Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

Zenobius, sophista is, qui Romæ docuit sub Adriano Cæsare; quique epitomen proverbiorum Didymi, et Tarrhæi scripsit; ut testis est Suidas in Znvóßios. Atque inde est, quod Sallustii quoque meminit Stephanus in "Ağıxış. Utinam vero extaret Asper Grammaticus, Sallustii interpres, teste Hieronymo. Quædam ex eo citat Sosipater. Joannes Baptista Pius annotationum Posteriorum cap. 84. citat antiquum auctorem, qui vitam Sallustii scribit.' Eum non vidi. Sed scio vitam Sallustii e veteribus reliquisse Asconium Pedianum: ut cognoscere est ex Acrone ad Horat. Sat. 1. 2. 41. E junioribus idem conati Pomponius Lætus, et Petrus Crinitus. Sed his fides habenda, quatenus veterum scrinia compilarunt. Cave autem cum Sallustio hoc confundas Crispum Sallustium, ad quem in Odis scribit Horatius, Historici hujus sororis filium, Augusti amicum: de quo Seneca lib. 1. de Clementia, et Tacitus lib. I. et III. Annal. A quo et metallum quoddam Sallustianum esse dictum, Plinius auctor est XXXIV. 2.

C. CRISPI SALLUSTII

VITA.

AUCTORE

JOANNE CLERICO.

BONORUM Virorum timiditati, inconstantiæ, aut imprudentiæ vix ignoscere possumus, si quid aliquando moribus suis indignum, et ante actæ vitæ minus consentaneum protulerint. Sed multo magis iram nostram movent improborum honesti sermones; quibus, ut nequitiam suam occultent, certiusque noceant, uti solent; nihil enim sceleratius, quam armis Virtutis uti, ut Vitium tuearis. Non puto autem quenquam pravæ hujus simulationis labe magis infectum vixisse, quam celeberrimum Historicum C. CRISPUM SALLUSTIUM, ut liquebit ex ejus vita; quam ex Veteribus colligere statui, ut quicumque eam legent, hoc exemplo intelligant non esse propterea existimandum bonum quenquam fuisse, quod Virtutem calamo defenderit, nisi constet mores cum sermonibus consensisse. Nemo certe elegantius et acrius in suæ ætatis vitia, quam SALLUSTIUS, invectus est; nec quisquam vitæ minus severæ fuit.

Natus erat Amiterni,' in Sabinis, apud quos extant etiamnum antiquæ severitatis reliquiæ, anno ab Urbe condita

1 Vide Eusebium in Chron. ad An. MDCCCCXXXI.

Delph. et Var. Clas.

Sallust.

B

DCLXIX. L. Cornelio Cinna 111. et Cn. Papirio, Carbone Coss. Hi Syllæ infensi bellum civile concitarunt, quod non desiit, nisi postquam Sylla, triennio post, rerum potitus est, His annis, omnis generis flagitia in Italia commissa, plebeiæque et nobiles familiæ gravissimas calamitates passæ sunt; unde intelligere licet miserrimo ac flagitiosissimo ævo natum esse Sallustium, et quo multo plura, quæ vitaret, quam quæ sequeretur, videbat. Parentes tamen ejus inculpatæ vitæ fuisse credibile fit, quod priscus Declamator, qui nomine Ciceronis in Sallustium invectus est, omniaque conquisivit, quæ in eum dici possent, nihil in fama, rumoribusque subsequentis ætatis invenerit, quod iis exprobraret. Patrem certe Sallustii se præterire ait; qui si,' inquit, 'nunquam in vita sua peccasset, tamen majorem injuriam Reipublicæ facere non potuisset, quam quod eum talem filium genuerat.' Subjicit, se non exequi si qua in pueritia peccasset Sallustius, ne parentem ejus accusare videretur, qui eo tempore summam ejus potestatem habuit.' Quæ verba satis ostendunt, probra nulla in Historici nostri parentes tunc temporis jacta; neque enim iis vehemens Declamator pepercisset, ut Sallustii nequitiam credibiliorem redderet.

Plebeiam ejus familiam, non patriciam, ut nonnulli volunt, fuisse liquet, ex eo quod Tribunus Plebis fuerit; ac sane ubique in nobiles invehitur, ac præsertim in Historia Belli Jugurthini, et posteriore Epistola ad C. Cæsarem de Republica Ordinanda.

A teneris annis excultam eloquentiam, et operam diligentem literis a Sallustio datam, satis ostendunt ejus scripta ; neque enim ita scribunt, qui serius sese ad literarum studia contulerunt. Ideo fidem ei minime detraxerim dicenti Epist. II. ad Cæsarem postquam sibi ætas, ingeniumque adolevisset, se haud ferme armis atque equis corpus exercuisse, sed animum in literis agitasse; et, quod natura firmius erat, ingenium in laboribus habuisse.' Sed et hoc diserte testatur

[ocr errors]

1 A. C. LXXxv.

Suetonius;' præceptorem enim ejus fuisse docet Atteium Prætextatum, nobilem Grammaticum Latinum, qui se Philologum vocavit, et qui Sallustium familiarissime coluit. Vix tamen videtur, more aliorum, causas actitasse, ut gratiam ac famam sibi actionibus forensibus compararet. Nulla certe memoria ejus rei, apud Veteres; nec Cicero, qui tot æqualium suorum, qui operam suam venditarunt in foro, meminit, C. Crispi Sallustii mentionem ullam usquam fecit. Si quis silentii causam fuisse inimicitiam, quæ inter eos fuit, suspicetur; doceat cur Cicero ejus saltem obiter non meminerit, ut vituperaret. Ac sane genus eloquentiæ Sallustianæ minus aptum foro fuit; aptissimum Historiæ, quæ ab otiosis legitur. Quare Quintilianus, vitari oportere judicat in causis agendis illam Sallustianam (quanquam in ipso virtutis locum obtinet) brevitatem, et abruptum sermonis genus, quod otiosum fortasse lectorem minus fallit, audientem transvolat.

Declamator, quem dixi, turpissimam adolescentiam Sallustio exprobrat, nefandarumque voluptatum amorem objicit; quæ criminationes, ut falsæ esse possunt, non omnino incredibiles ob secuta flagitia videntur. Domum paternam,' si accusatori credimus,' vivo patre, turpissime venalem habuit, ac vendidit;' morique coëgit ex moerore patrem, quo nondum mortuo, jam pro hærede omnia gerebat. Nec ætatis tirocinio lapsus, postea se correxit, sed abiit in sodalitium Sacrilegi nescio cujus Nigidiani; bis accusatus est, apud Judices, bis absolutus; verum ita ut non innocens esse, sed Judices pejerasse viderentur.

Cum ad capessendos Reipublicæ honores contenderet, Quæsturam est consecutus, quam si petiit legitimo anno, hoc est, vigesimo quinto, Quæstor fuit A. U. C. DCXCIV.,5 Quinto Cæcilio Metello Celere et L. Afranio Coss. Aliosne honores ambiverit, an difficultatibus deterritus ad privatam vitam, iis missis, concesserit, non satis liquet. Ab hoc certe tempore nullos honores, ad Tribunatum usque Plebis,

1 In lib. de Illustribus Grammaticis c. 10.
4 Ibidem.

3 Cap. 5.

2 Lib. IV. cap. 2.

5 A. C. LX.

gessit. In ipso adolescentiæ ardore, videtur ea admisisse, quæ æternam nomini ejus infamiam inusserunt. M. Varro1 Scriptor gravissimus, in libro quem inscripserat Pius, aut de Pace, C. Sallustium in adulterio deprehensum cum Fausta, Syllæ filia, a Milone ejus viro loris bene cæsum, et, cum pecuniam dedisset, dimissum fuisse prodidit.

Attamen A. U. C. DCCII.2 Tribunatum Plebis adeptus est, tempore quo usque adeo turbata erat Respublica, ut eo deventum sit, ut Cn. Pompeius Magnus Consul, sine collega, crearetur. Cum autem paulo ante T. Annius Milo P. Clodium occidisset, Pompeiusque legem de vi tulisset, qua instituebatur quæstio de ea cæde; ulciscendi occasionem nactus Sallustius, sibi non defuit. Cum duobus aliis Tribunis Plebis inimicissimas conciones, ut scribit Asconius Pedianus in Ciceronis Milonianam, de Milone habuit, invidiosas etiam de Cicerone, quod Milonem summo studio defenderet; eratque maxima pars multitudinis infensa non solum Miloni, sed ipsi etiam, propter invisum patrocinium, Ciceroni. Postea tamen cum de accusandi studio multum remisisset Sallustius, in suspicione fuit in gratiam rediisse cum Milone et Cicerone.

Crediderim, hisce temporibus, scriptam fuisse Historiam Catilinariæ Conjurationis; cum Sallustius, exacto Tribunatus tempore, privatus ageret, nec Ciceroni esset infensus; rem enim ita narrat, ut ea lecta Historia, nemo non acta Ciceronis sit probaturus. Forte et Bellum Jugurthinum, et Civilia, quæ id insecuta sunt, aliaque cum iis connexa, eodem illo tempore conscripsit, aut aliquanto posterius. Certe non sunt ea scripta hominis adolescentis; testaturque ipse, initio conjurationis Catilinariæ, se tum demum Historiam aggressum scribere, ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit, et sibi reliquam ætatem a Republica procul habendam decrevit;' quod vix ante Tribunatum, quem anno ætatis XLI. gessit, fieri potuit. Tum vero statuit

[ocr errors]

1 Apud Aul. Gellium XVII. 18. Vide et veterem Scholiasten Horatii ad Sat. II. 1.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »