Immagini della pagina
PDF
ePub

1

fortunæ quidem. Multa se arbitratur et peperisse 37
ante factis et habere in animo atque virtute, quæ
nullo modo possit amittere. Quæ enim fortuna aut
quis casus aut quæ tanta possit iniuria omnium im-
peratorum de Deiotaro decreta delere? Ab omnibus
enim est ornatus 1, qui, posteaquam in castris esse
potuit per ætatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cili-
cia, Syria bella gesserunt. Senatus vero iudicia de
illo tam multa tamque honorifica, quæ publicis populi
Romani litteris monumentisque consignata sunt, quæ
umquam vetustas obruet aut quæ tanta delebit obli-
vio? Quid de virtute eius dicam? de 2 magnitu-
dine animi, gravitate, constantia? quæ omnes docti
atque sapientes summa, quidam etiam sola bona esse
dixerunt, hisque non modo ad bene, sed etiam ad
beate vivendum contentam esse virtutem3. Hæc ille 38
reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi
non succenset (esset enim non solum ingratus, sed
etiam amens), verum omnem tranquillitatem et quie-
tem senectutis acceptam refert clementiæ tuæ. Quo
quidem animo quum antea fuit, tum non dubito, quin
tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum
Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam
erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit. Iubes
enim eum bene sperare et bono esse animo, quod
scio te non frustra scribere solere. Memini enim,
iisdem fere verbis ad me te scribere, meque tuis
litteris bene sperare non frustra esse iussum.
boro equidem regis Deiotari causa, quocum mihi
amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas
utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit,
summam vero necessitudinem magna eius officia in⭑
me et in exercitum meum effecerunt; sed quum de
illo laboro, tum de multis amplissimis viris, quibus
semel ignotum a te esse oportet, nec beneficium
tuum in dubium vocari, nec hærere in animis homi-
num sollicitudinem sempiternam, nec accidere, ut
quisquam [te]5 timere incipiat eorum, qui sint semel

La-39

1 Ab omn. enim iis orn. est. 2 E. H. all. quid de. E. H. edd. vett. virtutem esse. 4 et in me.

[ocr errors]

om.

14

[blocks in formation]

204 ORATIO PRO REGE DEIOTARO.

40 a te liberati timore. Non debeo, C. Cæsar, quod fieri solet in tantis periculis, tentare, quonam modo dicendo misericordiam tuam commovere possim. Nihil opus est. Occurrere solet ipsa 2 supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. Propone tibi duos reges et id animo contemplare, quod oculis non potes. Dabis profecto misericordiæ, quod iracundiæ denegavisti. Multa sunt tuæ clementiæ monumenta, sed maxime eorum incolumitates, quibus salutem dedisti. Quæ si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus. Semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum 15 41 vero regum et amicorum sanctissimum. Quod nomen hi reges ne amitterent, te victore, timuerunt; retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros esse confido. Corpora sua 3 pro salute regum suorum hi legati tibi regii tradunt, Hieras et Blesamius et Antigonus, tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute præditus Dorylaus, qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, quum⭑ regum amicissimi, tum tibi etiam, ut spero, probati. 42 Exquire de Blesamio, numquid ad regem contra dignitatem tuam scripserit. Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum. Memoriam tuam implorat, qua vales plurimum; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse; in primis finibus tibi se præsto fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum ; quum e balneo exisses, tecum se fuisse, quum illa munera inspexisses coenatus, quum in cubiculo recubuisses, eandemque assiduitatem tibi se præbuisse postridie. 43 Quamobrem, si quid eorum, quæ obiecta sunt, cogitatum sit, non recusat, quin id suum facinus 5 iudices. Quocirca, C. Cæsar, velim existimes, hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem famam cum salute; quorum alterum optare, illorum crudelitatis est; alterum conservare, clementiæ tuæ.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

M. TULLII CICERONIS

IN

M. ANTONIUM

ORATIO PHILIPPICA PRIMA.

Interfecto Idibus Martiis a. p. u. c. 710, a. Ch.

n. 44 C. Iulio Cesare, Cicero initio in componendo rei publicæ statu elaboravit; deinde quum M. Antonius consul, fretus opibus Cæsarianorum et infima plebe, omnia perturbaret et per vim ageret, alter consul, P. Cornelius Dolabella, non multo melior esset, Cæsaris interfectores urbe cederent, primum rure in villis suis versatus est, tum discedere in Græciam statuit, ut initio proximi anni, quum novi consules rem publicam administrarent, reverteretur. Sed ex Sicilia Græciam petens ad agrum Rheginum delatus est, quumque ibi transitum opperiens commoraretur, lætis de rebus urbanis et spe concordiæ rumoribus commotus est, ut in urbem redire constitueret. Sed ibi eundem, quem reliquerat, rerum statum offendit. Quum Kalendis Septembribus in senatu, qui in æde Concordiæ habebatur, non fuisset, M. Antonius, ira incensus, vehementissime in eum absentem invectus est. Postero die (IV Non. Sept.) Cicero in senatum venit, absente Antonio, et hanc orationem de consilio itineris sui, de Antonii in se iniuria, de consulum rei publicæ administratione habuit, quæ prima est earum, quas M. Antonii consiliis rei publicæ perdendæ oppositas

ipse Philippicas exemplo earum, quas Demosthenes in Philippum Macedonem habuit, inscripsisse traditur.

1 1 Antequam de re publica, patres conscripti, dicam

ea, quæ dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meæ. Ego quum sperarem, aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero usquam discedebam nec a re publica deiiciebam oculos ex eo die, quo in ædem Telluris convocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi vetus exemplum; Græcum etiam verbum usurpavi, quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delen2 dam censui. Præclara tum oratio M. Antonii, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum præstantissimis civibus confirmata est. Atque his principiis reliqua consentiebant. Ad deliberationes eas, quas habebat domi de re publica, principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum, nisi quod erat notum omnibus, in C. Cæsaris commentariis reperiebatur; summa constantia ad ea, quæ quæsita erant, respon3 debat.

Num qui exsules restituti? unum aiebat, præterea neminem. Num immunitates datæ ? nullæ, respondebat. Assentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Cæsaris aut beneficii figeretur. Multa prætereo eaque præclara; ad singulare enim M. Antonii factum festinat oratio. Dictaturam, quæ iam vim regiæ potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua ne sententias quidem diximus; scriptum senatusconsultum, quod fieri vellet, attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatusconsultum 2 4 gratias egimus. Lux quædam videbatur oblata, non

modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato, magnumque pignus ab eo rei publicæ datum, se liberam civitatem esse velle, quum dictatoris nomen, quod sæpe iustum fuisset, propter perpetuæ dictaturæ recentem memoriam funditus ex re publica sustulisset. Liberatus periculo cædis paucis 5 post diebus senatus; uncus impactus est fugitivo illi, qui in C. Marii nomen invaserat. Atque hæc omnia communiter cum collega; alia porro propria Dolabellæ; quæ, nisi collega abfuisset, credo eis futura fuisse communia. Nam quum serperet in urbe infinitum malum, idque manaret in dies latius, iidemque bustum in foro facerent, qui illam insepultam sepulturam effecerant, et quotidie magis magisque perditi homines cum sui similibus servis tectis ac templis urbis minarentur, talis animadversio fuit Dolabellæ quum in audaces sceleratosque servos tum in impuros et nefarios liberos, talisque eversio illius exsecratæ columnæ, ut mihi mirum videatur, tam valde reliquum tempus ab illo uno die dissensisse. Ecce 6 enim Kalendis Iuniis, quibus ut adessemus edixerant, mutata omnia: Nihil per senatum, multa et magna per populum, et absente populo et invito; consules desigrati negabant se audere in senatum venire; patriæ liberatores urbe carebant ea, cuius a cervicibus iugum servile deiecerant, quos tamen ipsi consules et in contionibus et in omni sermone laudabant; veterani qui appellabantur, quibus hic ordo diligentissime caverat, non ad conservationem earum rerum, quas habebant, sed ad spem novarum prædarum incitabantur. Quæ quum audire mallem quam videre, haberemque ius legationis liberum, ea mente discessi, ut adessem Kalendis Ianuariis, quod initium senatus cogendi fore videbatur.

[ocr errors]

Exposui, patres conscripti, profectionis consi-73 lium; nunc reversionis, quæ plus admirationis habet, breviter exponam. Quum Brundisium iterque illud, quod tritum in Græciam est, non sine causa vitavissem, Kalendis Sextilibus veni Syracusas, quod ab ea urbe transmissio in Græciam laudabatur; quæ tamen urbs mihi coniunctissima plus una me nocte cupiens retinere non potuit. Veritus sum, ne meus

« IndietroContinua »