundem fuisse in adulterio deprehensum ab Annio Milone, lorisque cæsum, ac data pecunia dimissum; qua ratione factum est, ut M. Cicero appellare illum non dubitaverit, mensarum asseclam, cubiculorum pellicem et adulterum. Dignitates publicas gessit, et quæsturæ, et tribunatus honorem assecutus est, sed nulla quidem laude, aut commendatione, adeo lubidine magis, quam ratione, et publice et privatim vixit: nam et ad judicum subsellia abstractus, fortuna extrema (ut inquit Cicero) stetit. Scribunt autem grammatici, ea de causa senatu ejectum fuisse a censoribus, quod ingenti libidine matronas consectaretur. Illud quoque de Sallustio relatum est, patrocinio et favore C. Cæsaris consecutum fuisse præturam Africæ inferioris, ex qua dives factus, cum in Urbem rediret, pretiosissimos hortos in regione ad Malum Punicum comparavit, ac Tiburti villam, quæ à Cicerone itidem illi objiciuntur. Neque desunt, qui scribant Terentiam M. Ciceronis uxorem ab eo repudiatam, Sallustio nupsisse, ac deinceps Messalæ Corvino, viro in eloquentia clarissimo: quod etiam suo loco scripsimus. Sciendum est, fuisse plures Sallustios: nam et Cneus a M. Tullio celebratur, in Sallustiorum familia insignis, et M. Ciceroni, ac Cn. Pompeio maxime familiaris: quod ex iis epistolis colligitur, quas Cicero ad Pomponium Atticum scribit: qua in re imprudenter quidam decepti sunt, cum Sallustii Empedoclea ignorarent, ut alibi demonstravi. Sunt, qui tradant, ad annum secundum et LX. eum vixisse, et in patria annis aliquot post obitum C. Cæsaris diem extremum obiisse: quod ex veterum commentariis colligitur. Illud præterea de hoc ipso Crispo Romæ circumlatum est, ut multi tes

tantur:

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,

Crispus Romana primus in Historia.

GERARDUS JOANNES VOSSIUS

IN

HISTORICIS LATINIS.

C. SALLUSTIUS CRISPUS natus Olympiadis CLXXIII. an. III. quem ad annum Anonymus ἐν Ολυμπιάδων ἀναγραφῇ hac annotat: Σύλλας τὰς ̓Αθήνας ἐξεπολιόρκησε μηνὸς ̓Ανθεστηριῶνος. Κρίσπος Σαλούστιος ἱστοριογραφος ἐγεννήθη. Sylla Athenas expugnat secundo mense hyberno. Crispus Sallustius Historicus nascitur. Is est annus Urbis condita DCLXVIII. Ubi videmus, Græcos scribere ZaλourTios. Et sane itidem in Mss. meis, et antiquioribus editionibus, vocatur SALUSTIUS. Sed scribendum SALLUSTIUS gemino LL, quomodo legitur in aliis Mss. et lapidibus. Marmor effossum juxta rudera Sallustianæ domus:

[blocks in formation]

Neque aliter lapis alius, cujus vide sis inscriptionem apud Aldum de Orthographia. Natus autem est Amiterni in Sabinis, anno uno post natum Verona Catullum, ut notat Eusebius ad annum MDCCCCXXXI.: quadriennio autem

ante bellum obiit Actiacum, ut idem scribit ad annum MDCCCCLXXX. Doctissimus Hieronymus Wolfius putabat, nomen ejus simplici L scribi oportere, quia vel a sale sit, vel salute. Sed eruμov utrumque est incertum. Et cur non a sale geminato LL æque esse possit, ac ab eodem venit sallo, unde sallitus, pro salso? Quare puto, non recedendum esse a libris antiquis, atque inscriptionibus, in quibus L geminatur. Tribunus plebis erat, quo anno Clodius a Milone occisus fuit, puta anno DCCII., quo Cn. Pompeius Magnus, compluribus mensibus consul sine collega fuit. Tribunatu eo, quem nulla cum laude gessit, ut Ciceroni, ita et Miloni, infestus admodum erat: idque quia in Faustæ, L. Sullæ filiæ, adulterio deprehensus, virgis a Milone esset cæsus, nec nisi pecunia data dimissus. Nempe istud in causa est, cur Clodianis semper studuerit adversus Milonem. Vide Pedianum, Gellium, Servium, Horatii interpretes: item orationem sub Ciceronis nomine jam Augustæo, vel Tiberii ævo, editam. Ex quibus etiam discimus, ob adulteria ac stupra senatu fuisse motum ab Appio Claudio Pulchro, et L. Calphurnio Pisone Cæsonio Coss. nempe anno Urbis DCCIII., sive juxta alios Dccrv.: quo consules erant L. Æmilius Paullus et C. Claudius Marcellus. Ejus e Senatu ejectionis meminit et Dio lib. XL. Ac ne alium Sallustium signari putes, clare ait id contigisse Σαλούστιῳ, τῷ τὴν ἱστορίαν συγγράψαντι. Eo anno Milo jam exulabat: unde consequitur, quod a Milone Tribuno pl. virgis cæsum dicebamus, id antea contigisse; non eopse anno, ut vir eruditus putabat. Etiam discimus iisdem ex scriptoribus, a C. Julio Cæsare, rerum potito, dignitatem Senatoriam recuperasse, quæstoremque factum, et postea etiam præturam obtinuisse. Præturæ mentionem quoque invenio apud Hirtium pæne initio libri be bello Africano: Item C. Sallustium Crispum prætorem ad Cercinam insulam versus, quam adversarii tenebant, cum parte navium ire jubet; quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat.' Item apud Dionem lib. XLII. de hoc ipso legas: Στρατηγὸς γὰρ ἐπὶ τῷ τὴν βουλὴν ἀναλαβεῖν ἀπεδέδεικτο. Narrat ibidem, ut cum in

[ocr errors]

Campania Cæsaris milites, quos in Africam præmittere statuerat, seditionem concitassent, ac Sallustius prætor Romam contenderet, quo Cæsarem hujus rei faceret certiorem, propemodum fuerit occisus a compluribus militum, qui eum insequebantur, nec cuiquam parcebant, immo duos etiam senatores occiderant. Apud eundem lib. XLIII. refertur, ut Cæsar Numidiæ præfecerit Sallustium; ille autem provinciam expilaverit: ac a Cæsare quidem fuerit absolutus; sed infamiam non effugerit; quod qui in Historia acerbus esset alienorum vitiorum castigator, turpiter ipse in hoc munere se dedisset. Ex hac autem præda Numidica ita ditatus fuit, ut in Quirinali monte forum emeret, quod Sallustii vocatur, ubi nunc ædes S. Susannæ: item hortos, qui hodieque Sallustiani nominantur. Hæc ostendunt, vitam ejus laudari a nemine posse. Nempe omnis ejus gloria a præclaris scriptis proficiscitur. Sed vix ejus quicquam integre ad nos pervenit, præter bellum Jugurthinum, et Catilinarium. Ita vulgo inscribuntur. Sed posterior genuina inscriptio, DE CONJURATIONE CATILINARIA. Testis Sallustius ipse his verbis: 'Igitur de Catilinæ conjuratione, quam verissime potero, paucis absolvam.' At ex nobili Historiarum opere, quo inprimis historici principis nomen meruit, nihil habemus præter quatuor oratiunculas, epistolas duas, et lacera aliquot fragmenta, quæ ex Grammaticis antiquis, atque aliis scriptoribus, collecta sunt. Duæ vero ad Cæsarem orationes, ut vocant, de Republica ordinanda, utrum Sallustii sint, non convenit inter eruditos. Carrio Sallustio abjudicat: et pro illo est, quod veterum nemo, qui tantopere gaudent Sallustium ad partes advocare, inde aliquid depromat. Dissentit autem Douza, cui favent libri vett. et dictio ipsa, quæ, quicquid dicat Carrio, plane Sallustium redolet. Sin genuinæ non sint, negari tamen non possit, valde esse antiquas, et quidem Juliani, aut Augustæi ævi: saltem non infra Flavianum. Sed genuinas esse arbitror, non tamen ut orationes esse putem, sed epistolas duntaxat. Nam posterioris auctor bis ait, se illa scribere, ac disertim literas appellat. Planeque verisimile est, missas

[ocr errors]

esse ad Cæsarem, cum in Hispanias contra Petreium et Afranium proficisceretur: quemadmodum jamdudum Ciacconius observavit. Illa vero in Ciceronem oratio, etsi a Fabio quoque tanquam Sallustii laudetur: tamen, quod res indicat, omnino est alicujus declamatoris: credo Porcii Latronis, vel alterius alicujus ex illis, quos nominat M. Seneca in Suasoriis, et Controversiis. Fidem ejus valde commendant antiqui. Nam certissimus auctor' dicitur Vibio Sequestri de Fluminibus. Item Hieronymo libro de locis Hebraicis, et exinde Isidoro XIII. 21. Adhæc nobilitatæ veritatis Historicus' nuncupatur ab Augustino de Civitate Dei, 1. 5. Avienus etiam in descriptione oræ maritimæ, dicit omnia illius dicta esse præjudicatæ auctoritatis,' appellat quoque expressorem efficacem styli, et veritatis." Objectant adversus ea aliqui, quod, pravo loliginis succo, pleraque ad Ciceronis laudem pertinentia, quæ apud alios legere sit, præterierit. Verum ea potius neglexisse ego arbitror, vel ut falsa, vel ut incerta plane, vel ut exigua ac minuta. Quod ad dictionem Sallustii attinet, omnes antiqui judicant, brevem ac nervosam esse, et Thucydideæ æmulam. Sane scriptor est plane Atticus, qua laude Demostheni propior est, quam Cicero ipse: ut bene censet Turnebus in Adversariis suis. Sed ut Thucydidem non omnes probarunt, ita nec Sallustii dictio omnibus probabatur. Nam Asinius Pollio damnabat eam, tanquam obscuram, et in translationibus audacem: ut Tranquillus auctor est lib. de claris Grammaticis in Philologi vita. Inprimis vero reprehendi solet, quod antiqua verba ex Catonis Originibus excerperet: cujus rei meminere Augustus apud Tranquillum in ejusce Cæsaris vita, idemque Tranquillus lib. de claris Grammaticis in vita Lenæi, et Fabius ex antiquo epigrammate VIII. 3. Sed hæc impedire non potuere, quo minus a Tacito (at quanto viro!) rerum Romanarum florentissimus auctor' lib. III. Historiarum diceretur. Immo juxta Martialem lib. XIV. 'Crispus Romana primus in Historia' est. Augustino quoque lib. de Vita beata vocatur 'electissimus pensator verborum.' Immo Græci ipsi ejus Historias tanti fecere, ut eas verterit

« IndietroContinua »