20 sent. parvum atque lactentem, uberibus lupinis inhiantem, fuisse meministis. Quo quidem tempore quum haruspices ex tota Etruria convenissent, cædes atque incendia et legum interitum et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperii occasum appropinquare dixerunt, nisi dii immortales, omni ratione placati, suo numine prope fata ipsa flexisItaque illorum responsis tunc et ludi per decem dies facti sunt, neque res ulla, quæ ad placandos 2 deos pertineret, prætermissa est; iidemque iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso collocare et contra, atque ante fuerat, ad orientem convertere; ac se sperare dixerunt, si illud signum, quod videtis, solis ortum et forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia, quæ clam essent inita contra salutem urbis atque imperii, illustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici possent. Atque illud signum ita collocandum consules illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque a superioribus consulibus neque 9 21 a nobis ante hodiernum diem collocaretur. Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero, tam præceps, tam mente captus, qui neget, hæc omnia, quæ videmus, præcipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac 4 potestate administrari? Etenim quum esset ita responsum, cædes, incendia interitumque rei publicæ comparari, et ea per cives, quæ tum propter magnitudinem scelerum nonnullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis. Illud vero nonne ita præsens est, ut nutu lovis Optimi Maximi factum esse videatur, ut, quum hodierno die mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in ædem Concordiæ ducerentur, eo ipso tempore signum statueretur? quo collocato atque ad vos senatumque converso, omnia et senatus et vos, quæ erant contra salutem omnium cogi22 tata, illustrata et patefacta vidistis. Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque digni, qui non decem per. 1 codd. atque. solum vestris domiciliis atque tectis, sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim ferendus; ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium, ille hæc templa, ille hanc urbem, ille vos omnes salvos esse voluit. Diis ego immortalibus ducibus hanc mentem, Quirites, voluntatemque suscepi atque ad hæc tanta indicia perveni. Iam vero illa Allobrogum sollicitatio† sic a P.1 Lentulo ceterisque domesticis hostibus tam dementer tanta res 2 credita et ignotis et barbaris commissæque litteræ numquam essent profecto, nisi ab diis immortalibus huic tantæ audacia consilium esset ereptum. Quid vero? ut homines Galli ex civitate male pacata, quæ gens una restat, quæ bellum populo Romano 3 facere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum amplissimarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam negligerent, vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus factum esse putatis? præsertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint 5. 4 Quamobrem, Quirites, quoniam ad omnia pul- 23 10 vinaria supplicatio decreta est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi sæpe honores diis immortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo interitu, et erepti sine cæde, sine sanguine, sine exercitu, sine dimicatione; togati, me uno togato duce et imperatore, vicistis. Etenim recordamini, Quirites, omnes civi-24 les dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit; [ex urbe eiecit] 8 C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortes viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. 1 cod. unus, vest. aliorum. om. P. 2 codd., edd. vett. tanta res tam dem. In voc. sic videtur subesse participium, hac orationis forma: suscepta a P. tanta etc. 3 codd. pop. R. bell. 6 codd. Lent, tam dementer, 4 codd. et. 5 coni. 7 codd. et. • sine Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam suum1; omnis hic locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea Cinna cum Mario; tum vero, clarissimis viris interfectis, lumina civitatis exstincta sunt. Ultus est huius victoriæ crudelitatem postea Sulla; ne dici quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicæ. Dissensit M. Lepidus a clarissimo ac2 fortissimo viro Q. Catulo; attulit non tam ipsius interitus rei publicæ luctum quam ceterorum. 25 Atque illæ tamen omnes dissensiones erant eiusmodi3, Quirites, quæ non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent; non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quæ esset, se esse principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe florere voluerunt. [Atque illæ tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicæ quæsivit, eiusmodi fuerunt, ut non reconciliatione concordiæ, sed internecione civium diiudicatæ sint.]* In hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex hæc fuit a Lentulo, Catilina, Cassio, Cethego constituta, ut omnes, qui salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me gessi, Quirites, ut omnes salvi conservaremini, et, quum hostes vestri tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitæ cædi restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset, et urbem et cives integros incolumesque servavi." 11 26 5 Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis præmium virtutis, nullum insigne honoris, nullum monumenium laudis postulabo præterquam huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriæ, laudis insignia condi et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil denique eiusmodi 6, quod etiam 2 codd. -- et. 1 codd. ex u. coll. s. expulit. interpuncta. A coni. modi. 5 minus digni assequi possint. Memoria vestra, Quirites, nostræ res alentur, sermonibus crescent, litterarum monumentis inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem intelligo, quam spero æternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos cives exstitisse, quorum alter fines vestri imperii non terræ, sed cæli regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedemque servaret. Sed quoniam earum rerum, quas ego 27 12 gessi, non eadem est 2 fortuna atque condicio, quæ illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum iis 3 vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris recte facta sua prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum audacissimorum sceleratæ ac nefariæ ne vobis nocere possent, ego providi; ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites, mihi quidem ipsi nihil ab istis iam 5 noceri potest. Magnum enim est in bonis præsidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re publica dignitas, quæ me semper tacita defendet, magna vis conscientiæ, quam qui negligent, quum me violare volent, se ipsi indicabunt. Est etiam in nobis is 28 animus, Quirites, ut non modo nullius audaciæ cedamus, sed etiam omnes improbos ultro semper lacessamus. Quod si omnis impetus domesticorum hostium, depulsus a vobis, se in me unum converterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiæ periculisque omnibus; mihi quidem ipsi quid est, quod iam ad vitæ fructum possit acquiri, præsertim quum neque in honore vestro neque in gloria virtutis quidquam videam altius, quo mihi libeat adscendere? Illud perficiam 29 1 codd. eadem. codd. his. 4 codd. 5 codd. iam ab istis. providendum. • codd. est sua recte facta. codd. (Salisb.) 6 vis est. profecto, Quirites, ut ea, quæ gessi in consu atu, privatus tuear atque ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, lædat invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo, ut meminerim semper, quæ gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu, gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam iam nox est, veneramini illum Iovem, custodem huius urbis ac vestrum, atque in vestra tecta discedite, et ea, quamquam iam periculum est depulsum, tamen æque ac priore nocte custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciendum sit, atque ut in perpetua pace esse possitis, providebo. 2 ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA, HABITA IN SENATU. 11 Video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos; video vos non solum de vestro ac rei publicæ, verum etiam, si id depulsum sit, de meo periculo esse sollicitos. Est mihi incunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas; sed eam, per deos immortales, deponite 3 atque obliti salutis meæ de vobis ac de liberis vestris cogitate. Mihi 4 si hæc condicio consulatus data est, ut omnes acerbitates, omnes dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, verum etiam libenter, dummodo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque 2 pariatur. Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis æquitas continetur, non campus, consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum auxilium omnium gentium, non domus, commune perfugium, non lectus, ad quietem datus, non denique hæc Sedes honoris umquam 1 codd. 3 add. fecistis. 2 codd. (Salisb.) 6 providebo, Quirites. quæso, deponite. 4 Mihi [quidem]. 6 5 sed. |