Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

litudinem. Sic de Ponto Sallustius, unde hic tulit colorem. Nam speciem efficit Scythici arcus. Serv. ad Æn. II.

Freta lata relucent.' Lata autem ideo, quia se angustiæ Pontici oris illic dilatant, uti dicit Sallustius. Serv.

Teia autem dicta est a Teio Anacreontis Poëtæ Lyrici oppido, quod in Paphlagonia esse Sallustius indicat, cum de situ Pontico loquitur. Comment. in Horat.

Porro Sallustius auctor certissimus asserit, tam Tigris, quam Euphratis in Armenia fontes demonstrari. Hieron. de locis Heb.

Cum multi evaserint Trojanum periculum, uti Capys, qui Campaniam tenuit; ut Helenus, qui ut alii, Sardiniam, secundum Sallustium. Serv.

Sallustianus Calpurnius. Hieron. ad Ruf.
Calpurniani discipuli. Idem ibidem.

Tamen vulgata jam res est gentilium proprietatum. Comici Phrygas timidos illudunt. Sallustius vanos Mauros, et feroces Dalmatas pulsat. Tertull. de anima.

Sarcasmus Chlevasmo proxima est, et similis figura, quá adversariorum facta, cum exacerbatione admissi lacessimus. Ut apud Sallustium de Syllæ crudelitate. Ut in M. Mario cum fracta prius crura per artus expiraret. Jul. Rufinianus de schematis lereos.

Mesopotameni homines effrænatæ lubidinis sunt, ut Sallustius meminit in utroque sexu. Glossæ in Juvenalem.

Antonius ille trium Antoniorum corruptor, ille Sallustius, qui oræ maximæ qua Romanum esset imperium contrarius piratis. Si omnes socios et maxime Græcos Asiaticos ac Siculos fortunis omnibus spoliaverunt. Eædem Glossa. Σαλλουστίου δε θαυμάζω, τότε πρώτον ώφθαι Ρωμαίοις καμήλους,

NOTÆ e Periculum] Quando Troja a Græ- modo invicem sibi quædam innata vitia, cis eversa est.

populi exprobrent. f Ut alii] Quod hic deesse clarum h Pulsat] Arguit, Notat. est, ex loco superiori qui de hac ipsa i Antonius] Pessime depravatum re agit, facile cognosces.

est istud fragmentum. & Tumen] Id est, omnes sciunt quo

λέγοντος, ει μήτε πρότερον τους μετά Σκιπίωνος νικήσαντας Αντίοχον ώετο, μήτε τους έναγχος προς 'Ορχομενό και περί Χαιρώνειαν 'Αρχελάω μεμαχημένους, έγνωκέναι κάμηλον. Ιd est: Sallustium demiror, qui autumat, tum primum visos Romanis camelos, quod neque olim illos qui duce Scipione Antiochum devicerunt, neque hos qui ad Orchomenum" et Chæroneiam certaverunt cum Archelao, nosse putaverit camelum. Pintarchus.

Σαλλούστιος μεν ούν φησι, χαλεπώς διατεθήναι τους στρατιώτας προς αυτόν ευθύς εν αρχή του πολέμου προς Κυζίκω, και πάλιν προς 'Αμισω δύο χειμώνας εξής έν χάρακι διαγαγείν αναγκασθέντας. Ιd est: At Sallustius quidem fuisse milites jam inde a principio male ait in eum (Lucullum) aniniatos, quod ad Cyzicum, et iterum ad Amisum duas hyemes eos in castris continuisset. -Idem.

LECTORI.

*

Hactenus Fragmenta florentissimi Rerum Romanarum scriptoris, quæ extare putamus. Cetera que sequuntur, in Ms. Sercio legi auctor est V. Cl. Andreas Schottus : in optima tamen illa Honorati Editione a Petro Daniele IC. procurata non comparent.

* m or Trequii præter s r ciem necessariam haud multo secus quam ferro noceri poterat. At Varinius, dum hæc aguntur a fugitivis, ægra parte militum autumni gravitate, neque ex postrema fuga, cum severo edicto juberentur, ullis ad signa redeuntibus, et qui reliqui erant per summa flagitia detrectantibus militiam, Quæstorem suum C. Thoranium ex quo præsente vera facilime noscerent.

*** commiserant, et tamen interim quum volentibus numero quatuor.

NOTÆ k Orchomenum] Orchomenus et rem Sophianus magis ad meridiem Chæronea duæ sunt Bæotiæ urbes ad collocat. ampem Cephisum ; quanquam prioDelph. et Vur. Clas. Sallust.

Y

* ingre, tante setui debacrlttur, nefandum in modum perverso vulnere et interdum lacerum corpus semianimum omittentes, alii in tecta jaciebant ignes, multique ex loco servi, quos ingenium socios dabat, abdita a dominis, aut ipsos trahebant ex occulto, neque sanctum aut nefandum quicquam fuit iræ barbarorum, et servili ingenio: quæ Spartacus nequiens prohibere, multis precibus cum oraret, celeritate **** nuntios.

Aliquot dies contra morem fiducia augeri nostris coepit, et promi lingua. Qua Varinius contra spectatam rem incaute motus novos incognitosque et aliorum casibus perculsos milites, ducit tamen ad castra fugitivorum. Presso gradu silentes jam, neque tam magnifice sumentes prælium, quam postulaverant. Atque illi certamini conscii inter se juxta seditionem erant. Crixo et gentis ejusdem Gallis atque Germanis obviam ire et ultro offerre pugnam cupientibus contra Spartacum.

NOTÆ Spartacus] Hic est qui una cum servisque ad vexillum et ad auxilium Crixo et Enomao, effracto Lentuli vocatis, Romanis grave, idemque Judo, cum triginta aut amplius ejus- probrosum bellum intulit. dem fortunæ viris, Capua erupit ;

INCERTI AUCTORIS

EPISTOLÆ DUÆ

AD

C. CÆSAREM

DE REPUBLICA ORDINANDA,

SALLUSTIO ASCRIPTÆ.

EPISTOLA I.

Pro verob antea obtinebat, regna, atque imperia, fortunam dono dare, item alia, quæ per mortales avide cupiuntur: quia et apud indignos sæpe erant quasi per lubidinem data : neque cuiquam incorrupta permanserant. Sed res docuit id verum esse, quod in carminibus Appiasd ait, fabrum

« Antea vulgo credebatur fortunam dare dono regna atque imperia.

NOTÆ

. Epistolæ] Alii orationes c at multis contendit; qui illustrissimam senten. probat Douza, esse epistolas ; quod tiam ea additione tenebris involutam etiam postea ex ipso Sallustio cog- dicit. Tanto viro non possum non noscetur. Nam ejus esse eas idem, suffragari. ut et ipse arbitror, contendit.

c Id] Refertur ad sequentem sen. b Pro vero] Vulgo, Pop. Romanus. tentiam. Ab imperitis, quibus vox obtinebat Appius] Hic est, ut videtur, quem perspecta non esset, additas esse has Cicero sapientem vocat Poëtam. duas voces Pop. Romanus, Casaubonus

esse quemque fortunæ : atque in te maxime, qui tantum alios prægressus es, uti prius defessi sunt homines laudando facta tua, quam tu laude digna faciendo. Ceterum uti fabricata, sic virtute parta, quam magna industria haberi decet; ne incuria deformentur, aut corruant infirmata. Nemo enim alteri imperium volens concedit : et quamvis bonus atque clemens sit, qui plus potest; tamen, quia malo esse licet, formidatur.

Id' evenit, quia plerique rerum potentes perverse consulunt: et eo se munitiores putant, quo illi, quibus imperitant, nequiores& fuere. At contra id eniti decet; cum ipse bonus, atque strenuus sit, uti quam optimis imperites. Nam pessimus quisque asperrime rectorem patitur. Sed tibi hoc gravius est, quam ante te omnibus, armis parta componere.. Bellum aliorum pace molliush gessisti: ad hoc victores prædam petunt, victi cives sunt. Inter has difficultates evadendum est tibi; atque in posterum firmanda resp. non armis modo, neque adversum hostes, sed, quod multo majus, multoque asperius est, bonis pacis artibus.) Ergo omnes magna mediocriquet sapientia res huc vocat: quæ quisque optima potest, uti dicant. Ac mihi sic videtur : qualicumque modo tu victoriam composueris, ita alia omnia futura.

Sed jam, quo melius faciliusque constituas, paucis, quæ me animus monet, accipe. Bellum tibi fuit, Imperator,

Et quamvis qui potentior est sit bonus atque clemens, tamen reformidatur, quia licet illi esse malo.

NOTÆ

© Prægressus] Omnes libri habent tu sanxcris, observatione, et vindica, prægressus. Carrio. Non prætergres- tione. sus, ut vulgo editur.

k Mediocrique] Sibi ipsi viam sterf Id] Quod, scilicet, qui plus potest nit, ne impudenter fecisse videatur, formidatur.

qui Principi consulere satagat. At& Nequiores] Id est, homines nihili, que optimo fundamento nititur: non quia nulla sunt virtute ; qui nihil nec enim minimam præstant aliquando possunt, nec audent.

Reipublicæ operam qui tardiores h Mollius] Cæsari assentatur. sunt, et minus perspicaces; quippe

i Evadendum] Id est, Reipublicæ ita, qui graviori passa progredientes, ea ut et tibi consulas, providendum.

advertunt quæ fervidiores præteriej Artibus] Legum optimarum, quas

rant.

« IndietroContinua »