Immagini della pagina
PDF
ePub

IN

M. TULL. CICERONEM

DECLAMATIO

FALSO SALLUSTIO ASCRIPTA.

GRAVITER et iniquo animo maledicta tua paterer, M. Tulli, si te scirem judicio magis, quam morbo animi, petulantia ista uti. Sed cum in te neque modum, neque modestiam ullam animadverto, respondebo tibi: uti, si quam maledicendo voluptatem cepisti, eam malea audiendo amittas. Ubi querar? quos implorem? P. C. diripi remp. atque audacissimo cuique esse perfidiæ ? apud populum R. qui ita largitionibus corruptus est, uti sese, ac fortunas suas venales habeat? an apud vos, P. C. quorum auctoritas turpissimo cuique et sceleratissimo ludibrio est? ubi M. Tullius leges, judicia populi R. defendit, atque in hoc ordine ita moderatur, quasi unus reliquus ex familia viri clarissimi,

a Male] De te, scilicet.

NOTÆ

b Audacissimo] Totum istud in unum Ciceronem recidit.

c Perfidia] Badianus codex habet perfidic locum? Verum optime viderunt alii, hanc ex margine irrepsisse

in textum imperiti explicationem. Ceterum sensus satis patet.

d Defendit] Ut Ciceronem dedecoret, vult collapsam penitus videri Rempublicam, in qua ille dominetur.

Scipionis Africani, ac non reptitius, accitus, ac paulo ante insitus huic urbi civis. An vero, M. Tulli, facta ac dicta tua obscura sunt? an non ita a pueritia vixisti, uti nihil flagitiosum corpori tuo putares, quod alteri collibuisset? Scilicet, istam immoderatam eloquentiam apud M. Pisonem non pudicitiæ jactura perdidicisti? Itaque minime mirandum est, quod eam flagitiose venditas, quam turpissime parasti. Verum, ut opinor, splendorf domesticus tibi animos attollit; uxor sacrilega, ac perjuriis delibuta; filia matris pellex, tibi jucundior, atque obsequentior, quam parenti par est. Domum ipsam tuam vi, et rapinis, funestam tibi ac tuis, comparasti: videlicet uti nos commonefacias, quam conversa sit resp. cum in ea domo habitares, homo flagitiosissime, quæ P. Crassi, viri consularis, fuit. Atque hæc cum ita sint; tamen Cicero se dicit in concilio Deorum immortalium fuisse; inde missum huic urbi: civibusque custodem, absque carnificis nomine, qui civitatis incommodum in gloriam suam ponit. Quasi vero non illius conjurationis causa fuerit consulatus tuus; et idcirco resp. disjecta eo tempore, quo te custodem habebat. Sed, ut opinor, illa te magis extollunt, quæ post consulatum cum Terentia uxore de rep. consuluisti, cum legis Plautiæ1 judicia domi faciebatis: ex conjuratis alios morte, alios pecunia condemnabas: cum tibi alius Tusculanam, alius Pompei

NOTE

e Collibuisset] Turpitudinem notat masculam.

f Splendor] Ironia.

Obsequentior] Obscœna et flagitiosa honeste (modo et vere) carpit. h Se dicit] Perverse istud ex Ciceronis orationibus extortum.

i Absque carnificis nomine] Ideo dicit, quod Cicerone invigilante, Lentulus aliique Catilinæ populares in carcere necati fueriut.

Incommodum] Verum est, ob imminentem Reipublicæ a Catilina calamitatem, Consulatum M. Tullio mandatum fuisse, eumque ex eo glo

מן

i

[blocks in formation]

anam" villam ædificabat, alius domum emebat: qui vero nihil poterat, is crat calumniæ proximus, is aut domum tuam oppugnatum venerat, aut insidias senatui fecerat, denique de eo tibi compertum erat. Quæ si tibi falsa objicio; redde rationem, quantum patrimonii acceperis, quid tibi litibus accreverit, qua ex pecunia domum paraveris, Tusculanum et Pompeianum infinito sumtu ædificaveris? Aut, si retices; cui dubium potest esse, quin opulentiam istam ex sanguine et miseriis civium paraveris? Verum, ut opinor, homo novus Arpinas, ex C. Marii familia, ejus virtutem imitatur; contemnit simultatem hominum nobilium: remp. caram habet, neque terrore, neque gratia commovetur: illud vero amicitiæ tantum, ac virtutis est animi. Immo vero homo levissimus, supplex inimicis, amicis contumeliosus, modo harum, modo illarum partium, fidus nemini, levissimus senator, mercenarius patronus, cujus nulla pars corporis a turpitudine vacat: lingua vana, manus rapacissimæ, gula immensa, pedes fugaces; quæ honeste nominari non possunt, inhonestissima. Atque is, cum ejusmodi sit, tamen audet dicere: O fortunatam natam me consule Romam!* Te consule fortunatam, Cicero? immo vero infelicem, et miseram, quæ crudelissimam proscriptionem" civium perpessa est; cum tu, perturbata rep. metu perculsos omnes bonos parere crudelitati tuæ cogebas; cum omnia judicia, omnes leges, in tua lubidine erant, cum tu, sublata lege Porcia, erepta libertate, omnium nostrum vitæ necisque potes

NOTÆ

Pompeianam] Duodecimo plus

minus, a Neapoli, milliario.

• Compertum erat] Id est, Certo sciebas eum conjurasse; deinde et ipsum eundem morti addicebas.

P Arpinas] Irrisio est.

1 Ex C. Marii] Id ideo dicit, quod et Marius, cujus virtus maxime enituerat, Arpino oriundus esset.

* Est animi] Id est, an eas tantum habet virtutes Cicero?

• Inhonestissima] Jam supra eadem exprobravit.

t O fortunatam] Versus scripsit Cicero de suo Consulatu, quorum hic unus est, quem Juvenalis, non obscure tanquam ridendum, reprehendit.

u Proscriptionem] Dicit non juste multatos fuisse qui cum Catilina conjuraverant. Non ita arbitrati sunt boni cives: interim ob servatam tunc temporis Rempublicam, a Clodio et aliis seditiosis ad exilium Cicero compulsus est.

Porcia] De ea vide supra, p. 108,

W

tatem ad te unum revocaveras. Atque parum est, quod impune fecisti: verum etiam commemorando exprobras; neque licet oblivisci servitutis suæ. Egeris," oro te, Cicero, perfeceris, quod libet: satis est perpessos esse: etiamne aures nostros odio tuo onerabis? etiamne molestissimis verbis insectabere? Cedant arma toga, concedat laurea lingua. Quasi vero togatus, et non armatus, ea, quæ gloriaris, confeceris, atque inter te, Syllamque dictatorem, præter nomen imperii, quicquam interfuerit. Sed quid ego plura de tua insolentia commemorem ? quem Minerva omnes artes edocuit, Jupiter optimus maximus in concilio Deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportavit. Oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnes Paulos, Fabios, Scipiones, superasti, quem tandem locum in hac civitate obtines? quæ tibi partes reip. placent? quem amicum, quem inimicum habes? cuif in civitate fecisti insidias, ancil

a Corona ex lauro tradatur linguæ et eloquentiæ.

NOTE

w Revocaveras] Per Senatus decretum, Viderent Consules ne quid Respublica detrimenti caperet: nam ipse urbis præsidio relictus fuit; Antonius Collega conjuratos persecutus est.

* Oblivisci] Hoc ideo dicit, quod Cicero diligentiæ suæ in liberanda Republica sæpius mentionem faceret.

y Egeris] Quasi dicat, Esto, quando ita placitum superis, Rempublicam disjeceris; ne insuper calamitatem nobis toties objicias.

z Odio] Hic vim habet peculiarem; significat enim odium, importunitatem ex re maxime odiosa.

a Minerva] Alio nomine Pallas dicta est, Dea Belli et Sapientiæ. Ciceronem vero irridet Auctor, quasi se a Minerva edoctum jactitasset.

b Romule] Per amaram irrisionem. c Paulos] Illustrissimos viros recenset, ut Ciceronem irrideat. Notiores vero sunt omnes, quam ut quicquam de iis dicatur.

с

d Partes] Vult auctor Ciceronem maximum videri tenebrionem, et, ut postea dicit, levissimum transfugam, qui modo cum his, modo faciat cum illis; hodie cum uno, cras cum altero conjunctus sit.

e Quem amicum] Hunc locum non intelligere se, ingenue fatetur Glareanus, vir alioqui doctissimus ; quod quidem mirarer, nisi quotidie ad res apertissimas caligare oculos sentiremus. Sensus vero est, Ciceronem eo modo cum omnibus vixisse, ut quinam amici, quinam inimici essent nullus posset cognoscere: non enim placet Thysii expositio.

f Cui] Videtur aliquem ante alios indicare, cui Cicero ancillarum more serviverit; eumque, cum Cæsar tune temporis Roma abesset, crediderim fuisse Pompeium; neque enim ejus semper et Ciceronis una et eadem fuit voluntas.

laris: (Quo jure, cum de exilio tuo Dyrrhachio redisti, eum sequebaris ?) quos tyrannos appellabas, eorum potentiæ faves: qui tibi ante optimates videbantur, eosdem dementes ac furiosos vocas. Vatinii causam agis: de Sextio male existimas: Bibulum petulantissimis verbis lædis : laudas Cæsarem: quem maxime odisti, ei maxime obsequeris: aliud stans, aliud sedens, de rep. sentis: his maledicis, illos odisti: levissime transfuga! neque in hac, neque in illa parte fidem habes.

NOTE

Vatinii] Tribunus fuit plebis, Senatui maxime exosus, in quem Cicero orationem habuit.

h De Sextio] Pro isto eam quam modo diximus Cicero habuit oratio

nem.

i Bibulum] Hic cum Cæsare Consul fuit, eique frustra restitit, cum

legem agrariam rogaret: tum vero inter Ciceronem et Cæsarem non conveniebat.

Aliud stans] Id est, aliud dicis, aliud sentis; stantes enim sententiam suam dicebant in Senatu.

Illos odisti] Id est, eos quibus assen taris, odisti.

« IndietroContinua »