Immagini della pagina
PDF
ePub

votis paranda auxilia : nisi forte speratis, per tædium jam aut pudorem tyrannidis, esse eum per scelus occupata periculosius" dimissurum. At ille eo processit, uti nihil gloriosum, nisi tutum, et omnia retinendæ dominationis honesta existimet. Itaque illa quies et otium cum libertate, quæ multi probi potius, quam laborem cum honoribus, capessebant, nulla sunt. Hac tempestate serviendum, aut imperitandum : habendus metus, aut faciendus, Quirites. Nam quid ultra? quæve humaná stiperant, aut divina impolluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio, gloria, jure, agitandi inops, despectusque, ne servilia" quidem alimenta reliqua habet. Sociorum et Latii magna vis, civitate, pro multis et egregiis factis, a vobis data, per unum prohibentur: et plebis innoxiæ patrias sedes occupavere pauci satellites, mercedem scelerum. Leges, judicia, ærarium, provinciæ, reges, penes unum, denique necis civium, et vitæ licentia. Simul humanas hostias vidistis, et sepulchra infecta sanguine civili. Estne viris reliqui aliud, quam solvere injuriam, aut mori per virtutem ? quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro septis statuit: neque quisquam extremam' necessitatem nihil ausus, nisi muliebri ingenio, expectat. Verum ego seditiosus, uti Sylla ait, qui præmia turbarum queror;" et bellum cupiens, quia jura pacis

NOTÆ

u Periculosius] Nullus itaque in- ? Queror] Gronovius legendum esse juste dominetur, qui se pessimum putat quæro: at pace tanti viri nihil fieri metuit.

mutandum censeo ; quin sensum meRetinendæ] Id est, ad retinendum. liorem, magisque ex Lepidi ingenio, Subintelligitur causa.

queror videtur efficere. Intendit enim Servilia] Quinorum frumenti mo- Syllæ criminationes eo modo propodiorum fuisse ea, in singulos menses, nere, ut per se diluantur; quod quiex Donato, ad Terentii Phormionem, dem in posteriori perspicuum est, discimus. Ceterum hinc licet conji- cum dicit, Et bellum cupiens, quia jura cere, aliquid in frumenti distributione pacis repeto. Si in priori pro qui, legas a Sylla mutatum fuisse.

quia, nam sæpe eam vim obtinet, res * Vitæ licentiu) Nemo enim, illo in- erit clarissima. Lege modo, et videvito, nec bona, nec Patriam, nec vi- bis : perinde enim est ac si diceret, tam, retinere poterat, ut testatur Ci- Inepte Sylla me seditiosum vocat, cum in

co sim, ut querar, quod præmia antehac Extremam] Mortem.

in seditiosos collata fuerint..

cero.

repeto. Scilicet, quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettins Picens, scribaa Cornelius aliena bene parata prodegerint: nisi approbaveritis omnes proscriptiones innoxiorum, ob divitias ;) cruciatus virorum illustrium; vastam urbem fuga et cædibus; bona civium miserorum, quasi Cimbricamo prædam, venum aut dono datam. At objectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum: quod quidem scelerum illius vel maximum est, non me, neque quenquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus. Atque illa quæ tum formidine mercatus sum, pretio soluto: jure dominis tamen restituo; neque pati consilium est, ullam ex civibus prædam esse. Satis illa fuerint, quæ rabie contracta toleravimus, manus conserentes inter se Romanos exercitus, et arma ab externis in nosmet versa. Scelerum et contumeliarum omnium finis sit. Quorum adeo Syllam non poenitet, ut et facta in gloria' numeret, et, si liceat, avidius fecerit. Neque jam quid existimetis de illo, sed quantum vos audeatis, vereor: ne, alius alium principem expectantes, ante capiamini ; non opibus ejuş, quæ futiles et corruptæ sunt, sed vestra socordia, quam captum ire licet, et quam audeats tam videri felicem. Nam

NOTÆ a Scriba] Ita vocati sunt qui in ta- Germaniæ, supra Saxones, ad Sepbulas rationes publicas referrent. tentrionem, in peninsula ab ipsis CimQuorum quidem ordo honestus erat, brica dicta, quos ab extremis Galliæ quod eorum hominum fidei tabulæ profugos, cum Theutonis et Tigurinis, publicæ, periculaque Magistratnum Marius novissime conciderat. committuntur, ut ait Cicero : at offi- a Faceremus] Pro fecissemus: ita et cium mercenarium, nec magni testi- Terentius, sæpe. monii aut pretii; si Alex. Neapolita- e Jure] Suivant les formes de justice. no, aliisque, unde et istud colligi pot- f In gloria] Videtur ad id respicere est, fides est adhibenda. Hic vero quod Plutarchus, palam, in foro Syl. Cornelius et Vettius ex eo numero lam dixisse, testatur, cum publicum fuerunt, qui malo publico creverant, præsidium a se dimisisset, Sese omnium satellites Syllæ tyrannidis et crudeli- a se gestarum rerum paratum esse ratiotatis, atque adeo maxime exosi, ut, nem reddere. vel ex hoc loco apparet.

8 Quam audeat] Hic aliquid deesse b. Ob divitias] Dicit divitias causam putant, deinde quod libet mutant et fuisse, ut innoxii quoque proscribe- addunt. Difficile non est; neque ea rentur,

res agitur. At sensus nullus est ? • Cimbricam] Cimbri populi fuerunt Nullus sit ; nam malim equidem ego

præter satellites commaculatos, quis eadem vult? aut quis non omnia mutata, præter victoriam ? scilicet milites : quorum sanguine, Tarrulæ Scyrroque, pessimis servorum, divitiæ partæ sunt: an, quibus prælatus in magistratibus capiendis Fusidius, ancillai turpis, honorum omnium dehonestamentum ? Itaque maximam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui per tot vulnera et labores, nihil, præter tyrannum, quæsitum est.

Nisi forte tribuniciam potestatem eversum profecti sunt per arma, conditam a majoribus suis : utique jura et judicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et sylvas, contumeliam atque invidiam suam, præmia penes paucos intelligerent. Quare igitur tanto agmine atque animis incedit?o quia secundæ res mire sunt vitiis obtentui ;P quibus, labefactatis, quam formidatus antea est, tam contemnetur: nisi forte specie' concordiæ et pacis, quæ sceleri et parricidio suo nomina indidit. Neque aliter populo Romano esse belli

e Cum intelligerent, postquam relegati essent in paludes et sylvam, contumeliam atque invidiam tantum esse pro se, præmia vero penes paucos.

NOTÆ scire me aliquid perdidisse, quam pro

tes colonos multos effecerat. eo aliud per imperitiam sumere, et • Incedit] Id est, Qui fit igitur, ut gestare. At vero videamus, annon tam magnifice per ora nostra Sylla amsensus aliqnis ex istis verbis possit bulet, cum jam omnes ejus dominationis erui. Hac ipsa periodo dixit Lepi. pigeat? Peropus vero fuit sibi istud dus, Vereor quantum vos audeatis. Po- Lepidus a parte Populi objiceret, ut trierit et dicere, Vereor quam Sylla au- ejns postea timor dissolveretur. deat, et quam audeat videri felicem: at- p Obtentui] Id est, mire vitia tegunt, que istud egregie quadrabit, cum om- faciuntque ut quid splendidum videannes a felicitate sciant Syllam cogno- tur. minatum fuisse.

9 Quibus] Rebus secundis, scilicet. b Sciticet milites] Ironia est.

r Specie] Hic corruptam esse scripAncilla] Per maximum contemtum turam, ut sentit clarissimus Douza, ita loquitur.

nullus dubito. Correctionem, quam k Tyrannum] Syllam, scilicet. modestissime conjecturam dicit, non | Nisi] Ironica dubitatio..

possum non amplecti, cum propemom Utique] Respondet ironicæ dubi. dum nihil mutet. Pro specie reposuit tationi : vel si mavis, ejus est conti- spes est : atque conjecturam, ex loco nuatio ; quod magis probo.

plane simili, in hac ipsa oratione, conn Relegati] Ita, per contemtum, lo firmat, ubi dixit Lepidus, Nisi forte quitur de agris, quos suis militibus speratis per tædium jam aut pudorem Sylla dividebat: quanquam eo divi. tyrannidis, &c.

i

finem, ait, nisi maneat expulsa agris plebes, præda civilis acerbissima; jus, judiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. Quæ, si vobis pax et concordia intelliguntur, maxima turbamenta reipub. atque exitia Sprobate : annuite legibus impositis: accipite otium cum servitio: et tradite exemplum posteris ad populum Romanum suimet sanguinis mercede circumveniendum. Mihi, quanquam per hoc summum imperium satis quæsitum erat nomini majorum, dignitati, atque etiam præsidio, tamen non fuit consilium privatas' opes facere; potiorque visa est periculosa libertas, quieto servitio. Quæ si probatis, adeste Quirites, et bene juvantibus Dis, M. Æmilium Consulem," ducem et auctorem sequimini ad recipiendam libertatem.

Tunc vero et posci, cum ceteri ejusdem causa ducem senatus rati, maximo gaudio bellum irritare. Nonius, irritare, provocare.

Curionem* quæsivit, uti adolescentior, et populi suffragiis integer, ætati concederet Mamerci. Priscianus lib. x.

Philippus, qui ætate et consilio ceteros anteibat. Servius 1. 11.

Quæ, si pro pace et concordia veniunt apud animum vestrum, probate igitur maxima turbamenta atque exitia Reipublicæ.

& Quamvis satis consulueram per hoc summum imperium, et Consulatum, nomini et gloriæ Majorum meorum, dignitati, atque etiam præsidio.

NOTÆ s Probate] Efficacissima est ista a- ceteri ejusdem causa ducem se nactos gendi ratio, cum quis adversario, rati, &c. Verba sunt Ursini. quod ipsum maxime urgeat, conce- * Curionem] Consul fuit, anno, a dit.

Lepidi Consulatu, altero. + Mercede] Mercede pro cæde repo- y Quæsivit] A verbo Quæso, ex quo nendum esse contendit Douza. Cædes Quæso et Quæsumus tantum manseequidem sanguinis, duriter sonat : sed runt. nolim tamen ex dura oratiope eam 2 Integer] Id est, qui neque ad id extrudere.

tempus honores petiverat, neque ambiceu Privatas] Id est, mihi soli prospi- rat; cuique Populus nondum suffragutus cere ; vel, Me solum tutum et felicem erat. Atque hinc licet conjicere hunc agere.

Lepido sese præpositum, studuisse. Consulem] Illum ipsum, scilicet. 2 Mamerci] Lepidns intelligitur ;

Posci] Vid=tur deesse nomen pro- illud eum fuit prænomen Emiliorum. prium ducis, quod ex his reliquiis, li- Sed notandum duos continenter et cet corruptis, concinnandum est, le- annis subsequentibus Consules factos gendumque : Tum V..... posci, cum fuisse.

[ocr errors]

ORATIO L. PHILIPPI CONTRA LEPIDUM.

Maxime vellem, P. C. remp. quietam esse, aut in periculis a promtissimo quoque defendi; denique prava incepta consultoribus noxæ esse. Sed contra seditionibus omnia turbata sunt, et ab iis, quos prohibere magis decebat: postremo, quæ pessimi et stultissimi decrevere, ea bonis et sapientibus facienda sunt. Nam bellum, atque arma, quanquam vobis invisa, tamen, quia Lepido placent, sumenda sunt. Nisi forte cui pacem præstare, et bellum pati consilium est." Pro, Di boni, qui hanc urbem omissa cura adhuc regitis; M. Æmilius, omnium flagitiosorum postremus, qui pejor, an ignavior sit, deliberari non potest, exercitum opprimendæ libertatis habet, et se e contemto metuendum effecit : vos mussantes, et retractantes verbis et vatum carminibus, pacem optatis magis, quam defenditis : neque intelligitis, mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi. Atque id jure;' quoniam ex rapinis Consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. Quid ille ob benefacta cepisset, cujus sceleribus tanta præmia tribuistis ?

At scilicet, ii, qui, ad postremum usque, legatos, pacem, concordiam, et alia hujuscemodi decreverunt, gratiam ab eo peperisse. Immo despecti et indigni rep. habiti, prædæ loco æstimantur: quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. Equidem a principio, cum Etruriam conjurare, proscriptos accersiri,

* Nisi forte alicui mens est pacem dare, et bellum pati.

Vos, dum tacetis, vel reluctamini verbis et carminibus vatum, optatis magis pacem, quam eam defenditis.

NOTÆ Qui] Istud qui, non ad Deos re- At scilicet] Amara ironia, qua ad. fertur, sed ad homines, Senatores sci- versarios seu repugnantes inducit, licet, quos Philippus appellabat.' sibi, quod illos maxime urgeat, objecQuasi diceret, Annon istud stupendum, tantes. vos, qui hanc urbem regitis, non provi. e Metu] Certe eorum mire expres. disse, ne Lepidus, &c.

sit et irrisit insaniam, qui per socor© Jure] Id est, id vobis pro merito diam, Rempublicam administrant. accidit.

« IndietroContinua »