Immagini della pagina
PDF
ePub

votis paranda auxilia: nisi forte speratis, per tædium jam aut pudorem tyrannidis, esse eum per scelus occupata periculosius" dimissurum. At ille eo processit, uti nihil gloriosum, nisi tutum, et omnia retinendæ dominationis honesta existimet. Itaque illa quies et otium cum libertate, quæ multi probi potius, quam laborem cum honoribus, capessebant, nulla sunt. Hac tempestate serviendum, aut imperitandum: habendus metus, aut faciendus, Quirites. Nam quid ultra? quæve humaná superant, aut divina impolluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria, jure, agitandi inops, despectusque, ne servilia" quidem alimenta reliqua habet. Sociorum et Latii magna vis, civitate, pro multis et egregiis factis, a vobis data, per unum prohibentur: et plebis innoxiæ patrias sedes occupavere pauci satellites, mercedem scelerum. Leges, judicia, ærarium, provinciæ, reges, penes unum, denique necis civium, et vitæ licentia. Simul humanas hostias vidistis, et sepulchra infecta sanguine civili. Estne viris reliqui aliud, quam solvere injuriam, aut mori per virtutem? quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro septis statuit: neque quisquam extremam' necessitatem nihil ausus, nisi muliebri ingenio, expectat. Verum ego seditiosus, uti Sylla ait, qui præmia turbarum queror ;2 et bellum cupiens, quia jura pacis

.

NOTÆ

z Queror] Gronovius legendum esse putat quaro: at pace tanti viri nihil mutandum censeo; quin sensum me

Periculosius] Nullus itaque injuste dominetur, qui se pessimum fieri metuit. ▾ Retinenda] Id est, ad retinendum. liorem, magisque ex Lepidi ingenio, Subintelligitur causa.

Servilia] Quinorum frumenti modiorum fuisse ea, in singulos menses, ex Donato, ad Terentii Phormionem, discimus. Ceterum hinc licet conjicere, aliquid in frumenti distributione a Sylla mutatum fuisse.

* Vitæ licentia] Nemo enim, illo invito, nec bona, nec Patriam, nec vitam, retinere poterat, ut testatur Ci

cero.

Extremam] Mortem.

queror videtur efficere. Intendit enim Syllæ criminationes eo modo proponere, ut per se diluantur; quod quidem in posteriori perspicuum est, cum dicit, Et bellum cupiens, quia jura pacis repeto. Si in priori pro qui, legas quia, nam sæpe eam vim obtinet, res erit clarissima. Lege modo, et videbis: perinde enim est ac si diceret, Inepte Sylla me seditiosum vocat, cum in eo sim, ut querar, quod præmia antehac in seditiosos collata fuerint.

d

repeto. Scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens, scriba Cornelius aliena bene parata prodegerint: nisi approbaveritis omnes proscriptiones innoxiorum, ob divitias; cruciatus virorum illustrium; vastam urbem fuga et cædibus; bona civium miserorum, quasi Cimbricam prædam, venum aut dono datam. At objectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum: quod quidem scelerum illius vel maximum est, non me, neque quenquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa quæ tum formidine mercatus sum, pretio soluto jure dominis tamen restituo; neque pati consilium est, ullam ex civibus prædam esse. Satis illa fuerint, quæ rabie contracta toleravimus, manus conserentes inter se Romanos exercitus, et arma ab externis in nosmet versa. Scelerum et contumeliarum omnium finis sit. Quorum adeo Syllam non pœnitet, ut et facta in gloria numeret, et, si liceat, avidius fecerit. Neque jam quid existimetis de illo, sed quantum vos audeatis, vereor: ne, alius alium principem expectantes, ante capiamini; non opibus ejus, quæ futiles et corruptæ sunt, sed vestra socordia, quam captum ire licet, et quam audeat tam videri felicem. Nam

NOTE

a Scriba] Ita vocati sunt qui in tabulas rationes publicas referrent. Quorum quidem ordo honestus erat, quod eorum hominum fidei tabulæ publicæ, periculaque Magistratuum committuntur, ut ait Cicero: at officium mercenarium, nec magni testimonii aut pretii; si Alex. Neapolitano, aliisque, unde et istud colligi potest, fides est adhibenda. Hic vero Cornelius et Vettius ex eo numero fuerunt, qui malo publico creverant, satellites Syllæ tyrannidis et crudelitatis, atque adeo maxime exosi, ut, vel ex hoc loco apparet.

b. Ob divitias] Dicit divitias causam fuisse, ut innoxii quoque proscriberentur.

Germaniæ, supra Saxones, ad Septentrionem, in peninsula ab ipsis Cimbrica dicta, quos ab extremis Galliæ profugos, cum Theutonis et Tigurinis, Marius novissime conciderat.

d Faceremus] Pro fecissemus: ita et Terentius, sæpe.

e Jure] Suivant les formes de justice. f In gloria] Videtur ad id respicere quod Plutarchus, palam, in foro Syllam dixisse, testatur, cum publicum præsidium a se dimisisset, Sese omnium a se gestarum rerum paratum esse rationem reddere.

8 Quam audeat] Hic aliquid deesse putant, deinde quod libet mutant et addunt. Difficile non est; neque ea res agitur. At sensus nullus est?

© Cimbricam] Cimbri populi fuerunt Nullus sit; nam malim equidem ego

k

præter satellites commaculatos, quis eadem vult? aut quis non omnia mutata, præter victoriam? scilicet milites : quorum sanguine, Tarrulæ Scyrroque, pessimis servorum, divitiæ partæ sunt: an, quibus prælatus in magistratibus capiendis Fusidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum? Itaque maximam mihi fiduciam parit victor. exercitus, cui per tot vulnera et labores, nihil, præter tyrannum, quæsitum est. Nisi forte tribuniciam potestatem eversum profecti sunt per arma, conditam a majoribus suis: utiqueTM jura et judicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, cum relegati" in paludes et sylvas, contumeliam atque invidiam suam, præmia penes paucos intelligerent. Quare igitur tanto agmine atque animis incedit?° quia secundæ res mire sunt vitiis obtentui ; quibus labefactatis, quam formidatus antea est, tam contemnetur: nisi forte specie concordiæ et pacis, quæ sceleri et parricidio suo nomina indidit. Neque aliter populo Romano esse belli

e Cum intelligerent, postquam relegati essent in paludes et sylvam, contumeliam atque invidiam tantum esse pro se, præmia vero penes paucos.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

finem, ait, nisi maneat expulsa agris plebes, præda civilis acerbissima; jus, judiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. Quæ, si vobis pax et concordia intelliguntur, maxima turbamenta reipub. atque exitia 'probate: annuite legibus impositis: accipite otium cum servitio: et tradite exemplum posteris ad populum Romanum suimet sanguinis mercedet circumveniendum. Mihi, quanquam per hoc summum imperium satis quæsitum erat nomini majorum, dignitati, atque etiam præsidio, tamen non fuit consilium privatas" opes facere; potiorque visa est periculosa libertas, quieto servitio. Quæ si probatis, adeste Quirites, et bene juvantibus Dis, M. Æmilium Consulem, ducem et auctorem sequimini ad recipiendam libertatem.

[ocr errors]

Tunc vero et posci," cum ceteri ejusdem causa ducem senatus rati, maximo gaudio bellum irritare. Nonius, irritare, provocare.

Curionem* quæsivit, uti adolescentior, et populi suffragiis integer, ætati concederet Mamerci. Priscianus lib. x.

Philippus, qui ætate et consilio ceteros anteibat. Servius

1. 11.

Qua, si pro pace et concordia veniunt apud animum vestrum, probate igitur maxima turbamenta atque exitia Reipublicæ.

Quamvis satis consulueram per hoc summum imperium, et Consulatum, nomini et gloriæ Majorum meorum, dignitati, atque etiam præsidio.

[blocks in formation]

ORATIO L. PHILIPPI CONTRA LEPIDUM.

Maxime vellem, P. C. remp. quietam esse, aut in periculis a promtissimo quoque defendi; denique prava incepta consultoribus noxæ esse. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt, et ab iis, quos prohibere magis decebat: postremo, quæ pessimi et stultissimi decrevere, ea bonis et sapientibus facienda sunt. Nam bellum, atque arma, quanquam vobis invisa, tamen, quia Lepido placent, sumenda sunt. Nisi forte cui pacem præstare, et bellum pati consilium est. Pro, Di boni, quib hanc urbem omissa cura adhuc regitis; M. Æmilius, omnium flagitiosorum postremus, qui pejor, an ignavior sit, deliberari non potest, exercitum opprimendæ libertatis habet, et se e contemto metuendum effecit: vos mussantes, et retractantes verbis et vatum carminibus, pacem optatis magis, quam defenditis :' neque intelligitis, mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. Atque id jure; quoniam ex rapinis Consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. Quid ille ob benefacta cepisset, cujus sceleribus tanta præmia tribuistis? At scilicet, ii, qui, ad postremum usque, legatos, pacem, concordiam, et alia hujuscemodi decreverunt, gratiam ab eo peperisse. Immo despecti et indigni rep. habiti, prædæ loco æstimantur: quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. Equidem a principio, cum Etruriam conjurare, proscriptos accersiri,

Nisi forte alicui mens est pacem dare, et bellum pati.

Vos, dum tacetis, vel reluctamini verbis et carminibus vatum, optatis magis pacem, quam eam defenditis.

NOTE

b Qui] Istnd qui, non ad Deos refertur, sed ad homines, Senatores scilicet, quos Philippus appellabat. Quasi diceret, Annon istud stupendum, vos, qui hanc urbem regitis, non providisse, ne Lepidus, &c.

с

At scilicet] Amara ironia, qua adversarios seu repugnantes inducit, sibi, quod illos maxime urgeat, objectantes.

e Metu] Certe eorum mire expressit et irrisit insaniam, qui per socor

Jure] Id est, id vobis pro merito diam, Rempublicam administrant.

accidit.

« IndietroContinua »