Immagini della pagina
PDF
ePub

CAII CRISPI SALLUSTII

HISTORIARUM

FRAGMENTA.

LIBER I.

RES

a

ES populi R. M. Lepido, Q. Catulo Coss. ac deinde militiæ et domi gestas composui. Donatus et Pomp. Messalinus.

Cato Romani generis disertissimus multa paucis absolvit. Servius et Acron.

NOTE

a Lepido] Hic est qui cum Proscriptos a Sylla revocare studeret, bellum civile commovit, quod pæne citius oppressum est quam inciperet.

b Catulo] Hic incensum Capitolium, anno ab urbe condita 684. restitutum dedicavit.

c Composui] Donatus sub initium Eneidos hic Historiam Sallustium cœpisse scribit; et Messalinus hanc vocat Sallustianam periodum. Unde conjicere licet Auctorem nostrum, qui se, ab initio belli Catilinarii, res gestas P. Romani carptim scripturum esse dicit, in eo non perstitisse; sed postquam de bello scripsisset quod Catilina aliquot annis a Lepidi et

Catuli Consulatu excitavit, atque éo quod multo ante eundem Consulatum Pop. Romanus adversus Jugurtham gesserat, ad Historiam una serie, non interrupte posteris transmittendam, animum adjecisse. Videtur itaque de Sertorio et Pompeio, item de Mithridate, Tigrane et Lucullo præcipue, et iis quæ ab his a Lepidi Consulatu ad bellum Catilinarium usque, acta sunt, mentionem fecisse. vero ex ejus fragmentis hinc inde dissipata collecta sunt, in tanta caligine, vix quisquam in locum suum et ordinem possit restituere ; neque certe tanti esse judicamus. d Cato] Censorius est.

Quæ

[blocks in formation]

Nos in tanta doctissimorum hominum copia.

Servius. Neque me diversa pars in civilibus armis movit a vero.

Arusian.

Nobis primæ dissensiones vitio humani ingenii evenere: quod inquies atque indomitum, semper in certamine libertatis, aut gloriæ, aut dominationis agit. Priscianus.

Nam a primordio urbis ad bellum Persik Macedonicum. Idem.

Res Romana plurimum imperio valuit, Ser. Sulpitio et M. Marcello Coss. omni Gallia' cis Rhenum," atque inter mare nostrum," atque Oceanum, nisi quæ a paludibus invia fuit, perdomita. Optimis° autem moribus et maxima concordia egit populus Rom. inter secundum atque postremum bellum Carthaginiense. Victorin. et Augustin.

At discordia, et avaritia, atque ambitio, et cetera secundis rebus oriri sueta mala, post Carthaginis excidium maxime aucta sunt. Nam injuriæ validiorum, et ob eas discessio plebis a patribus, aliæque dissensiones domi fuere jam inde a principio: neque amplius, quam regibus

NOTE

e Fannius] Duo fuerunt, quorum Cicero meminit in Bruto.

f Doctissimorum] De Cælio, Rutilio, Pictore, Quadrigario, Antiate, Sisenna, Venonio, præcipuis ante Sallustium Historicis, intelligi volunt: quibus adde Catonem historicum eximium, ex quo multa sumsisse Auctorem nostrum, ei etiam exprobratum est,

Prima] De seditionibus videtur agere, quæ ob fœneratorum impotentiam præcipue, atque potentiorum superbiam, ortæ sunt. Ceterum locutus fuerit de primis omnino Romanorum divisionibus, an non, nestra parum interest: illud est maximum quod nobis verum discordiarum nostrarum fontem ostendit; quem obstruet qui volet et poterit.

h Indomitum] Id est, quod domari non potest.

Persi] A nominativo Perseus : alias Perses dicitur, quem regio Macedoniæ Romani spoliaverunt.

1 Gallia] Hinc patet, quod et alii abunde probaverunt, Germaniam veteribus sub Gallia comprehensam fuisse.

m Rhenum] Rhenus notissimus hodie Germaniæ fluvius.

n Nostrun] Mediterraneum,

• Optimis] Hoc illud est quod dixit in Jugurtha, Senatum et P. Romanum placide inter se, modesteque Rempublicam tractasse.

P Suetu] Ab iis itaque sibi cavendum esse intelligant qui favente utuntur fortuna.

exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria' positum est, æquo et modesto jure agitatum: dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo3 regio more consulere: agro pellere, et, ceteris expertibus, soli in imperio agere. Quibus sævitiis, et maxime fœnoris onere oppressa plebes, cum assiduis bellis tributum simul et militiam toleraret, armata montem sacrum atque Aventinum insedit. Tumque Tribunos plebis et alia sibi jura paravit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum. Augustin.

Postquam, remoto metu Punico, simultates exercere vacuum fuit, plurimæ turbæ, seditiones, et ad postremum bella civilia orta sunt: dum pauci potentes, quorum in gratia" plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine, dominationes affectabant, bonique et mali cives appellati, non ob merita in rempublicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et injuria validior: quia præsentia' defendebat, pro bono ducebatur. Ex quo tempore majorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo præcipitati : adeo juventus luxu atque avaritia corrupta est, uti merito dicatur, genitos esse, qui

Neque amplius Romæ agitatum est æquo et modesto jure, quam dum metus a Tarquinio, et bellum grave positum est cum Etruria, postquam reges pulsi essent.

NOTE

a Tarquinio] Superbo, scilicet, regum Romanorum postremo, qui ́una cum filiis adversus Romanos bellum movit, eos manu in regnum reducente Etruscorum rege Porsena.

r Etruria] Italiæ regio ad Urbis Occiduum. Hodie Toscane.

scriptum reliquit.

x Sub honesto] Patres pro dignitate Senatus, Tribuni pro libertate plebis dum contendere videbantur, quisque pro gloria sua certabat.

* Quia præsentia] Hinc discere possunt qui Reipublicæ student commo.

• Tergo] Quia verberibus in dam- ditatibus, quanto cum molimine,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

neque ipsi habere possent res familiares, neque alios pati. Agellius et Augustin.

[ocr errors]

Igitur Agellius.

venditis proscriptorum bonis, aut dilargitis.

Id bellum excitabat metus Pompeii victoris Hiempsalemd in regnum restituentis. Idem.

Maximeque ferocia regis Mithridatis in tempore bellaturi. Donatus et Arusianus.

Quin lenones et vinarii laniique, quorum præterea vulgus in dies usum habet, pretio compositi. Carisius. Genus armis ferox, et servitii insolitum. Arusianus.

M. ÆMILII LEPIDI

COS. AD P. R. ORATIO CONTRA SYLLAM.

Clementia et probitas vestra, Quirites, quibus per ceteras gentes maximi et clari estis, plurimum timoris mihi faciunt, adversus tyrannidem L. Syllæ: ne ipsi nefanda quæ æstimatis, ea parum credendo de aliis, circumveniamini (præsertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit; neque se aliter tutum putet, quam si pejor atque intestabilior metu vestro fuerit, quo captivis libertatis curam

Quibus maximi estis inter ceteras gentes.

NOTE

b Igitur] De Sylla hoc loco sermonem esse quando non probaret Augustinus, res ipsa satis declararet.

• Metus] Gellius Pompeii metum explicat, non quod ille metueret, sed quod metueretur.

d Hiempsalem] Huic Numidiam cum Gætulis Pompeius tradidit, cujus filium Jubam Cæsar profligavit.

e Mithridatis] Rex fuit Ponti Mithridates, Romanorum acerrimus hostis, usque adeo veneno assuetus, ut eo tandem male tentatum spiritum, ferro coactus sit expellere.

f Compositi] Nonius exponit re

demti.

Tyrannidem] Dictaturam ante Lepidi Consulatum deposuisse Syllam, non est dubium: adeoque de ejus dominatione hic agitur, quatenus eam per Satellites, posito nomine tantum, exercebat.

h Neque] Igitur, vel Principiis obstandum; vel semel et mature, cui ea lubet arripere, tradenda sunt Reipublicæ gubernacula.

i Metu] Quem vobis incusserit Sylla, scilicet: ne, si parum tyrannus esset; aut vos aliquid auderetis, ipsum acerbissime puniretis.

m

miseria eximat) aut si provideritis, in tutandis periculis magis, quam in uloiscendo teneamini." Satellites quidem ejus, homines maximi nominis, non minus optimis majorum exemplis, nequeo satis mirari, dominationis in vos, servitium suum mercedem dant: et utrumque per injuriam malunt, quam optimo jure libere agere: præclara Brutorum, atque Æmiliorum et Lutatiorum" proles, geniti ad ea, quæ majores virtute peperere, subvertenda. Nam quid a Pyrrho, Hannibale, Philippoque et Antiocho defensum est aliud, quam libertas, et suæ cuique sedes; neu cui, nisi legibus, pareremus? quæ cuncta sævus iste Romulus,' quasi ab externis rapta, tenet: non tot exercituum clade, neque consulis et aliorum principum, quos fortuna belli consumserat, satiatus; sed tum crudelior, cum plerosque secundæ res in miserationem ex ira vertunt. Quin solus omnium, post memoriam hominum, supplicia in post futuros composuit: quis prius injuria, quam vita certa esset: pravissimeque per sceleris immanitatem adhuc tutus furit; dum vos, metu gravioris servitii, a repetenda libertate terremini. Agendum atque obviam eundum est, Quirites; ne spolia vestra penes illum sint: non prolatandum neque

c Ut miseria adimat vobis captivis curam libertatis.

d Aut, si provideritis, magis attenti sitis ad vos a periculis liberandos, quam að injurias ulciscendas.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »