Immagini della pagina
PDF
ePub

Cum ergo

coepto retrahere impensam maximam quivis credidisset, ei
rei ne minimum quidem obtulit impedimentum. Nimirum
in ea tempora incidimus, quibus Regum munificentissimus,
hominumque oculatissimus imperium obtinet.
Dux Illustrissimus Montauserius ad honoris summum
fastigium sublatus, lectusque inter Proceres fide ac sapi-
entia præcellentes, quos magno numero hodie præsertim
habet alma Gallia, Regiæ Delphini institutioni incumberet,
ea perficienda curavit, quæ ante cogitaverat. Studiosissime
apud omnes literatos, intra et extra regni fines, requirendos
jussit, viros instituti sui administros; quos beneficentia, et
omni favore clientes suos fecit. Quantum de bonis literis,
literatisque, toto denique Musarum choro meruerit, qui om-
nes, quotquot habemus Latinæ linguæ auctores, eo, quo
præscripsit modo, castigandos et enarrandos procuravit, non
ego, in hac infantia, sed quibuscumque bonorum omnium
non fuerit innata turpis aversatio, omnes prædicabunt. Jam
nihil opus erit vernaculis istis, et quotannis fere renovandis
interpretationibus, quæ vix satis unquam auctoris sensum
et scopum assequuntur, semper ab ejus ratione, modoque
recedunt. Quisquis in Latinæ linguæ cognoscendis princi-
piis operam suam per sex menses adhibere voluerit, is post-
ea solus magnam illam virtutis altricem, veterem Romam
dico, poterit perlustrare; tutusque venerandorum ejus se-
pultorum Manes in auxilium et consilium evocare. Utinam
vero, quod reliquum est, tam multis commoditatibus culpa
nostra nihil detractum fuerit. Socordia non evenerit pro-
fecto : quæ autem per imperitiam turbata fuerint, ea ut
humanitate tua excusare velis, Lector benevole, oramus.
Quod si Illustrissimus Condomiensis Episcopus ex assiduis,
quibus, in erudiendo Principe, detinetur curis, ad hæc levia
animum demittere potuisset; aut Nobilissimo Huetio in
earundem curarum partem ascito, qua benevolentia laboran-
tibus nobis nonnunquam subvenit, eadem totum opus ad ex-
amen suum revocare licuisset, aliquid certe promovendis
studiis utilius excudere potuissemus. Quod nobis, qui
priores in hanc arenam descendimus, quoniam fortuna melior

[ocr errors]

invidit, si quid in hoc quasi præludio peccaverimus, aliorum qui idem decurrunt stadium diligentia sarcietur. Multa dicenda superessent, ut quibusdam hominibus, quos nominare nibil attinet, non tam satisfaceremus, quod nemo natus fecerit, quam responderemus: at, quietem nostram qui nihil turbaverunt, illis multo melius erit quietam mentem bona prece deprecari. Quomodocumque errata nostra patefecerint, nisi forte etiam illis, apud Superos semper commorantibus, indignum videbitur ad tam vilia sese demittere, lubentissimo animo corrigemus. Tu modo, id quod res est, cogita, candide Lector, nos maximo studio enisos esse, ut auctorem nostrum in perfacili cognitione poneremus. Hinc inde, indiscriminatim, quæcumque ad hunc scopum ducere credidimus, securi desumsimus : neque eo minimum cujusquam Scriptoris laudi gloriæve detractum voluimus, quod, utenda quæ illi in lucem ediderunt, ea nos ex illorum benignitate hauserimus. Ita vero agere satius fore visum est, quam, ut alii factitarunt, singula suis auctoribus attribuere. Nam, ut taceam quod prolixæ est istud quandoque disquisitionis, nullius, aut certe minimæ utilitatis; pronum est, ea diligentia, in eam, quam maxime vitaveris, incidere vituperationem: quippe quem statim malevoli furem appellaverint, si quid, quod tute bene annotaveris, alii, quos quidem nunquam videris, ante te observaverint. Tentavimus siquidem ex proprio censu nonnulla tibi eruere, Lector; exinde tamen laudem nullam aucupamur. Minima sunt, quæ, tu nisi, pro tua æquitate, ex bona nostra voluntate metitus fueris, vix tantilli esse pretii confitemur. Fructum vero, magnamque laboris nostri mercedem, qui nos stimulavit, aculeum, benefacicndi studium, nobis duximus : ut jam, si quid ad te perveniat compendii, voluptati nostræ accedat cumulus. Diu vero multumque vale.

[blocks in formation]

C. Crispus SALLUSTIUS Amiterni natus traditur in agro Sabino, quo anno Atheniensium urbs a L. Sulla devicta, atque vastata est, ut Romani annales referunt, ex nobili Sallustiorum familia ortus est, quæ diu in secundo ordine dignitatem servavit. Idem in urbe educatus creditur, et a teneris annis operam, ac studium impendisse optimis disciplinis : sed cum in ea tempora incidisset, quibus corrupti civium mores variis partibus, atque factionibus forent, neque virtuti præmia, aut bonis ingeniis adessent, in tam depravata civitate, quod idem Sallustius fatetur, victum ejus ingenium voluptatibus, facile succubuit. Itaque cum ad Rempublicam pro ætate foret delatus, propter civium improbitatem et factiones, multa adversa pertulit: nam tum præcipue Sullanis partibus infecta civitas astuabat. Constat ex veterum commentariis, Sallustium ipsum ingenio fuisse acri, et in studiis literarum accurato, tum maxime in scribenda Historia. Præceptorem habuit inter alios Ateium Prætextatum, qui Philologum se appellavit, et ab eo edoctus est de ratione recte scribendi, ut a Suetonio Tranquillo traditur, qui et Asinium quoque Pollionem scribit ab eodem Prætextato eruditum, atque instructum : maxime autem M. Catonis studiosus fuit: ex cujus commentariis verba excerpsit, et velut breviarium ad usum proprium habuit: quod Octavius quoque Augustus in epistola ad M. Antonium refert, in qua ipsum Antonium, seu insanientem increpat, quod ea scribere vellet, quæ mirentur potius homines, quam quæ intelligant. Sed interim ad Sallustii commentarios. Historiam composuit de L. Catilinæ conjuratione contra R. Senatum, et item de bello Jugurthæ, qui Numidiæ rex factus, diu contra Romanos strenue rem gessit. Historiam præterea de Romanorum gestis, ut de Mario, et Sulla, necnon de Pompeio contra regem Mithridatem: quod opus libris aliquot a Sallustio absolutum traditur, et adhuc supersunt quædam, veluti absolutissimi operis reliquiæ, in quibus Sallustii diligentia in historia describenda, atque gravitas appareat. In parte operis de rebus Punicis, tanto animi studio incubuit, ut a quibusdam scriptum sit, eum regionem adiisse, ac maxima solertia perlustrasse, quo majore fide atque officio veritatem exploraret. - Avienus certe Rufus plurimum Sallustii diligentiam, atque studium commendavit: sed et Gellius, vir Romanus, qui veterum eruditionis Aristarchus habebatur, ita de Sallustii oratione disserit: Elegantia,' inquit, Sallustii, verborumque facundia, et novandi studium, cum multa prorsus invidia fuit, plures non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque, et obtrectare, in quibus plura inscite, aut maligne vellicant:' quin et hunc proprietatis servantissimum vocat. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, sicuti ab Annæo Seneca scribitur, ut quædam ex Historia Thucydidis translata, et eleganter assumta, velut depravata, et corrupta illi objecerit, idque ipsum non in Thucydidis gratiam effecit, ut Arellius Fuscus dicebat, verum putavit se facilius Sallustium vincere, si prius Thucydidem ipsum præferret. Asinius quoque Pollio librum scripsit, quo Sallustii scripta reprehenderet, quod in iis nimia quadam affectatione antiquitatem sequeretur. Fabius vero Quintilianus, vir maturo, et gravi judicio, asseruit, oratione

[ocr errors]

1

Sallustii, atque brevitate nihil fieri posse perfectius, præsertim apud vacuas et eruditas aures, neque veritus est idem Fabius, Thucydidi, in scribenda Historia apud Græcos principi, Sallustium ipsum opponere, sicuti T. Livium Herodoto: quo factum est, ut cum plures voluerint dicendi genus Sallustianum sequi, minime sint assecuti: est enim ejus oratio tam absoluta, tam casta, tam innocens, ut merito ab eruditis divina brevitas censeatur; nam et Arruntius, qui belli Punici Historiam scripsit, Sallustio tantum concessit, ut ejus orationem maximo studio sequeretur: quod alibi diximus. Nec illud ignoratur, consuevisse Sallustium magno labore ac studio scribere, ut nihil non absolutum, atque perfectum videri posset, quod ex ipsa lectione facile colligitur. Amicos in primis doctrina, et ingenio nobiles, habuit, ut Cornelium Nepotem, Messalam, et Nigidium Figulum, qui periisse in exilio traditur; Julium præterea Cæsarem magno studio dilexit, a quo etiam, ut creditur, dignitate præfecturæ honestatus est. Illud item a Suctonio refertur, Lenæum grammaticum, Pompeii libertum, satiras contra Sallustium composuisse, eumque mordaci et virulento carmine lacerasse, ut qui lurconem illum, popinonemque, et nebulonem, ac lastaurum appellarit, tum vita scriptisque monstrosum, ac M. Catonis verborum furem ineruditissimum : quod ipsum non alia ratione a Lenæo factum creditur, quam ut studium suum, atque officium erga patronum Pompeium probaret: quem virum Sallustius ore improbo, animo autem inverecundo esse scripserat. Itaque mirandum non est, si tam acerbe, atque satirice libertus Lenæus contra Sallustium aciem styli exacuit. Quantum odii, atque inimicitiæ inter hunc et M. Ciceronem extiterit, notissimum est: quod utriusque violentæ, atque acerrimæ orationes ita demonstrant, ut neuter videri possit satis sui rationem habuisse, dum alteri malediceret. Qua in re non sunt multa referenda, cum ex Hieronymi, ac Fabii auctoritate constet, eos homines longe aberrasse, qui confictas magis orationes ab aliis, quam a Sallustio et Cicerone habitas crediderint. Et sane tam corruptis moribus Sallustius,

« IndietroContinua »