Immagini della pagina
PDF
ePub

conjuges, agros, imperium? convenas olim, sine patria, sine parentibus, peste conditos orbis terrarum: quibus non humana ulla, neque divina obstant, quin socios, amicos, procul, juxta sitos, inopes potentesque trahant, excidant; omniaque non serva' et maxime regna hostilia ducant. Namquet pauci libertatem, pars magna justos dominos volunt: nos suspecti sumus æmuli, et in tempore vindices affuturi. Tu vero, cui Seleucia" maxima urbium, regnumque Persidis inclytis divitiis est, quid ab illis, nisi dolum in præsens, et postea bellum expectas? Romani arma in omnes habent, acerrima in eos, quibus victis spolia maxima sunt; audendo et fallendo, et bella ex bellis serendo, magni facti. Per hunc morem extinguent omnia, aut occident: quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia, circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis: fortuna, aut nostris vitiis, adhuc incolumem. Teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus, latrones gentium oppressisse. Quod uti facias moneo, hortorque; neu malis pernicie nostra tuam prolatare, quam societate victor fieri.

Curio Vulcanalioruma die ibidem moratus. Nonius de mutata declinatione. Charis. 1. 1.

NOTE

* Conjuges] Illi enim per dolum, simulatis ludis equestribus, Sabinas rapuerunt.

• Non serva] Id est, quæ ab ipsis sen vitute non essent oppressa.

* Namque] Aliter et magis ex nostro stylo ita scribas : Cum enim pauci inter homines statu populari gaudeant, sed regiam dominationem quærant, nos suspecti sumus æmuli, &c.

"Seleucia] Hæc est, procul dubio, quæ non semel apud scriptores antiquos cum Babylone confunditur, quod ejus opes exhauserit, in proximo sita, ad ripam Tigridis.

▾ Occident] Ipsi peribunt.

Quod difficile] De Romæ excidio loquitur; quod semper quæsivit Mi

thridates.

* Mesopotamia] Asiæ regio inter Tigrim et Euphratem. Hodie Diar bech.

y Fortuna] Istud parenthesi includendum, quod per dolorem effert Mithridates, qui sæpius Romanorum ruinam animo præsumserat.

2 Tuam] Vulgo legitur pernicie nostra unum imperium prolatare. Alii legunt, tuum imperium; alii tua; vetus vero editio optime, ut videtur, tuam (ruinam, scilicet, aut perniciem) prolatare, id est differre. Si tamen unum imperium retineas, prolatare pro ampliare, positum erit.

a Vulcanaliorum] Vulcanalia, dies erant Vulcano festi.

Scalas pares monium altitudine. Arusian.

Dissidere inter se cœpere, neque in medium consultare. Idem.

Multis que suspicionibus volentia plebi facturus videba→ tur. Nonius, Volentia, quæ plebs vellet.'

[ocr errors]

Suspectusque fuit, incertum vero an per negligentiam, societatem prædarum cum latronibus composuisse. Idem, Componere, conjungere.'

Collegam minorem, et sui cultorem expectans. Arusian.

Quam maximis itineribus per regnum Ariobarzanis contendit, ad flumen Euphratem; qua in parte Cappadocia ab Armenia disjungitur. Et quanquam ad id naves codicariad occulto per hyemem fabricatæ aderant. Non.Codicaria naves, quæ in flumine usui esse possunt.'

Qui prætergrediebantur equites cataphracti, ferrea omni specie. Idem.

Cum interim, lumine, etiam tum incerto, duæ Galliæ mulieres conventum vitantes ad menstruaf solvenda montem ascendunt. Idem.

Pluteosque rescindit ac munitiones demolitur, locoque summo potitur. Idem, Demoliri est diruere.'

[ocr errors]

Exercitum dimisit, ut primum Alpes degressus est. Arusian. Tetrarchas, regesque territos animi firmavit. Idem.

Simul eos, et cunctos jam inclinatos laxitate loci, plures cohortes, atque omnes, ut in secunda re pariter acre invadunt. Nonius.

Hi locorum perignari, et soliti nectere ex viminibus vasa agrestia, ibi tum, quod inopia scutorum fuerat, ad eam ar

NOTE

b In medium] Id est, in commune. c Euphratem] Euphrates fluvius est Asiæ nobilissimus.

d Codicaria] Id est, secundum Festum, ex tabulis crassioribus factæ.

e

Ferrea] Equi enim et ipsi ferreis laminis muniti erant.

f Menstrua] Id est, Sacra quæ quo

que mense peragerentur: idque prolixe, et Lipsii sententia, et Plutarchi auctoritate Douza confirmat.

& Pluteosque] Plutei machinæ erant bellicæ, corio intectæ, quorum usus idem prope qui vinearum, ad muros suffodiendos.

tem se quisque in formam parmæ equestris armabat. Nonius, Parma est scutum breve.'

De pecore coria recens detracta, quasi glutino adolescebant. Charis. 1. 1. Serv.

Avidior modo properandi factus. Arusian.

Consilii æger. Idem.

Reversi postero die, multa, quæ properantes deseruerant in castris, nacti, cum se ibi cibo vinoque læti invitarent. Nonius, invitare est repleri."

[ocr errors]

Atque hiavit humus multa, vasta et profunda. Idem. ‘Hiare, aperire.'

Rursus jumenta nacti ad oppidum ire contendunt. No

nius.

Ubi se laniata navigia fundo emergunt. Arusianus.

Tum vero Bithyni propinquantes jam amnem Tartanium.h Idem.

Eosi qui hoc malum publicum clandestinis consiliis comparaverunt. Nonius.

In quis notissimus quisque aut malo dependens verberabatur, aut immutilato corpore, improbo patibulo eminens affigebatur. Idem, Patibulum est crux.

Ad Siciliam vergens faucibus non amplius patet millibus V. et XXX. Messus.

Clausi lateribus pedem. Idem.
Naphtas. Probus Catholicis.

Tartanium] In Bithynia.

NOTE

Eos] Fragmentum istud, non Sallustii, sed Sisennæ esse arbitratur Putschius; ideo quod in Nonii vetustioribus manuscriptis illi ascribatur.

Podem] Quandoquidem Sallustii

auctoritate confirmare studeat Fronto, probe oppido ac Latine dici Altus pedes tot, et quidem hunc locum citans; optime, ut videtur, vocem altis Sallustio Douza redonavit; legitque clausi lateribus pedem altis.

CAII CRISPI SALLUSTII

HISTORIARUM

FRAGMENTA.

LIBER V.`

AT Lucullus, audito Q. Marcium Regem pro consule per Lycaoniamb cum tribus legionibus in Ciliciam tendere. Priscianus 1. xvIII.

Legiones Valerianæ comperto, lege Gabiniad Bithyniam, et Pontum consuli datam, missos esse. Idem ibidem. Regem aversabatur. Arusianus.

NOTE

a Marcium Regem] Hic, mortuo collega Metello, et eo qui in ejus locum suffectus fuerat, solus Consulatum gessit.

absolvatur, prætendentes supplet, aut caussantes; ut ita legendum sit, Sese missos esse caussantes. Atque de Legionibus accipit quas Clodius per

b Lycaoniam] Minoris Asiæ regio, iram et invidiam solicitavit, ut ne in Cappadocia.

c Ciliciam] Minoris Asiæ regio ad Mediterraneum.

d Lege Gabinia] Gabinius Tribunus fuit plebis, quo tempore Lucullus adversus Mithridatem bellum gerebat.

e Missos] Quidam, in manuscriptis probe et plane exaratum esse, Consuli datam esse, missos esse, testatur; unde pro priori esse, sese rescribendum esse putat; deinde ut sensus

amplius Lucullum adversus Mi. thridatem sequerentur: quibus ille persuasit ipsos missos, et a Sacramento liberos esse, cum alium Imperatorem, Glabrionem Consulem, ad Mithridaticum bellum, Senatus mitteret. Cui opinioni non possum plane non assentiri; nisi quod, non Glabrioni, sed Pompeio Mithridaticum bellum mandatum invenio.

Ceteri negotia sequebanturf familiaria legatorum, aut tribunorum; et pars sua commeatibus mercatis. Nonius. Et uxori ejus frater erat. Arusianus.

Sæpe celebritatem nominis intelligo timentem. Priscianus 1. XVIII.

Video ingentia dona quæsitum ire properantem. Idem ibidem.

Nam si Pompeio quid humani evenisset. Arusianus.

Quibus de causisi Syllam in victoria dictatorem, equo descendere, sibi uni adurgere de sella, caput aperire solitum. Non. Arusianus. Serv.

NOTE

f Sequebantur] Eidem Anonymo, ex quo priorem conjecturam decerpsimus, legendum videtur Exsequebantur.

8 Commeatibus] Id est, Abeundi licentia pretio emta.

h Quid humani] Mortem intellige. De Pompeio autem videtur hic agi, quem Catulus, cum præclarum quidem, sed nimium liberæ Reipublicæ crederet, nolletque omnia ut in eo

uno reponerentur, hæc verba in concione, legem dissuadens, adjecit, Si quid huic acciderit, quem in ejus locum substituetis? ut habet Paterculus.

i Quibus de causis] Hic iterum de Pompeio sermo est, cui uni Syllam assurgere solitum Appianus tradidit. Quatuor vero fuerunt, auctore Servio, quæ apud Romanos ad honorem pertinerent, Equo desilire, Caput aperire, Via decedere, Assurgere.

« IndietroContinua »