Immagini della pagina
PDF
ePub

causis, sic hoc verisimile non est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et necessariis. Rursus igitur eodem revertamur et quæ- 41 ramus, quæ tanta vitia fuerint in unico filio, quare is patri displiceret. At perspicuum est, nullum fuisse. Pater igitur amens, qui odisset eum sine causa, quem procrearat. At is quidem fuit omnium constantissimus. Ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque amens pater neque perditus filius fuerit, neque odii causam patri neque sceleris filio fuisse. Nescio, inquit, quæ causa odii fue- 42 15 rit; fuisse odium intelligo, quia antea, quum duos filios haberet, illum alterum, qui mortuus est, secum omni tempore volebat esse, hunc in prædia rustica relegarat. Quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi usu venit in causa optima. Ille, quomodo crimen commenticium confirmaret, non inveniebat; ego, reś tam leves qua ratione infirmem ac diluam, reperire non possum. Quid ais, Eruci? Tot prædia, tam pulcra, tam fru-43 ctuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplicii gratia colenda ac tuenda tradiderat? Quid hoc? Patresfamilias, qui liberos habent, præsertim homines illius ordinis, ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse, filios suos rei familiari maxime servire et in prædiis colendis opera plurimum studiique consumere? An amandarat hunc 44 sic, ut esset in agro ac tantummodo aleretur ad villam? ut commodis omnibus careret? Quid, si constat, hunc non modo colendis prædiis præfuisse, sed certis fundis, patre vivo, frui solitum esse? tamenne hæc attenta vita et rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? Vides, Eruci, quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a veritate. Quod consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod benevolentia fit, id odio factum criminaris; quod honoris causa pater filio1 concessit, id eum supplicii causa fecisse dicis. Neque hæc tu non intelligis, sed usque eo, quod 2 45

1 filio suo.
Edd. vett. suo filio. 2 e cod. uno et ed.
1472.
quid.

16

17

arguas, non habes, ut non modo tibi contra nos dicendum putes, verum etiam contra rerum naturam contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium. At enim, quum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, alterum ruri esse patiebatur. Quæso, Eruci, ut hoc in bonam partem accipias; non enim exprobrandi causa, sed 46 commonendi gratia dicam. Si tibi fortuna non dedit, ut patre certo nascerere, ex quo intelligere posses, qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit, ut humanitatis non parum haberes ; eo accessit studium doctrinæ, ut ne a litteris quidem alienus esses. Ecquid tandem tibi videtur, ut ad fabulas veniamus, senex ille Cæcilianus minoris facere Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chærestratum (nam, ut opinor, hoc nomine est)? alterum in urbe secum honoris causa habere, alterum rus supplicii causa relegasse? Quid ad 47 istas ineptias abis? inquies. Quasi vero mihi difficile sit quamvis multos nominatim proferre (ne longius abeam) vel tribules vel vicinos meos, qui suos liberos, quos plurimi faciunt, agricolas assiduos esse cupiunt. Verum homines notos sumere odiosum est, quum et illud incertum sit, velintne hi sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit, quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit, utrum hunc ego comicum adolescentem an aliquem ex agro Veiente nominem. Etenim hæc conficta arbitror a poëtis esse, ut effictos nostros mores in alienis personis expressamque imaginem 48 vitæ1 quotidianæ videremus. Age nunc, refer

animum sis ad veritatem et considera, non modo in Umbria atque in ea vicinitate, sed in his veteribus municipiis quæ studia a patribusfamilias maxime laudentur: iam profecto te intelliges, inopia criminum summam laudem Sex. Roscio vitio et culpæ dedisse. Ac2 non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt, sed permultos et ego novi et, nisi me fallit animus, unusquisque vestrum, qui et

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ipsi incensi sunt studio, quod ad agrum colendum
attinet, vitamque hanc rusticam, quam tu probro et
crimini putas esse oportere, et honestissimam et
suavissimam esse arbitrantur. Quid censes hunc 49
ipsum Sex. Roscium, quo studio et qua intelligentia
esse in rusticis rebus? Ut ex his propinquis eius,
hominibus honestissimis, audio, non tu in isto arti-
ficio accusatorio callidior es quam hic in suo.
Ve-
rum, ut opinor, quoniam ita Chrysogono videtur,
qui huic nullum prædium reliquit, et artificium obli-
viscatur et studium deponat, licebit. Quod tametsi
miserum et indignum est, feret tamen æquo animo,
iudices, si per vos vitam et famam potest obtinere;
hoc vero est, quod ferri non potest, si et in hanc
calamitatem venit propter prædiorum bonitatem et
multitudinem et, quod ea studiose coluit, id erit
ei maxime fraudi, ut parum miseriæ sit, quod aliis
coluit, non sibi, nisi etiam, quod omnino coluit,
crimini fuerit. Næ tu, Eruci, accusator esses ri- 50 18
diculus, si illis temporibus natus esses, quum ab
aratro arcessebantur, qui consules fierent. Etenim,
qui præesse agro colendo flagitium putes, profecto
illum Atilium, quem sua manu spargentem semen,
qui missi erant, convenerunt, hominem turpissimum
atque inhonestissimum iudicares. At hercule ma-

iores nostri longe aliter et de illo et de ceteris tali-
bus viris existimabant. Itaque ex minima tenuissima-
que re publica maximam et florentissimam nobis reli-
querunt. Suos enim agros studiose colebant, non
alienos cupide appetebant, quibus rebus, et agris
et urbibus et nationibus rem publicam atque hoc im-
perium et populi Romani nomen auxerunt. Neque 51
ego hæc eo profero, quo conferenda sint cum hisce,
de quibus nunc quærimus, sed ut illud intelligas 1,
quum apud maiores nostros summi viri clarissimique
homines, qui omni tempore ad gubernacula rei publi-
cæ sedere debebant, tamen in agris quoque colen-
dis aliquantum operæ temporisque consumpserint,
ignosci oportere ei homini, qui se fateatur esse ru-
sticum, quum ruri assiduus semper vixerit, quum

1 intelligatur.

19

mus,

[ocr errors]

præsertim nihil esset, quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re vera honestius facere posset. 52 Odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. Numquid est aliud? Immo vero, inquit, est; nam istum -exheredare in animo habebat. Audio; nunc dicis aliquid, quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque concedis levia esse atque inepta: Convivia cum patre non inibat. — Quippe; qui ne in oppidum quidem, nisi perraro, veniret. Domum suam istum non fere quisquam vocabat. Nec mirum, qui neque in urbe viveret neque revocaturus esset. Verum hæc tu quoque intelligis esse nugatoria; illud, quod coepimus, videaquo certius argumentum odii reperiri nullo 53 modo potest. Exheredare pater filium cogitabat. Mitto quærere, qua de causa; quæro, qui scias; tametsi te dicere atque enumerare causas omnes oportebat, et id erat certi accusatoris officium, qui tanti sceleris argueret, explicare omnia vitia atque peccata filii, quibus incensus parens potuerit animum inducere, ut naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiiceret ex animo, ut denique patrem esse sese oblivisceretur, quæ sine magnis huiusce peccatis accidere potuisse non arbitror. 54 Verum concedo tibi, ut ea prætereas, quæ, quum taces, nulla esse concedis. Illum quidem voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. Quid ergo affers, quare id factum putemus? Vere nihil potes dicere. Finge aliquid saltem commode, ut ne plane videaris id facere, quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum, virorum talium, dignitati illudere. Exheredare filium voluit. Quam ob causam? Nescio. Exheredavitne? Non. Quis prohibuit? Cogitabat. Cui2 dixit? Nemini. - Quid est aliud, iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti ad quæstum atque ad libidinem, nisi hoc modo accusare atque id obiicere, quod planum facere non modo non possis, verum ne co

1

[ocr errors]
[ocr errors]

ex cod. et ed. vet. Cogitabat.

2 Quippe qui. Cogitabat? cui.

neris quidem? Nemo nostrum est, Eruci, quin 55 sciat, tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes, qua de causa huc inimicus venias; sciunt, huiusce pecunia te adductum esse. Quid ergo est? Ita tamen quæstus te cupidum esse oportebat, ut horum existimationem et legem Remmiam putares aliquid valere oportere. Accusatores mul- 20 tos esse in civitate utile est, ut metu contineatur audacia; verumtamen hoc ita est utile, ut ne plane illudamur ab accusatoribus. Innocens est quispiam, verumtamen, quamquam abest a culpa, suspicione tamen non caret. Tametsi miserum est, tamen ei, qui hunc accuset, possim aliquo modo ignoscere. Quum enim aliquid habeat, quod possit criminose ac suspiciose dicere, aperte ludificari et calumniari sciens non videatur. Quare facile omnes patimur, 56 esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus sit, absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non potest; utilius est autem absolvi innocentem, quam nocentem causam non dicere. Anseribus cibaria publice locantur, et canes aluntur in Capitolio, ut significent, si fures venerint. At fures internoscere non possunt. Significant tamen, si qui noctu in Capitolium venerint, et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiæ sunt, tamen in eam partem potius peccant, quæ est cautior. Quod si luce quoque canes latrent, quum deos salutatum aliqui venerint, opinor, iis crura suffringantur, quod acres sint etiam tum, quum suspicio nulla sit. Simillima est accusatorum ratio. Alii 57 vestrum anseres sunt, qui tantummodo clamant, nocere non possunt, alii canes, qui et latrare et mordere possunt. Cibaria vobis præberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum facere, qui merentur. Hoc populo gratissimum est. Deinde, si voletis, etiam tum, quum verisimile erit aliquem commisisse, in suspicione latratote. Id quoque concedi potest. Sin autem sic agetis, ut arguatis aliquem patrem occidisse, neque dicere possitis, aut quare aut quomodo, ac tantummodo sine su

1 codd. huic.

Cic. Orat. Sel.

« IndietroContinua »