Immagini della pagina
PDF
ePub

nihil potest opitulari ?" Nec vero hæc, iudices, ut 95 35 ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur vultu, quo videtis. Negat enim se, negat, ingratis civibus fecisse, quæ fecerit; timidis et omnia pericula circumspicientibus 1, non negat. Plebem et infimam multitudinem, quæ P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita 2, se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret; nec timet, ne, quum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis sæpe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcunque cursum fortuna dederit, secum se 3 ablaturum esse dicit. Meminit etiam, vocem sibi 4 præconis 96 modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique, si hæc contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. Addit hæc, quæ certe vera sunt, fortes et sapientes viros non tam præmia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi præclarissime fecisse, si quidem nihil sit præstabilius viro, quam periculis patriam liberare; beatos esse, quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros, qui beneficio cives 97 suos vicerint; sed tamen ex omnibus præmiis virtutis, si esset habenda ratio præmiorum, amplissimum esse præmium gloriam; esse hanc unam, quæ brevitatem vitæ posteritatis memoria consolaretur, quæ efficeret, ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse, cuius gradibus etiam in cælum homines viderentur adscendere. "De me, inquit, 98 semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas. Quin hoc tempore ipso, quum omnes a meis inimicis faces invidiæ meæ subiiciantur, taen omni in hominum

[merged small][ocr errors][merged small]

5

circumsp. pericula.
-se. 4 E.

3

om.

2 codd., Ascon.

sibi vocem.

vita vehomines in

coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur. Omitto Etruriæ festos et actos et institutos dies; centesima lux est hæc ab interitu P. Clodii et, opinor, altera; qua fines imperii populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo, sed etiam lætitia peragravit. Quamobrem, ubi corpus hoc sit, non, inquit, laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et semper habita36 99 bit nominis mei gloria." Hæc tu mecum sæpe, his absentibus; sed iisdem audientibus hæc ego tecum, Milo: Te quidem, quum isto animo es, satis laudare non possum; sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor. Nec vero, si mihi eriperis, reliqua est illa tamen ad consolandum querela, ut his irasci possim, a quibus tantum vulnus accepero. Non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime. Nullum mihi umquam, iudices2, tantum dolorem inuretis (etsi quis potest esse tantus?), sed ne hunc quidem ipsum, ut obliviscar, quanti me semper feceritis. Quæ si vos cepit oblivio, aut si in me aliquid offendistis, cur non id meo capite potius luitur quam Milonis? Præclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius, quam hoc 100 tantum mali videro. Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studii, nullum pietatis officium defuit. Ego inimicitias potentium pro te appetivi, ego meum sæpe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum, ego me plurimis pro te supplicem abieci, bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli; hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco. Quid iam restat? quid habeo, quod faciam 3 pro tuis in me meritis, nisi ut eam fortunam, quæcunque erit tua, ducam meam? Non abnuo, non recuso, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia, quæ in me contulistis, aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse vide

[blocks in formation]

atis. His lacrimis non movetur Milo. Est quodam 10137 incredibili robore animi; exsilium ibi esse putat, ubi virtuti non sit locus; mortem naturæ finem esse, non poenam. Sed hic ea mente, qua natus est; quid vos, iudices? quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis retinebitis, ipsum eiicietis? et erit dignior locus ullus in terris 2, qui hanc virtutem excipiat, quam hic, qui procreavit? Vos, vos appello, fortissimi viri, qui multum pro re publica sanguinem effudistis; vos in viri et in civis invicti periculo appello3, centuriones, vosque, milites; vobis non modo inspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio præsidentibus, hæc tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proiicietur? O me 102 miserum, o me infelicem! Revocare tu me in patriam, Milo, potuisti per hos, ego te in patria per eosdem retinere non potero? Quid respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? quid tibi, Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum illorum ? mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem, per quos nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? quæ est grata gentibus non potuisse ? iis, qui maxime P. Clodii morte acquierunt; quo deprecante? me. Quodnam ego 103 concepi tantum scelus, aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, quum illa indicia communis exitii indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes in me meosque redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis? an ut, inspectante me, expellerentur ii, per quos essem restitutus ? Nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati 5 reditum

**

esse,
quam fuerit ille ipse discessus. Nam qui
possum putare me restitutum esse, si distrahar 6 ab
iis, per quos restitutus sum? Utinam dii immortales
fecissent (pace tua, patria, dixerim; metuo enim,
ne scelerate dicam in te, quod pro Milone dicam

3 E.

[ocr errors]
[ocr errors]

in terris

Sit et plene interpunctum post est. 2 E. ullus. app. periculo. 4 E. H., alii multi, vestig. omnium, edd. vett. Quæ est grata gentibus. A quibus non potuisse? Ab iis. Excidit dativus; deinde fuit fere: [Quibus iudicantibus non potuisse? Iis. 5 pati, mihi acerbiorem. E., B.

distrahor.

38

176 ORATIO PRO T. ANNIO MILONE.

pie), utinam P. Clodius non modo viveret, sed etiam prætor, consul, dictator esset potius, quam hoc 104 spectaculum viderem! O dii immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virum! "Minime, minime, inquit. Immo vero poenas ille debitas luerit; nos subeamus, si ita necesse est, non debitas." Hicine vir patriæ natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes ex105 pulsum a vobis ad se vocabunt? O terram illam beatam, quæ hunc virum exceperit; hanc ingratam, si eiecerit, miseram, si amiserit! Sed finis sit. Neque enim præ lacrimis iam loqui possum, et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis, audeatis. Vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime probabit, qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque delegit.

id

M. TULLII CICERONIS

PRO

Q. LIGARIO

ORATIO.

Q. Ligarius brevi ante bellum civile Cæsarianum in Africam cum C. Considio, qui eam provinciam ex prætura sortitus erat, legatus profectus est et ab eo, quum ipse decederet, relictus provinciæque præpositus est. Quum bellum subito erupisset, P. Atius Varus, qui ante Considium Africam pro prætore rexerat, Pompeianarum, ut ipse Ligarius, partium, Uticam venit, imperium provinciæ arripuit, Luciumque Elium Tuberonem, itidem Pompeianum, senatusconsulto in eam provinciam missum, terra prohibuit. Is cum filio Q. Tuberone ad Pompeium se contulit. Quibus quum Cæsar, bello finito, ignovisset, Q. Tubero apud eum, consulem III. cum M. Emilio Lepido, a. u. c. 708, a. Ch. n. 46, Ligarium, Cæsari, quem contra in Africa pugnarat, invisum, absentem accusavit. Defendit cum C. Pansa, qui tribus annis post consul fuit, Cicero et, ut ignosceretur, effecit.

Novum

ovum crimen, C. Cæsar, et ante hunc diem non 1 1 auditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse, idque C. Pansa, præstanti vir ingenio, fretus fortasse familiaritate ea, quæ est ei tecum, ausus est confiteri. Itaque, quo

1

codd., Quint. XI, 3, 108. h. d. inauditum. 2 codd. (E.)

ea famil.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »