Immagini della pagina
PDF
ePub

bus fere gentibus,. Latina suis finibus, exiguis sane, continentur. Quare si res eæ, quas gessimus, orbis terræ regionibus definiuntur, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare, quod quum ipsis populis, de quorum rebus scribitur, hæc ampla sunt, tum iis certe, qui de vita gloriæ causa dimicant, hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum. Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille 24 Alexander secum habuisse dicitur? Atque is tamen, quum in Sigeo ad Achillis tumulum adstitisset, O fortunate, inquit, adolescens, qui tuæ virtutis Homerum preconem inveneris. Et vere. Nam nisi Ilias illa exstitisset, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus, qui cum virtute fortunam adæquavit, nonne Theophanem Mitylenæum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit? et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriæ commoti, quasi participes eiusdem laudis, magno illud clamore approbaverunt? Itaque, credo, 25 si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate donaretur, perficere non potuit; Sulla, quum Hispanos donaret et Gallos, credo, hunc petentem repudiasset; quem nos in contione vidimus, quum ei libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset, tantummodo alternis versibus longiusculis, statim ex iis rebus, quas tunc vendebat, iubere ei præmium tribui, sed 2 ea condicione, ne quid postea scriberet. Qui sedulitatem mali poetæ duxerit aliquo tamen præmio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo et copiam non expetisset? Quid? a Q. Me- 26 tello Pio, familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset? qui præsertim usque eo de suis rebus scribi cuperet, ut etiam Cordubæ natis poetis, pingue quiddam sonantibus atque peregrinum, tamen aures suas dederet. Neque enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed præ nobis

1 E.

et Gallos don. 2 Schol. Ambros.

sub.

11

ferendum trahimur omnes studio laudis et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam in iis 2 libellis, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt; in eo ipso, in quo prædicationem nobilitatemque despiciunt, præ27 dicari de se ac nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus vir 3 et imperator, Accii, amicissimi sui, carminibus templorum ac monumentorum aditus exornavit suorum. Iam vero ille, qui cum Ætolis, Ennio comite, bellavit, Fulvius, non dubitavit Martis manubias Musis consecrare. Quare, in qua urbe imperatores prope armati poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati iudices a Musarum honore et a poetarum salute abhorrere.

25

28

5

4

Atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo quodam amore gloriæ, nimis acri fortasse, verumtamen honesto, vobis confitebor. Nam, quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huiusce imperii et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit; quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adhortatus sum. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat præter hanc laudis et gloriæ; qua quidem detracta, iudices, quid est, quod in hoc tam exiguo vitæ curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exercea29 mus? Certe, si nihil animus præsentiret in posterum et si, quibus regionibus vitæ spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec toties de ipsa vita dimicaret. Nunc insidet quædam in optimo quoque virtus, quæ noctes ac dies animum gloriæ stimulis concitat atque admonet, non cum vitæ tempore esse dimit

6

2 coni, e codd. etiam illis. 3 E. H.

1 E. H. al. cod. edd. vett. laudis studio.
et Ammiani vest. (in illis, in his.)
al. codd. ed. vet. summus ille vir.

[ocr errors]

4 codd. duo, edd.

vett., vestig. codd. omn. huius urbis atque imperii. 5 hor

tatus.

vett.

6 E. H., al., edd. velt.
et dies.

[ocr errors]

vita ipsa.

▾ codd. edd.

tendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adæquandam. An vero tam parvi 30 12 animi videamur esse omnes, qui in re publica atque in his vitæ periculis laboribusque versamur, ut, quum usque ad extremum spatium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur? An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt: consiliorum1 relinquere ac virtutum nostrarum effigiem non multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam? Ego vero omnia, quæ gerebam, iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terræ memoriam sempiternam. Hæc vero sive a meo sensu post mortem abfutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam mei 2 partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector,

Quare conservate, iudices, hominem pudore 31 eo, quem amicorum videtis comprobari quum 3 dignitate tum etiam vetustate, ingenio autem tanto, quantum id convenit existimari, quod summorum hominum ingeniis expetitum esse videatis, causa vero eiusmodi, quæ beneficio legis, auctoritate municipii, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quæ quum ita sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo humana, verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut eum, qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis æternum se testimonium laudis 5 daturum esse profitetur, estque ex eo 6 numero qui semper apud omnes sancti sunt habiti itaque dicti, sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur. Quæ de causa 32

4

1 E. H. al., ed. 1472., all. vest.

An, quum statuas e. i., n. a. s., s. c., s. m. s. h. reliquerint, cons. 2 [animi] 5 E. all. codd.,

mei. 3 E.

tum.

4 E. negotiis.

edd. vett. laudum. 6 coni. e vest. codd. (isque est co).

7

quique est eo. atque.

136 ORATIO PRO ARCHIA POETA.

pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quæ + non fori neque iudiciali consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipsius studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo, qui iudicium exercet, certe2 scio.

Fort. quæ fere a mea aliena iudicialique e vest. codd. (quæ ferme aut firme a me iudicialique).

M. TULLII CICERONIS

PRO

T. ANNIO MILONE

ORATIO.

Perturbato rei publicæ statu, brevi ante bellum

civile Cæsaris et Pompeii, quum diuturna et violenta certamina fuissent inter T. Annium Milonem, qui cum Q. Cæcilio Metello Pio Scipione et P. Plautio Hypsæo consulatum in ann. 702 (a. Ch. 52) petebat, et P. Clodium Pulchrum, qui præturam in eundem annum petebat et Milonis inimici competitores adiuvabat, nec comitia superiore anno confici potuissent, nec huius ipsius anni initio conficerentur propter candidatorum largitiones et vim, accidit, ut Miloni Lanuvium a. d. XIII Kal. Febr. proficiscenti occurreret in via Appia prope Bovillas Clodius Romam rure rediens. Ibi orta inter servos et comites utriusque rixa, Clodius, graviter vulneratus, iussu Milonis, qui invidiam eius rei a Clodio vehementissimam excitatum iri videbat, interficitur; servi occisi aut vulnerati sunt. Clodii cadaver quum Romam perlatum esset, postero die ab infima plebe, vehementer commota et a T. Munatio Planco et Q. Pompeio Rufo, tribunis plebis, concitata, in curiam Hostiliam illatum ibique crematum est, qua flamma ipsa curia conflagravit, magnæque in urbe turbæ fuerunt, in quibus oppugnata est domus M. Lepidi interregis. Interea Milo in urbem rediit consulatumque petere non destitit. Quum per Februarium mensem et partem intercalaris, qui sequebatur, hæ res in senatu et in contionibus iactata essent factioni

« IndietroContinua »