Immagini della pagina
PDF
ePub

censesne eorum præceptis imperium haberi posse? Reliqui de factione sunt inertissimi nobiles: in quibus, sicut in statua, præter nomen, nihil est additamenti. L. Postumius, et M. Favonius, mihi videntur quasi magnæ navis supervacua onera esse, ubi salvi pervenere, usui sunt; si quid adversi coortum est, de illis potissimum jactura fit,' quia pretii minimi sunt.

Quoniam nunc, uti mihi videor, de plebe renovanda corrigendaque disserui: de senatu, quæ tibi agenda videntur, dicam. Postquam mihi ætas ingeniumque adolevit, haud ferme armis atque equis corpus exercui, sed animum in literis agitavi, quod natura firmius erat, id in laboribus habui. Atque ego in ea vita, multa legendo atque audiendo, ita comperii, omnia regna, item civitates, nationes usque eo prosperum imperium habuisse, dum apud eos vera consilia valuerunt: ubicumque gratia, timor, voluptas ea corrupere; post paulo imminuta opes, deinde ademtum imperium, postremo servitus imposita est. Equidem ego sic apud animum meum statuo: cuicumque in sua civitate amplior illustriorque locus, quam aliis est, ei magnam curam esse reip. Nam ceteris, salva urbe, tantummodo libertas tuta est: qui per virtutem sibi divitias, decus, honorem, pepererunt, ubi paulum inclinata resp. agitari cœpit, multipliciter animus curis, atque laboribus fatigatur, aut gloriam, aut libertatem, aut rem familiarem, defensat: omnibus locis adest, festinat: quanto in secundis rebus florentior fuit, tanta in adversis asperius magisque anxie agitat. Igitur ubi plebes senatui, sicuti corpus animo, obedit, ejusque consulta exequitur: patres consilio valere decet, populo supervacanea est calliditas. Itaque majores nostri, cum bellis asperrimis premerentur, equis, viris, pecunia amissa, nunquam defessi sunt armati de imperio certare. Non inopia ærarii, non vis hos

NOTÆ

k Usui sunt] Vulgo visi sunt: sed vetus editio, ut testatur Carrio, habet, usi sunt, pro quo de Vaticano corrigit usui sunt: Lipsius ingeniosa

sane conjectura reponit viri sunt.

1 Jactura fit] Id est, in profundum abjiciuntur.

tium, non adversa res, ingentem eorum animum subegit, quin, quæ virtute ceperant, simul cum anima retinerent. Atque ea magis fortibus consiliis, quam bonis præliis, patrata sunt. Quippe apud illos una resp. erat, ei consulebant; factio contra hostes parabatur: corpus atque ingenium, patriæ, non suæ quisque potentiæ, exercitabat. At hoc tempore contra ea homines nobiles, quorum animos secordia atque ignavia invasit, ignari laboris, hostium, militiæ, domi factione instructi, per superbiam cunctis gentibus moderantur.

Itaque patres, quorum consilio antea dubia resp. stabiliebatur, oppressi, ex aliena lubidine huc atque illuc fluctuantes agitantur: interdum alia, deinde alia, decernunt, ut eorum, qui dominantur, simultas, ac arrogantia fert: ita bonum malumque publicum existimant. Quod si aut libertas æqua omnium, aut sententia obscurior" esset; majoribus opibus resp. et minus potens nobilitas esset. Sed quoniam coæquari gratiam omnium difficile est; quippe cum illis majorum virtus partam reliquerit gloriam, dignitatem, clientelas; cetera multitudo, pleraque insititia sit, sententias eorum a metu libera: ita occulte sibi quisque alterius potentia carior erit. Libertas juxta bonis et malis, strenuis et ignavis, optabilis est. Verum eam plerique metu deserunt, stultissimi mortales. Quod in certamine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in se, quasi victi, recipiunt. Igitur duabus rebus confirmari posse senatum puto: si nu

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

mero auctus per tabellam sententiam feret. Tabella' obtentuis erit, quo magis animo libero facere audeat; in multitudine, et præsidii plus, et usus amplior est. Nam fere, his tempestatibus, alii judiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum negotiis implicati, haud sane reip. consiliis" affuerunt: neque eos magis occupatio, quam superba imperia distinuere. Homines nobiles cum paucis senatoriis, quos additamenta" factionis habent, quæcumque libuit probare, reprehendere, decernere, ea, uti lubido tulit, facere. Verum ubi, numero senatorum aucto, per tabellam sententiæ dicentur; næ illi superbiam suam dimittent, ubi iis obediendum erit, quibus antea crudelissime imperitabant.

Forsitan, imperator, perlectis litteris, desideres, quem numerum senatorum fieri placeat: quoque modo in multa et varia officia distribuatur; judicia quoniam primæ classis mittenda putem, quæ descriptio,' qui numerus in quoque genere futurus sit. Ea mihi omnia generatim describere haud difficile factu fuit: sed prius laborandum visum est de summa consilii, idque tibi probandum verum esse. Si hoc itinere uti decreveris, cetera in promtu erunt. Volo ego consilium meum prudens, maximeque usui esse. Nam ubicumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama eveniet.

NOTE

r Tabella] Non unus fuit semper apud Romanos sententiam suam dicendi modus; ut neque apud alias gentes. Voce primo, deinde, ut major libertas esset, per tabellas, suffragium suum ferebant. Qua de re, vide, in primis, Delectum Latinitatis Moneto Jesuitæ attributum.

s Obtentui] Badius exponit ad obtinendum. Ego ita intelligo, ut tabella quasi velum fuerit et operimentum, sub quo latitantes libere suffragia sua dixerint. Obtentui, id est, ad obtendendum et obtegendum.

In multitudine] Istud vero disquisitione multa opus habet, atque pro multiplici rerum et personarum

[blocks in formation]

Sed me illa magis cupido exercet, uti quocumque modo, et quamprimum resp. adjuvetur. Libertatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro hortorque, ne clarissimus imperator," Gallica gente subacta, populi R. summum atque invictum imperium tabescere vetustate, ac per summam discordiam dilabi, patiaris. Profecto, si id accidat, neque tibi nox, neque dies curam animi sedaverit; quin insomniis exercitus, furibundus atque amens alienata mente feraris." Namque mihi pro vero constat, omnium mortalium vitam divino numine invisi: neque bonum neque malum facinus cujusquam pro nihilo haberi: sed, ex natura, diversa præmia bonos malosque sequi. Interea forte ea tardius procedunt: suus cuique animus ex conscientia spem præbet.

Quod si tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet hæc tibi dicerent: O Cæsar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus" præsidiumque nobis, hostibus terrorem! Quæ multis laboribus et periculis ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maximam in terris; domum familiamque in patria clarissimam; præterea bonas artes, honestas divitias; postremo omnia honestamenta pacis, et præmia belli. Pro his amplissimis beneficiis non flagitium a te, neque malum facinus, petimus; sed uti libertatem eversam restituas. Qua re patrata, profecto per gentes omnes fama virtutis tuæ volitabit. Namque hac tempestate, tametsi domi militiæque præclara facinora egisti, tamen gloria tua cum multis viris fortibus æqualis est: si vero urbem amplissimo nomine, et maximo imperio,

m Ne cum sis clarissimus Imperator, &c.

[ocr errors]

" Quo minus insomniis vexatus, furibundus atque amens, emota mente feraris. Namque pro certo comperi, omnium mortalium vitam divino numine cerni. Nos fortissimi viri genuimus te in urbe optima, ut sis nobis decus, &c.

NOTE

a Curam] Conscientiæ angores intelligit. Ceterum summa arte scopum suum Sallustius dissimulat. Eo spectat tota oratio, ut summum Imperium Cæsar occupet, sperans se, per eum, illos persecuturum, a quibus Senatu motus fuerat. Plurimas

ad hanc rem causas subtexuit; at gloriam potissimum, qua fere sola Julius movebatur. Neque id tantum ; cum virtute gloriam ita copulat, ut, nisi obtemperet magnanimus Imperator, non modo Gloriæ, sed Virtuti, sed Patriæ, terga vertisse videatur.

[ocr errors]

prope jam ab occasu restitueris; quis te clarior, quis major, in terris fuerit? Quippe si morbo jam, aut fato huic imperio secus accidat; cui dubium est, quin per orbem terrarum vastitas, bella, cædes oriantur? quod si tibi bona lubido fuerit, patriæ, parentibus gratificandi: postero tempore, rep. restituta, super omnes mortales gloria agnita, tuaque unius mors vita clarior erit. Nam vivos interdum fortuna, sæpe invidia, fatigat: ubi anima naturæ cessit, demtis obtre tationibus, ipsa se virtus magis magisque extollit. Quæ mihi utilia factu visa sunt, quæque tibi usui fore credidi, quam paucissimis potui, perscripsi. Ceterum Deos immortales obtestor, uti, quocumque modo ages, ea res tibi, reique publicæ prospere eveniat.

Si vero restitueris prope jam ab interitu, urbem, cui nomen est amplissimum, &c.

« IndietroContinua »