Immagini della pagina
PDF
ePub

1

spem vis improborum fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit præsidii non solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius, qui hæc omnia suo solius periculo conservaverit, illum filium esse 1 memineritis. Quapropter de summa salute vestra po- 24 pulique Romani, [patres conscripti,]2 de vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis ac templis, de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate 3, de salute Italiæ, de universa re publica decernite diligenter, ut instituistis, ac fortiter. Habetis eum consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet et ea, quæ statueritis, quoad vivet, defendere et per se ipsum præstare possit 6.

[blocks in formation]

M. TULLII CICERONIS

PRO

A. LICINIO ARCHIA POETA

ORATIO.

A. Licinius Archias origine Antiochenus fuit, qui quum poetica laude floreret et apud plures principes Romanos gratiosus esset, auctoritate L. Luculli adiutus ab Heracleensibus in civitatem adscitus est; deinde, sociis Italis in civitatem Rom. receptis, legis Plautic Papirice beneficio civis Romanus factus est. Sed post aliquot annos controver– siam ei de civitate Gratius quidam movit et, incertum qua lege, in ius vocavit. Causam Archice M. Cicero apud Q. fratrem, prætorem, a. u. c. 692 (a. Ch. n. 62) D. Iunio Silano, L. Licinio Murena Coss. egit.

11Si quid est in me ingenii, iudices, quod sentio

earum

quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio aliqua, ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum confiteor ætatis meæ tempus abhorruisse, rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum a me repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium præteriti temporis et pueritia memoriam recordari ultimam, inde usque repetens hunc video mihi princi

pem et ad suscipiendam et ad ingrediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si hæc vox, huius hortatu præceptisque conformata, nonnullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus, quo ceteris opitulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. Ac ne quis a nobis hoc 2 ita dici forte miretur, quod alia quædam in hoc facultas sit ingenii, neque hæc dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam dediti fuimus. Etenim omnes artes, quæ ad humanitatem pertinent, habent quoddam commrune vinculum et quasi cognatione quadam inter se continentur. Sed ne cui vestrum mirum esse videatur, 3 2 me in quæstione legitima et in iudicio publico, quum res agatur apud prætorem populi Romani, lectissimum virum, et apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia, hoc uti genere dicendi, quod non modo a consuetudine iudiciorum, verum etiam a forensi sermone abhorreat, quæso a vobis, ut in hac causa mihi detis hanc veniam, accommodatam huic reo, vobis, quemadmodum spero, non molestam, ut me pro summo poëta atque eruditissimo homine dicentem, hoc concursu hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique prætore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paullo loqui liberius et in eiusmodi persona, quæ propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque tractata est, uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi. Quod si 4 mihi a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto, ut hunc A. Licinium non modo non segregandum, quum sit civis, a numero civium, verum etiam, si non esset, putetis adsciscendum fuisse.

Nam ut primum ex pueris excessit Archias at- 3 que ab iis artibus, quibus ætas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiæ (nam ibi natus est loco nobili), celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis afflu

1 cuncti cum nota corrupt.

enti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria contigit. Post in ceteris Asia partibus cunctaque Græcia sic eius adventus celebrabantur, ut famam ingenii exspectatio hominis, exspectationem ipsius 5 adventus admiratioque superaret. Erat Italia tunc plena Græcarum artium ac disciplinarum, studiaque hæc et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc iisdem in oppidis, et hic Romæ propter tranquillitatem rei publicæ non negligebantur. Itaque hunc et Tarentini et Rhegini et Neapolitani civitate ceterisque præmiis donarunt, et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant iudicare, cognitione atque hospitio dignum existimarunt. Hac tanta celebritate famæ quum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo. Nactus est primum consules eos, quorum alter res ad scribendum maximas, alter quum res gestas, tum etiam studium atque aures adhibere posset. Statim Luculli, quum prætextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Sed etiam 2 hoc non solum ingenii ac litterarum, verum etiam naturæ atque virtutis, ut domus, quæ huius adolescentiæ prima fave6 rit 3, eadem esset familiarissima senectuti. Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio; audiebatur a M. Æmilio; vivebat cum Q. Catulo et patre et filio; a L. Crasso colebatur; Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuctudine quum teneret, afficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant, qui aliquid percipere atque audire studebant, verum etiam, si qui forte simula4 bant. Interim satis longo intervallo, quum esset cum L. Lucullo in Siciliam profectus et quum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. Quæ quum esset civitas æquissimo iure ac foedere, adscribi se in eam civitatem voluit, idque, quum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate 7 et gratia Luculli ab Heracleensibus impetravit. Data est civitas Silvani lege et Carbonis, si qui foedera

1

cunctæque Græciæ. 2 Sed [etiam]. F. Specimen iam 3 coni. (Weiskii.) ·

hoc.

fuerit.

1

tis civitatibus adscripti fuissent, si tum, quum lex ferebatur, in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud prætorem essent professi. Quum hic domicilium Romæ multos iam annos haberet, professus est apud prætorem Q. Metellum, familiarissimum suum. Si nihil aliud nisi de civi- 8 tate ac lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. Quid enim horum infirmari, Grati, potest? Heracleæne esse tum adscriptum negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, L. Lucullus, qui se non opinari, sed scire, non audivisse, sed vidisse, non interfuisse, sed egisse dicit. Adsunt Heracleenses legati; nobilissimi homines huius iudicii causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt, qui hunc adscriptum Heracleensem dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracleensium publicas, quas Italico bello, incenso tabulario, interisse scimus omnes. Est ridiculum, ad ea, quæ habemus, nihil dicere, quærere, quæ habere non possumus, et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare, et, quum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipii iusiurandum fidemque, ea, quæ depravari nullo modo possunt, repudiare, tabulas, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare. An2 domicilium Romæ 9 non habuit? is, qui tot annis ante civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romæ collocavit? An3 non est professus? Immo vero iis tabulis professus, quæ solæ ex illa professione collegioque prætorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem. Nam quum Appii tabulæ negligentius 5 asservatæ dicerentur, Gabinii, quamdiu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L. Lentulum prætorem et ad iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. His igitur tabulis nullam lituram in nomine A. Licinii videtis. Quæ quum ita sint, quid 10

1 + Heracleensem.

nomen.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »