Immagini della pagina
PDF
ePub

me vertam, nescio. Paratus enim veneram, quum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. Sed quoniam diligentia inimici invcstigatum est, quod latebat, confitendum est, ut opinor, præsertim quum meus necessarius, C. Pansa, fecerit, ut id integrum iam non esset, omissaque controversia, omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, quum a te non liberationem culpæ, sed errati veniam im2 petravissent. Habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum, tamen hoc 3 confitentem, se in ea parte fuisse, qua te*, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. Itaque prius de vestro delicto confiteamini necesse est, quam Ligarii ullam culpam reprehendatis.

5

sed

Q. enim Ligarius, quum esset_nulla belli suspicio, legatus in Africam cum C. Considio profectus est; qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit, ut decedens Considius provincia satisfacere hominibus non posset, si quemquam alium provinciæ præfecisset. Itaque Ligarius, quum diu recusans nihil profecisset, provinciam aecepit invitus; cui sic præfuit in pace, ut et civibus et sociis 3 gratissima esset eius integritas ac fides. Bellum subito exarsit, quod, qui erant in Africa, ante audierunt geri, quam parari. Quo audito, partim cupiditate inconsiderata, partim cæco quodam timore primo salutis, post etiam studii sui quærebant aliquem ducem, quum Ligarius, domum spectans, ad suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est. Interim P. Atius Varus, qui prætor Africam obtinuerat, Uticam venit. Ad eum statim concursum est. Atque ille non mediocri cupiditate arripuit imperium, si tamen illud 9 imperium esse potuit, quod ad privatum clamore multitudinis imperitæ, 4 nullo publico consilio deferebatur. Itaque Ligarius, qui omne tale negotium cuperet effugere, paullum

[blocks in formation]

adventu Vari conquievit. Adhuc, C. Cæsar, Q. Li- 2 garius omni culpa vacat. Domo est egressus non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem belli; legatus in pace profectus in provincia pacatissima ita se gisset, ut ei pacem esse expediret. Profectio certe animum tuum non debet offendere. Num igitur remansio? Multo minus. Nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam. Ergo hæc duo tempora carent crimine, unum, quum est legatus profectus, alterum, quum, efflagitatus a provincia, præpositus Africa est. Tertium tempus est, quod 15 post adventum Vari in Africa restitit, quod si est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis. An ille, si potuisset illinc ullo modo evadere, Utica 2 quam Romæ, cum P. Atio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset? Quum ipsa legatio plena desiderii ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic æquo animo esse potuit, belli discidio distractus a fratribus?

Nullum igitur habes, Cæsar, adhuc in Q. Li- 6 gario signum alienæ a te voluntatis; cuius ego causam, animadverte, quæso, qua fide defendam: prodo meam. O clementiam admirabilem atque omnium 3 laude, prædicatione, litteris monumentisque decorandam, quum M. Cicero apud te defendit, alium in ea voluntate non fuisse, in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas cogitationes extimescit, nec, quid tibi de alio audienti de se ipso occurrat, reformidat. Vide, quam non reformidem; vide, quanta 3 lux liberalitatis et sapientiæ tuæ mihi apud te dicenti oboriatur: Quantum potero, voce contendam, ut populus hoc Romanus exaudiat: Suscepto bello, 7 Cæsar, gesto etiam ex parte magna 5, nulla vi coactus, iudicio ac voluntate ad ea arma profectus sum, quæ erant sumpta contra te. Apud quem igitur hoc dico? Nempe apud eum, qui, quum hoc sciret,

1 Codd. (E.) - est tempus, qua. 2 Utica potius.

3 omni. 4 decorandam! M. Cicero. 5 E. Quint. IX, 2, 28. XI, magna parte.

3, 166.

4

tamen me, antequam vidit, rei publicæ reddidit; qui ad me ex Ægypto litteras misit, ut essem idem, qui fuissem; qui me1, quum ipse imperator in toto imperio populi Romani unus esset, esse alterum passus est; a quo, hoc ipso C. Pansa mihi nuntium perferente, concessos fasces laureatos tenui, quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique se salutem putavit dare, si eam nullis spoliatam ornamentis de8 disset. Vide, quæso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii non audeam confiteri 2. Atque hæc propterea de me dixi, ut mihi Tubero, quum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriæ gloriæque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adolescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare. 9 Sed hoc quæro: Quis putat esse crimen, fuisse in Africa? 4 Nempe is, qui et ipse in eadem Africa esse voluit, et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Cæsarem est congressus armatus. Quid enim, Tubero, tuus ille destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quæ tua mens? oculi? manus? ardor animi? quid cupiebas? quid optabas? Nimis urgeo; commoveri videtur adolescens; ad me revertar. lisdem in armis fui. 10 Quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus? Quorum igitur impunitas, Cæsar, tuæ clementiæ laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te acuet oratio? Atque in hac causa nonnihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo quum ingenio tum etiam doctrina excellens, genus hoc causæ quod esset, non viderit. Nam, si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset.

Arguis fatentem. Non est satis. Accusas eum, qui causam habet aut, ut ego dico, meliorem quam 11 tu, aut, ut tu vis, parem. Hæc admirabilia 5, sed

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

prodigii simile est, quod dicam. Non habet eam vim ista accusatio, ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur. Hoc egit civis Romanus ante te nemo; externi isti mores, usque ad sanguinem incitari odio, aut levium Græcorum aut immanium Barbarorum. Nam quid agis aliud ? 2 Romæ3 ne sit? ut domo careat? ne cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho, avunculo 4, ne cum eius filio, consobrino suo, ne nobiscum vivat? ne sit in patria? Num est? num potest magis carere his omnibus quam caret? Italia prohibetur, exsulat. Non tu ergo hunc patria privare, qua caret, sed vita vis. At istud ne apud 12 eum quidem dictatorem, qui omnes, quos oderat, morte multabat, quisquam egit isto modo. Ipse iubebat occidi, nullo postulante; præmiis etiam invitabat; quæ tamen crudelitas ab hoc eodem aliquot annis post, quem tu nunc crudelem esse vis, vindicata est. Ego vero istud non postulo, inquies. Ita mehercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studia generis 5 ac familiæ vestræ virtutis, humanitatis, doctrinæ, plurimarum artium atque optimarum, nota mihi sunt. Itaque certo scio, vos non petere san- 13 guinem; sed parum attenditis. Res enim eo spectat, ut ea poena, in qua adhuc Q. Ligarius sit, non videamini esse contenti. Quæ est igitur alia præter mortem? Si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? An, ne ignoscatur? Hoc vero multo acerbius multoque durius 8. Quod nos [domi] petimus precibus et lacrimis, strati ad pedes, non tam nostræ causæ fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus, pugnabis, et in nostrum fletum irrumpes, et nos iacentes ad pedes supplicum voce prohibebis? Si, quum hoc domi faceremus, quod et 14 fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente irruisses 10 et clamare coepisses: "C. Cæsar, cave

9

[ocr errors]

avunc. suo.

(isti

• codd.

1 coni. Modii et Wunderi e vest. codd. optimorum
mores et odio). isti sunt mores. Usque a. s. i. solet
odium aut levium Gr. codd. (E.) — aliud agis?
(E.), Priscian. p. 1006.-ut Romæ.
nique generis. sunt mihi omnia. (mihi sunt. E.)
in exil. est. codd. (E.) -
est durius.
tiimus. 1o derepente irrupisses.

6

• de

1 codd. domi pe

5

5

ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereatur," nonne omnem humanitatem exuisses? Quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnari et2 in tali mise15 ria multorum perfugium misericordiæ tollere? Dicam plane, Cæsar 3, quod sentio. Si in hac tanta tua fortuna lenitas tanta non esset, quam tu per te, per te, inquam, obtines, (intelligo, quid loquar,) acerbissimo luctu redundaret ista victoria. Quam multi enim essent de victoribus, qui te crudelem esse vellent, quum etiam de victis reperiantur? quam multi, qui, quum a te ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, quum etiam ii, quibus ipse ignovisti, nolint te esse in alios 6 misericordem? 16 Quod si probare Cæsari possemus, in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset, in tanto discrimine et periculo civis refellere et redarguere nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset, qui in eadem causa et fortuna fuisset. Sed tamen aliud est, errare Cæsarem nolle, aliud est 9, nolle misereri. Tum diceres: "Cæsar, cave 10 credas; fuit in Africa"; tulit arma contra te." Nunc quid dicis? "Cave ignoscas." Hæc nec hominis nec ad hominem vox est, qua qui apud te, C. Cæsar, utitur 12, suam citius abiiciet humanitatem quam extorquebit tuam.

6 17

cere.

7

Ac primus aditus et postulatio Tuberonis hæc, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligarii scelere diNon dubito, quin admiratus sis, vel quod de nullo alio quisquam, vel quod is, qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris 13 afferret. Scelus tu illud vocas, Tubero? cur? Isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem ; scelus præter te adhuc nemo. Ac mihi quidem, si

Cesar.

[ocr errors]

4 codd. (E.)
codd. (E.)

. C.

1 petiimus. 2 id te in f. oppugnare et. 3 Codd. quantam. 5 codd. (E.) nein alios esse. 7 coarguere. 8 om. et errore. • codd. (E.) om. est. 10 Cave, Cæs. 11 in Africa Ligarius. 12 utetur.

mini ignosci.

13 [facinoris].

« IndietroContinua »