Immagini della pagina
PDF
ePub

3

33 que ipsius et filii vides. Quid de fratribus dicam? Noli, Cæsar, putare, de unius capite nos agere. Aut tres tibi Ligarii retinendi in civitate sunt aut tres e civitate exterminandi. Nam quodvis1 exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam dii penates, uno illo exsulante. Si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimæ, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa, quæ vicit. Te enim dicere audiebamus, nos omnes adversarios putare, nisi qui nobiscum essent, te omnes, qui contra te non essent, tuos. Videsne igitur hunc splendorem, omnem hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Cæsetium, L. Corfidium, hos 2 omnes equites Romanos, qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi, verum etiam probatos viros, qui tecum fuerunt. Atque his irascebamur, hos requirebamus, his nonnulli etiam minabantur. Conserva igitur tuis suos, ut, quemadmodum cetera, quæ dicta sunt a te, sic hoc 12 34 verissimum reperiatur. Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnes fratres tecum iudicares fuisse. An potest quisquam dubitare, quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus fuerit, in qua fratres fuerunt? Quis est, qui horum consensum conspirantem et pæne conflatum in hac prope æqualitate fraterna non noverit? qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse, quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt, tempestate abreptus est,unus; qui si consilio id fecisset, esset eorum similis, quos tu tamen 35 salvos esse voluisti. Sed ierit ad bellum; dissenserit 4 non a te solum, verum etiam a fratribus: hi te orant tui. Equidem, quum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo, qualis T. Ligarius quæstor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. Sed parum est, me hoc meminisse; spero etiam te, qui oblivisci nihil soles, nisi iniurias, quoniam hoc est

1 codd. prope omnes.

exterminandi. Quodvis. 2 codd. hosce. a viros? Tecum. 4 codd. (E.) — discesserit. codd. (E. C.) · tum T.

3

animi, quoniam etiam ingenii tui, te aliquid de huius illo quæstorio officio 1, etiam de aliis quibusdam quæstoribus reminiscentem, recordari. Hic igitur T. 36 Ligarius, qui tum nihil egit aliud (neque enim hæc divinabat), nisi ut tui 2 eum studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit; quam huius admonitus officio quum utrisque his dederis, tres fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot ac talibus viris neque nobis necessariis, sed etiam rei publicæ condonaveris. Fac igitur, quod de homine nobilis- 37 simo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiæ probatissimis fratribus. Ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Cæsar, similem illi gloriæ laudem quam sæpissime quærere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. Homines enim 38 ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua maius, quam ut possis, nec natura melius, quam ut velis servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulat, tua certe natura breviorem. Quare, quum utilius esse arbitrer, te ipsum quam me aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam; tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, præsentibus his omnibus te daturum.

1 codd. (E.)

8

officio cogitantem; cetera aliter distincta.

2 coni. (Wund.) e vest. codd.

4

[ocr errors]

ut tu eum tui.

[blocks in formation]

quam aut me.

necessariis suis. clarissimo, M. Marcello, fec. enim tam. 7 natura tua. codd. (E.)

⚫ E.

te [ipsum] adm.

M. TULLII CICERONIS

PRO

REGE DEIOTARO

ORATIO.

Deiotarus, Gallogræciæ sire Galatiæ tetrarches,

propter fidem Romanis præstitam a Cn. Pompeio Armenia minoris regno donatus et a senatu rex appellatus erat. Quum in bello civili Pompeium secutus esset, a Cæsare Armeniæ regno et parte reliquarum possessionum multatus est, partem et nomen regium retinuit. Sed quum inimicitias haberet cum filiæ marito, Saocondario, huiusque filio, Castore, hic eum Romæ apud Cæsarem dictatorem a. u. c. 709, a. Ch. n. 45, Q. Fabio Maximo, C. Trebonio Coss. suffectis, accusavit, quod ei apud se Pharnace debellato deversanti insidias fecisset, huiusque criminis testem dedit Phidippum, servum medicum regis, a legatis Deiotari, quibuscum Romam missus erat, præmiis abductum. Deiotarum Cicero, veterem amicum, intra privatos Cæsaris parietes defendit.

11 Quum in omnibus causis gravioribus, C. Cæsar,

initio dicendi commoveri soleam vehementius, quam videtur vel usus vel ætas mea postulare, tum in hac causa ita me multa perturbant, ut, quantum mea fides studii mihi afferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regis, quod ipsum, etsi non iniquum est, in tuo dumtaxat peri

3

culo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis 1 esse, ut ante hoc tempus non sit auditum. Deinde 2 eum regem, quem ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere. Accedit, ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber. Crudelem Castorem, ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimen 2 adduxerit adolescentiæque suæ terrorem intulerit ei, cuius senectutem tueri et tegere debebat, commendationemque ineuntis ætatis ab impietate et ab scelere duxerit; avi servum, corruptum præmiis, ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. Fugitivi 3 autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostræ rei publicæ quum os videbam, quum verba audiebam, non tam afflictam regiam condicionem dolebam, quam de fortunis communibus extimescebam. Nam, quum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quæri liceat, in qua quæstione dolor elicere veram vocem 4 possit etiam ab invito, exortus est servus, qui, quem in eculeo appellare non posset, eum accuset solutus. Perturbat me, C. Cæsar, etiam 4 2 illud interdum (quod tamen, quum te penitus recognovi, timere desino; re enim iniquum est, sed tua sapientia fit æquissimum); nam dicere apud eum de. facinore, contra cuius vitam consilium facinoris inisse arguare, si per se ipsum consideres, grave est; nemo enim fere est, qui, sui periculi iudex, non sibi se æquiorem quam reo præbeat. Sed tua, Cæsar 5, præstans singularisque natura hunc mihi metum minuit. Non enim tam timeo, quid tu de rege Deiotaro, quam intelligo, quid de te ceteros velis iudicare. Moveor etiam loci ipsius insolentia, quod 5 tantam causam, quanta nulla umquam in disceptatione versata est, dico intra domesticos parietes, dico extra conventum et eam frequentiam, in qua oratorum studia niti solent; in tuis oculis, in tuo

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

ore vultuque acquiesco; te unum intueor; ad te unum omnis mea spectat oratio; quæ mihi ad spem obtinendæ veritatis gravissima sunt, ad motum animi et ad omnem impetum dicendi contentionemque le6 viora. Hanc enim, C. Cæsar, causam si in foro dicerem, eodem audiente et disceptante te, quantam mihi alacritatem populi Romani concursus afferret? Quis enim civis ei regi non faveret, cuius omnem ætatem in populi Romani bellis consumptam esse meminisset? Spectarem curiam, intuerer forum, cælum denique testarer ipsum. Sic, quum et deorum immortalium et populi Romani et senatus beneficia in regem Deiotarum recordarer, nullo modo 7 mihi deesse posset oratio. Quæ quoniam angustiora parietes faciunt, actioque maximæ causæ debilitatur loco, tuum est, Cæsar, qui pro multis sæpe dixisti, quid mihi nunc animi sit, ad te ipsum referre, quo facilius quum æquitas tua tum audiendi diligentia minuat hanc perturbationem meam.

38

4

3

1

Sed antequam de accusatione ipsa dico, de accusatorum spe pauca dicam; qui quum videantur nec ingenio nec usu atque exercitatione rerum valere, tamen ad hanc causam non sine aliqua spe et cogitatione venerunt. Iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; affectum illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, [teque quum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverant,]5 quumque apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant, ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret. Quamobrem hoc nos primum, Cæsar, metu, per fidem et constantiam et clementiam tuam, libera, ne residere in te ullam partem iracundiæ suspicemur. Per dexteram istam te oro, quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam in bellis neque in proeliis quam in promissis et fide firmiorem. Tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius dii pe

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »