Immagini della pagina
PDF
ePub

lo' publico detineatur: juventus probitati, et industriæ, non sumtibus, neque divitiis, studeat. Id ita eveniet, si pecuniæ, quæ maxima omnium pernicies est, usum atque decusc demseris. Nam sæpe ego cum animo meo reputans, quibus quisque rebus clarid viri magnitudinem invenissent; quæ res populos nationesve magnis auctoribus auxissent; ac deinde quibus causis amplissima regna, et imperia, corruissent: eadem semper bona, atque mala reperiebam, omnesque victores divitias contemsisse, et victos cupivisse. Neque aliter quisquam extollere sese, et divina mortalis attingere potest, nisi, omissis pecuniæ et corporis gaudiis, animo indulgens, non assentando, neque concupita præbendo, perversam gratiam gratificans; sed in labore, patientia, bonisque præceptis, et factis fortibus exercitando.

Nam domum, aut villam extruere, eamque signis, aulæis, aliisque operibus exornare, et omnia potius, quam semet, visendum efficere; id est non divitias decori habere, sed ipsum illis flagitio esse. Porro ii, quibus bis die ventrem onerare, nullam noctem sine scorto quiescere mos est; ubi animum, quem dominari decebat, servitio oppressere, ne

NOTE

2 Ab malo] Homines vero pravo otio perditi, lues sunt et pestis Reipublicæ.

a Juventus] Optime Auctor, qui rerum caput attingit. Atque equidem haud istud dico per impudentiam, quasi in viro summe politico aliquid ausim alibi reprehendere; verum quia quantum in juventutem peccetur, pœnitet.

b Usum] Non in totum, sed illum quem ante habuit.

c Decus] Cum, non homines modo, sed omne quod est, esse porro, et bene esse per naturam quærat, pronum est ut id illi ante omnia suum faciant, per quod reliqua comparantur. Ex quo perspicuum est, quam pessime et flagitiose Reipublicæ consulant, qui Virtutem, Honores, omnia denique argento subjiciunt.

a Clari] In omnibus libris clari legi Auctor est Carrio: non clarissimi.

e Auctoribus] In quibusdam scriptum est auctionibus, pro quo Ciacconius reponit auctibus, phrasi Livio et Tacito usitata.

f Victos] Scilicet in iis progressus facimus, quibus incumbimus: neque fieri potest ut, qui maximo cum labore accumulandis divitiis studuit, sine eo virtutem nactus fuerit.

8 Perversam] Id est, Quæ plus doloris et mali afferat, quam voluptatis.

h Id est] Utinam istud aliquando. illi animo reputarent, qui se, per divitiarum abusum, non modo illustres fieri arbitrantur; sed, spretis insuper quibus gloriari velle videntur titulis, et Christi nomine, ejus membra, sanguinemque, pro libitu, pedibus proculcant.

quaquam eo postea hebeti atque claudo, pro exercito uti volunt. Nam imprudentia pleraque et se præcipitant. Verum hæc et omnia mala pariter cum honore pecuniæ desinent, si neque magistratus, neque alia vulgo cupienda venalia erunt. Ad hoc providendum est, quonam modo Italia, atque provinciæ tutiores sint: id quod factu haud obscurum est. Nam iidem omnia vastant, suas deserendo domos, et per injuriam alienas occupando. Item ne, ut adhuc, militia injusta aut inæqualis sit: cum alii triginta, pars nullum stipendium faciet: et frumentum id, quod antea præmium ignaviæ fuit, per municipia et colonias illis dare conveniet, cum stipendiis emeritisi domos reverterint. Quæ reipublicæ necessaria, tibique gloriosa ratus sum, quam paucissimis absolvi. Non pejus videtur, pauca nunc de facto meo disserere. Plerique mortales ad judicandum satis ingenii habent, aut similant; verum enim ad reprehendenda aliena facta, aut dicta, ardet omnibus animus; vix satis apertum os, aut lingua promta videtur, quæ meditata pectore evolvat; quibus me subjectum haud poenitet, magis reticuisse pigeret. Nam sive hac, seu meliore alia via perges; a me quidem pro virili parte dictum et adjutum fuerit. Reliquum est optare, uti, quæ tibi placuerint, ea Dii immortales approbent, beneque evenire sinant.

NOTE

i Emeritis] Id est, postquam legibus destinatum tempus militiæ dedissent. j Reprehendenda] Illos carpit qui suum studium et scripturam repre

hendebant.

Reticuisse] Id est, de iis non monuisse Cæsarem quæ optima esse crede

bat.

EPISTOLA II.

AD C. CÆSAREM.

SCIO ego, quam difficile, atque asperum factu sit, consilium dare regi, aut imperatori; postremo cuiquam mortali, cujus opes in excelso sunt: quippe cum et illis consultorum copiæ adsint; neque de futuro quisquam satis callidus, satisque prudens sit. Quin etiam sæpe prava magis, quam bona consilia prospere eveniunt: quia plerasque res fortuna ex lubidine sua agitat. Sed mihi studium fuit adolescentulo rempublicam capessere: atque in ea cognoscenda multam, magnamque curam habui: non ita, uti magistratum modo caperem, quem multi malis artibus adepti erant: sed etiam, uti rempublicam domi militiæque, quantumque armis, viris, opulentia posset, cognitam haberem." Itaque mihi multa cum animo agitanti consilium fuit, famam modestiamqued meam post tuam dignitatem habere, et cujus rei lubet periculum facere, dum quid tibi ex eo gloriæ acciderit. Idque non temere, aut ex fortuna tua decrevi; sed quia in te, præ

a Sed etiam uti haberem Rempublicam cognitam, et cognitum haberem quantum Respublica posset domi et militiæ, armis, viris, opulentia.

a

NOTE

II] Nemini, qui utramque orationem, seu epistolam legerit, dubium esse potest, quin hæc prior sit.

b Copia] Maximam facit consulendi difficultatem consultorum numerus, dum ignarissimi loquacitate, aut pravo studio, bonorum consulta depravatum eunt.

versa sua consilia veris anteponant, bonosque agitent.

d Modestiamque] Iniqua plerumque hominum judicia et perversam voluntatem experiuntur qui aliis consulere satagunt: adeoque viam sibi munit Sallustius, ne per imprudentiam aut impudentiam Cæsari consilium de

Quia] Hinc fit ut imperiti per- disse videatur.

ter ceteras, artem unam egregie mirabilem comperi, semper tibi majorem in adversis, quam in secundis rebus animum esse. Sed per ceteros mortales illa res clarior est, quod et -prius defessi sint homines laudando atque admirando munificentiam tuam, quam tu faciendo, quæ gloria digna essent.

Equidem mihi decretum est, nihil tam ex alto reperiri posse, quod non cogitanti tibi in promtu sit. Neque ego, quæ visa sunt, de rep. tibi scripsi, quia mihi consilium -atque ingenium meum amplius æquof probaretur: sed inter labores militiæ, interque prælia, victorias, imperium, statui admonendum te de negotiis urbanis. Namque tibi si id modo in pectore consilii est, uti te ab inimicorum impetu vindices, quoque modo contra adversum consulem beneficia populi retineas: indigna virtute tua cogites. Sin in te ille animus est, qui jam a principio nobilitatis factionem disturbavit, plebem Rom. ex gravi servitute in libertatem restituit, in prætura inimicorum arma inermis disjecit; domi militiæque tanta et tam præclara facinora fecit, uti ne inimici quidem fari quicquam audeant, nisi de magnitudine tua: quin accipe tu ea, quæ dicam de summai republica. Quæ profecto aut tu vera invenies, aut certe haud procul a vero.

Sed quoniam Cn. Pompeius aut animi pravitate, aut quia nihil maluit, quam quod sibi obesset, ita lapsus est, ut hostibus tela in manus jaceret: quibus ille rebus remp. conturbavit, eisdem tibi restituendum est. Primum omnium summam potestatem moderandi de vectigalibus, sumtibus,

NOTE

e Per ceteros mortales] Alii habent per Deos immortales.

Amplius æquo] Qui alteri consilium dat, superior esse videtur. Illud excusat Sallustins.

Si id] Tacite innuit injurias vindicandas, et supremam potestatem invadendam.

h Adversum consulem] Marcellum intelligo, cum Emilium, alterum Consulem pecunia Cæsar suum fecisset: his enim, non, ut quidam existimavit,

Marcello et Lentulo Consulibus, scriptam fuisse hanc epistolam crediderim.

De summa] Omnes libros de summa Republica, quomodo fere prisci locuti sunt, scriptum habere, testatur Carrio.

k Restituendum] In omnibus libris restituendum legi testatur Carrio; phrasi antiqua.

! Summam] Si vera loquitur Sallustius, hinc, ideo tantum Tribunitiam potestatem restituisse Pompei

judiciis, senatoribus paucis tradidit; plebem Romanam, cujus antea summa potestas erat, nosque his quidem legibus in servitute reliquit. Judicia tametsi, sicut antea," tribus ordinibus tradita sunt; tamen iidem illi factiosi regunt, dant, adimunt, quæ lubet: innocentes circumveniunt; suos ad honorem extollunt. Non facinus, non probrum, aut flagitium obstat, quo minus magistratus capiant: quod commodum est, trahunt, rapiunt: postremo tanquam urbe capta, lubidine ac licentia sua pro legibus utuntur. Ac me quidem mediocris dolor angeret, si virtute partam victoriam, more suo, per servitium exercerent. Sed homines inertissimi, quorum omnis vis virtusque in lingua sita est, forte, atque alterius secordia dominationem oblatam insolentes agitant. Nam, quæ seditio ac dissensio civilis tot unquam illustres familias ab stirpe evertit? aut quorum unquam victoria animus tam præceps tamque immoderatus fuit?

L. Sylla, cui omnia in victoria lege belli licuerunt, tametsi supplicio' hostium partes suas muniri intelligebat: tamen, paucis interfectis, ceteros beneficio, quam metu, retinere

[blocks in formation]
« IndietroContinua »