Immagini della pagina
PDF
ePub

ac strenuam operam Cæsari navasse, ex præmio intelligere est. Anno enim U. C. dcevil.,' confecto Africano bello, Cæsar2 eum in Numidia recepta, verbo quidem administrandæ provinciæ causa, reipsa autem expilandæ, pro Prætore, reliquit. Itaque dona multa Sallustius accepit, multa rapuit, Romamque deinde reversus, cum a Numidis accusaretur, maximam infamiam retulit; quod cum libros scripsisset, in quibus copiosa et acerba oratione invectus erat in eos qui ex provinciis quæstum fecissent, rebus ipsis quod scripserat non expressisset. Ne tamen caussam diceret, sestertio duodeciest cum Cæsare pactus est, si credimus personato Ciceroni. Gravissimus certe Historicus Dio, prodidit eum, licet a Cæsare dimissum, suis ipsius scriptis perennem infamiam sibi creasse, quod vita ab iis prorsus dissentiret.

Ea præda, qui modo ne paternam quidem domum redimere poterat, repente tanquam somnio beatus, hortos pretiosissimos, qui Sallustianió ab ejus nomine, dicti sunt, villam Tiburtinam, et alias possessiones sibi comparavit.

Qua ratione, vitam postea traduxerit Sallustius, Veteribus tacentibus, nobis non liquet. Credibile est ornandæ domui, exstruendis villis, deliciisque undequaque sibi parandis occupatum fuisse; ita ut saluberrimis præceptis, quæ in Historiis tradiderat, exemplo suo vim pondusque detrahere pergeret. De ejus oratione in Ciceronem, et Ciceronis in Sallustium, nihil addam; quia, licet antiquæ sint, nec infra ævum Tiberianum, aninii causa, a Rhetore quopiam confictas nemo amplius dubitat.

Septuagesimo ætatis anno, fato functus est, quadriennio ante bellum Actiacum, hoc est, anno U. C. Dccxix.8 S. Pompeio et S. Cornificio Coss. Vir sane fuit memorabilis, si Historias ejus spectes; quæ, si nimium antiquioris styli studium excipias, nullis aliis postponendæ sunt, principemque locum, inter Romanos Historicos, etiam judicio

1 A. C. N. XLVII. 2 Dion. lib. XLIII. 3 Cicer. in Sallust. cap. 8. 4 Nonagesies mille ff. eoque amplius. 5 Id. Ibid. 6 De iis vide Fam. Nardinum Vet. Romæ iv. 7. 7 Vide Euseb. in Chron. 8 A. C. N. XXXV, 1 Conjur. Catil. cap. 4.

[ocr errors]

Veterum, ei pepererunt. Nec brevitatem ac efficaciam singularem dictionis duntaxat laudant, sed etiam veritatis studium; quod ita intelligendum, ut de aliis loquenti fides habeatur, de se ipsi nihil credatur nisi quod re ipsa comprobatum est. Facile credo, cum se Reipublicæ longum valedixisse putaret, Consilium ei non fuisse,' ut ipse dicit,

socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero, agrum colendo ac venando, servilibus officiis intentum, ætatem egisse,' sed honestioribus studiis et scriptionibus operam dedisse. At nec oblitum deliciarum ac voluptatum opinor; quibus et puer et adolescens et senex, quasi Sirenibus quibusdam, adhæsit; nec, ut puto, dum Historias, florente ætate, scriptitaret, nuncium remisit.

Idem fecit, quod plerique Philosophorum, 'disertorum in convicium suum, quos si audias in avaritiam, in libidinem, in ambitionem perorantes, indicium professos putes, adeo redundant ad ipsos maledicta in publicum missa !?? Interea ejus Historia, ut ceteris omnibus, utamur oportet, quippe quæ non minus gravia ac utilia præcepta, exemplaque continet, quam si scriptor sanctitate morum priscos omnes Romanos superasset.

2 Seneca apud Lactant. ill. 15.

VETERUM SCRIPTORUM

ET

NONNULLORUM RECENTIORUM

DE

SALLUSTIO

JUDICIA ET TESTIMONIA.

AUGUSTUS CÆSAR.

Suetonius in Vita Augusti. TUQUE dubitas Cimberne Annius an Verrius Flaccus imitandi sint tibi? ita, ut verbis, quæ Crispus Sallustius excerpsit ex Catonis Originibus utaris, an potius Asiaticorum oratorum inanibus sententiis, verborum volubilitas in nostrum sermonem transferenda ?

Velleius Paterculus. Hist. lib. 11. Æmulus Thucydidis Sallustius.

Et: Pæne stulta est inhærentium oculis ingeniorum enumeratio: inter quæ maxime nostri ævi eminent, princeps carminum Virgilius, Rabiriusque, et consecutus Sallustium Livius, Tibullusque et Naso, perfectissimi in forma operis, nam vivorum ut magna admiratio; ita censura difficilis est.

Horatius, Serm. 1. 2. 48.
Libertinarum dico: Sallustius in quas
Non minus insanit, quam qui moechatur

Acro ad Horat. Serm. 1. 2. 41. Ille flagellis Ad mortem cæsus] Hoc de Sallustio videtur dicere. Sallustius enim Crispus in Faustæ, filiæ Sullæ, adulterio deprehensus ab Annio Milone, flagellis esse cæsus dicitur : quod Asconius Pedianus in Vita ejus significat.

Eadem fere Porphyrio.

Servius ad Æn: vi. 612.

Si re vera cæsi; Salustius, quam Milo deprehensum sub servi habitu verberavit in adulterio suæ uxoris, quæ fuerat Fausti Syllæ filia.

Asconius Pedianus. Fertur Sallustius tanto ardore insanivisse in libertinas, quanto machus in matronas: quod cum illi in Senatu a censoribus objectum esset, respondit, se non matronarum sectatorem esse; quare ex senatu ejectus est, quod ipse excusat in Catilinæ bello.

Hæc vetus Interpres Horatii, ad Serm. 1. 2. 48.

Idem in Argum. Milon. p. 779. et ibid. ad c. VI. p. 812.

Sallustium fuisse Tribunum plebis, quo anno Cn. Pompeius solus Consul erat, ostendit. Unde colligas ingenio fuisse Tribunicio et turbulento. Notanda hic sunt Tullii verba : · Divisa sententia est, postulante nescio quo. Nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre. Sic reliqua auctoritas Senatus emta intercessione sublata est.'

Nempe per Munatium et Sallustium, mercede corruptos. Qui dividi postularat, is erut Q. Fufius. Vid. Asconius ibid. et in c. XVII. p. 861. in XVIII. p. 865. in xxv. p. 897,

Seneca Rhetor Decl. lib. III.
Orationes' Sallustii in honorem Historiarum legantur.

Seneca Philosophus Epist. cxiv. Sallustio vigente, amputatæ sententiæ, et verba ante expectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. 1 Quasi dicat, non admodum probari. Vid. Corradus in Quæstura Cic. p. 161.

[ocr errors]

Arruntius, vir raræ frugalitatis, qui Historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus, et in illud genus nitens.

Et ibidem.

Quæ apud Sallustium rara fuerunt, apud Arruntium crebra sunt, et pæne continua, nec sine causa; ille enim in hæc incidebat; at hic illa quærebat.

Et lib. ix. Decl. 1. et Controvers. 25. lib. v. Cum sit præcipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit, et in suis illum castris cecidit, nam in sententia Græca tam brevi, quam salvo sensu detrahas vocem aliquam, constabit sensus, etiamsi non æque comtus, attamen integer ; at ex Sallustii sententia nihil demi sine sensus detrimento potest. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam, et tanquam translatam, et tanquam corruptam, dum transferretur, objiceret Sallus. tio, nec amore Thucydidis facit, ut illum præferat; sed laudat quem non timet, et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincatur.

Martialis lib. XIV,

Hic erit, ut perhibent doctorum corda virorum,

Crispus Romana primus in historia.

Quintilianus II. 5.
Livius a pueris magis legendus quam Sallustius, et hic
Historiæ majoris est auctor: ad quem tamen intelligendum
jam profectu opus sit.

Et 111. 10. Crispus Sallustius in bello Jugurthino et Catilinario nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.

Et iv. 2.
Vitanda illa Sallustiana, quanquam in ipso virtutis locum

« IndietroContinua »