Immagini della pagina
PDF
ePub

cum homine claro,' magnis opibus, avido potentiæ, majore fortuna, quam sapientia: quem secuti sunt pauci, per suam injuriam tibi inimici: item quos affinitas, aut alia necessitudo, traxit. Nam particeps dominationis neque fuit quisquam; neque, si pati" potuisset, orbis terrarum bello concussus foret. Cetera multitudo vulgi, more magis, quam judicio, post alius alium, quasi prudentiorem, secuti. Per idem tempus maledictis" iniquorum occupandæ reip. in spem adducti homines, quibus omnia probro ac luxuria polluta erant, concurrere in castra tua: et aperte quietis mortem, rapinas, postremo omnia, quæ corrupto animo lubebat, minitari. Ex quis magna pars, ubi neque creditum condonare, neque te civibus, sicuti hostibus, uti vident, defluxere: pauci restitere; quibus majus otium in castris, quam Romæ, futurum erat, tanta vis creditorum impendebat. Sed ob easdem causas immane dictu est, quanti, et quam multi mortales postea ad Pompeium discesserint: eoque per omne tempus belli quasi sacro, atque inspoliato fano debitores usi.

Igitur, quoniam tibi victori de bello atque pace agitandum est: hoc uti civiliter deponas,' illa ut quam justissima,

Ex quibus magna pars, ubi vident te neque pecuniam creditam condonare, aut novas tabulas proponere.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

et diuturna sit: de te ipso primum, qui ea compositurus es, quod optimum factu est, existima. Equidem ego cuncta imperia crudelia, magis acerba, quam diuturna, arbitror; neque quenquam multis metuendum esse, quin ad eum ex multis formido recidat: eam vitam bellum æternum atque anceps gerere: quoniam neque adversus, neque ab tergo, aut lateribus tutus sis? semper in periculo, aut metu agites. Contra qui benignitate et clementia imperium temperavere, his læta et candida omnia visa; etiam hostes æquiores, quam aliis cives. An qui me his dictis corruptorem victoriæ tuæ, nimisque in victos bona voluntate prædicent ?a Scilicet quod ea, quæ externis nationibus, natura nobis hostibus, nosque majoresque nostri sæpe tribuere, ea civibus danda arbitror; neque barbarico ritu cæde cædem, et sanguine sanguinem expianda.

[ocr errors]

An illa, quæ paulo ante hoc bellum in Cn. Pompeium victoriamque Syllanam increpabantur, oblivio intercepit? Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos,a neque in prælio belli jure, sed postea supplices per summum scelus interfectos: plebem Romanam in villa publica, pecoris modo, conscissam. Heu quam illa occulta

d An aliqui prædicent me corruptorem esse victoriæ tuæ, his dictis. • An oblivio abstulit, Domitium, &c.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

civium funera et repentinæ cædes; in parentum, aut liberorum sinum fuga mulierum, et puerorum; vastatio domuum, ante partam a te victoriam, sæva atque crudelia erant! Ad quæ te illi iidem hortantur: et scilicet id certatum esse, utrius vestrum arbitrio, injuriæ fierent neque receptam, sed captam a te remp. et ea causa exercitus stipendiis confectis optimos, et veterrimos omnium adversum fratres, parentesque, alii liberos armis contendere; ut ex alienis malis deterrimi mortales ventri atque profundæ lubidini sumtus quærerent: atque essent opprobria victoriæ, quorum flagitiis commacularetur bonorum laus. Neque enim te præterire puto, quali quisque eorum more, aut modestia, etiam tum dubia victoria, sese gesserit; quoque modo in belli administratione scorta, aut convivia, exercuerint nonnulli; quorum ætas ne per otium quidem talis voluptatis sine dedecore attigerit.

De bello satis dictum. De pace firmanda quoniam tuque et omnes tui agitatis: primum id, quæso, considera, quale id sit, de quo consultas: ita, bonis malisque dimotis, patenti via ad verum perges. Ego sic existimo; quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Romanæ fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos; ita defessos et exsangues Regi aut nationi prædæ futuros. Aliter non orbis terrarum, neque cunctæ gentes conglobatæ, movere aut contundere queunt hoc imperium. Firmanda igitur sunt et concordiæ bona, et discordiæ mala expellenda.

Et scilicet illi volunt certatum esse, ut sciretur utrius vestrum arbitrio injuriæ fierent.

Neque volunt receptam et liberatam, sed captam esse a te Rempublicam, et ea causa exercitus optimos, et veterrimos omnium stipendiis confectis, contendere armis adversum fratres et parentes, alii adversus liberos.

NOTE

c Et scilicet] Adversariis rationes ascribit ridiculas, ut et eorum institutum ridiculum videatur.

4 Convivia] De hoc omni castrorum Pompeii dedecore Plutarchus, et ipse Cæsar loquitur.

e Dimotis] Id est, seorsum positis, et accurate pensiculatis. Ita vero, cuicumque decipi metuit, facto opus est.

Intereunt] Quam apposite, et ad ingenium Cæsaris accommodate isthuc injecit.

Id ita eveniet, si sumtuum et rapinarum licentiam demseris; non ad vetera institutas revocans, quæ jam pridem, corruptis moribus, ludibrio sunt; sed si suam cuique rem familiarem finem sumtuum statueris: quoniam is incessit mos, ut homines adolescentuli, sua atque aliena consumere, nihil lubidini, atque aliis rogantibus, denegare, pulcherrimum putent: cam3 virtutem, et magnitudinem animi; pudorem atque modestiam pro secordia æstiment. Ergo animus ferox, prava via ingressus, ubi consueta non suppetunt, fertur accensus in socios modo, modo in cives :" movet composita, et res novas veteribusk acquirit. Quare tollendus1 fœnerator in posterum, uti suas quisque res curemus. Ea vera atque simplex via est, magistratum populo, non creditori, gerere; et magnitudinem animi in addendo, non demendo reip. ostendere.

Atque ego scio, quam aspera hæc res in principio futura sit, præsertim iis, qui se in victoria licentius liberiusque, quam artius, futuros credebant. Quorum si saluti potius, quam lubidini consules; illosque nosque et socios in pace

Ob has causas animus ferox ingressus prava via, ubi consueta non suppetunt, fertur accensus, modo in socios, &c.

NOTE

Instituta] De sumtuariis legibus loquitur, quas adversus grassantem corruptionem satis firmas non credit.

Statueris] Discordiæ vires maximas subtraxerit, qui hoc Auctoris monito uti didicerit. Ut enim optime Florus, Magnificus apparatus conviviorum, et sumtuosa largitio, nonne ab opulentia, paritura mox egestatem? Hæc Catilinam Patriæ suæ impegit.

i Adolescentuli] Utinam aliquando apud Viros Principes ea rerum humanarum cura exoriatur, ut post fu turis consulant, dum venientium institutioni prospicient.

j Eam] Id est, in eo positam.

k Veteribus] Hoc est, Aliena consumendo, nihil lubidini denegando. Ceterum vide mihi, quæso, quomodo sen

tentiam suam expresserit. Petita res est ex ipsis naturæ visceribus, ubi omnia iisdem conservantur principiis quibus generata sunt. Verum jocus est ex rerum veterum et novarum oppositione; quæ eo minus bene composita videntur, quod ex veteribus nova non soleant emergere.

1 Tollendus] Istud certe maximæ est disquisitionis: multa enim incommoda ex fœnore tangit Sallustius, in eo abusus plurimus; attamen, quomodo in totum tolli possit, non video. m Non demendo] Magis istud rhetorice quam politice dictum; nisi Sallustius nimiæ fœneratorum licentiæ obviam ire conatus est. Quamvis enim aliquid videaris debitori per fœnus detrahere, per idem illf sæpe

[ocr errors]

firma constitues. Sin eadem" studia, artesque juventuti erunt: næ ista egregia tua fama simul cum urbe Roma brevi concidet. Postremo sapientes pacis causa bellum gerunt, laborem spe otii sustentant. Nisi illam firmam efficis, vinci, an vicisse, quid retulit? Quare capesse, per Deos, remp. et omnia aspera,P uti soles, pervade. Namque aut tu mederi potes; aut omittenda est cura omnibus. Neque quisquam' te ad crudeles poenas, aut acerba judicia, invocat, quibus civitas vastatur magis, quam corrigitur; sed uti pravas artes, malasque lubidines, ab juventute prohibeas. Ea vera clementia erit, consuluisse, ne immerito cives patria expellerentur; retinuisse ab stultitia et falsis voluptatibus, pacem, concordiam stabilivisse: non, si, flagitiis obsecutus, delicta perpessus, præsens gaudium cum mox futuro malo concesseris.

S

W

Ac mihi animus, quibus rebus alii timent, maxime fretus" est, negotii magnitudine' et quia tibi terræ et maria simul omnia componenda sunt. Quippe res parvas tantum ingenium attingere nequit: magnæ curæ magna merces est. Igitur* provideas oportet, uti plebes, largitionibus, et publico frumento, corrupta, habeat negotia sua, quibus ab ma

i Ac animus meus maxime nititur iis rebus quas alii timent, negotii, scilicet, magnitudine.

NOTE

multum addideris.

sperare innuit, quod ille res soleat n Eadem] De quibus supra, sua, exequi difficillimas: viris enim corscilicet, et aliena consumere, &c.

• Laborem] Militarem præsertim intellige.

P Aspera] Quæ videlicet in ordinanda Republica occurrent.

a Namque] Cæsari assentatur. Quisquam] Bonus scilicet. Verum ideo non addidit, quia rem ipsam terminis usque adeo invidiosis proposuit, ut, qui maxime cupiant, eam non ausint, defendere.

[ocr errors]

Expellerentur] Ciacconius mallet expellantur.

Non] Supple, Clementia fuerit.
Fretus] Bene de Cæsare se ideo

datis difficultas animum auget.

▾ Terra] Potius est ut Sallustium, Terra et mari, scripsisse credamus. Douza.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »