Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

DE

IMPERIO CN. POMPEII,

QUÆ VULGO INSCRIBITUR

PRO LEGE MANILIA,

Quum

ORATIO.

uum L. Lucullus, qui bellum Mithridaticum septem annos primum consulari, deinde proconsulari imperio administrarat, a. u. c. 687 (a. Ch. n. 67) a senatu revocatus csset, eique difficili belli tempore M'. Acilius Glabrio, homo tantis rebus impar, successisset, insequenti anno, M'. Emilio Lepido, L. Vulcatio Tullo Coss. (p. u. c. 688, a. Ch. n. 66), C. Manilius, tribunus plebis, legem ad populum tulit, ut eius belli administratio Cn. Pompeio, qui tum bellum maritimum contra piratas Cilices lege Gabinia superiore anno demandatum confecerat, committeretur. Eam legem, quam optimates, nimis augeri opes et auctoritatem Pompeii rati, oppugnabant, Cicero, qui eo anno prætor erat, suasit, tumque primum ad populum dixit.

1

11 Quamquam mihi semper frequens conspectus vester

multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen hoc aditu laudis, qui semper

optimo cuique maxime patuit, non mea me voluntas adhuc1, sed vitæ meæ rationes ab ineunte ætate susceptæ prohibuerunt. Nam quum antea per ætatem nondum huius auctoritatem loci attingere auderem, statueremque, nihil huc, nisi perfectum ingenio, elaboratum industria, afferri oportere, omne meum tempus amicorum temporibus transmittendum putavi. Ita 2 neque hic locus vacuus umquam fuit ab iis, qui vestram causam defenderent, et meus labor, in privatorum periculis caste integreque versatus, ex vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus. Nam quum propter dilationem comitiorum ter prætor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis, et quid aliis præscriberetis. Nunc quum et auctoritatis in me tantum sit, quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad agendum facultatis tantum, quantum homini vigilanti ex forensi usu prope quotidiana dicendi exercitatio potuit afferre, certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar, qui eam mihi dederunt, et, si quid in dicendo consequi possum, iis ostendam potissimum, qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendum esse duxerunt. Atque illud 3 in primis mihi lætandum iure esse video, quod in hac insolita mihi ex hoc loco ratione dicendi causa talis oblata est, in qua oratio déesse nemini possit. Dicendum est enim de Cn. Pompeii singulari eximiaque virtute; huius autem orationis difficilius est exitum quam principium invenire. Ita mihi non tam copia quam modus in dicendo quærendus est.

3

Atque ut inde oratio mea proficiscatur, unde 2 hæc omnis causa ducitur, bellum grave et periculo- 4 sum vestris vectigalibus ac sociis a duobus potentissimis regibus infertur, Mithridate et Tigrane, quorum alter relictus, alter lacessitus, occasionem sibi ad occupandam Asiam oblatam esse arbitrantur. Equitibus Romanis, honestissimis viris, afferuntur ex Asia quotidie litteræ, quorum magnæ res agun

1 E.

om. adhuc. 2 codd. Erf. Haun. meæ vitæ. 3 cod. Erfurt. (E) ea apud. 4 E. alii codd. 6 E. potest. 1 E.

5 E.

censuerunt.

8 E. alii codd.

Cie, Orat. Sel.

arbitratur.

4

etiam.

atque.

tur, in vestris vectigalibus exercendis occupatæ; qui ad me pro necessitudine, quæ mihi est cum illo ordine, causam rei publicæ periculaque rerum suarum 5 detulerunt: Bithyniæ, quæ nunc vestra provincia est, vicos exustos esse complures; regnum Ariobarzanis, quod finitimum est vestris vectigalibus, totum esse in hostium potestate; Lucullum, magnis rebus gestis, ab eo bello discedere; huic qui successerit, non satis esse paratum ad tantum bellum administrandum; unum ab omnibus sociis et civibus ad id bellum imperatorem deposci atque expeti; eundem hunc unum ab hostibus metui, præterea neminem. 6 Causa quæ sit, videtis; nunc, quid agendum sit, considerate. Primum mihi videtur de genere belli, deinde de magnitudine, tum de imperatore deligendo esse dicendum. Genus est enim belli1 eiusmodi, quod maxime vestros animos excitare atque inflammare ad persequendi studium 2 debeat, in quo agitur populi Romani gloria, quæ vobis a maioribus quum magna in omnibus rebus3, tum summa in re militari tradita est, agitur salus sociorum atque amicorum, pro qua multa maiores vestri magna et gravia bella gesserunt, aguntur certissima populi Romani vectigalia et maxima, quibus amissis, pacis ornamenta et subsidia belli requiretis, aguntur bona multorum civium, quibus est a vobis et 37 ipsorum et rei publicæ causa consulendum. Et quoniam semper appetentes gloriæ præter ceteras gentes atque avidi laudis fuistis, delenda vobis est illa macula Mithridatico bello superiore concepta, quæ penitus iam insedit ac nimis 5 inveteravit in populi Romani nomine, quod is, qui uno die tota Asia, tot in civitatibus, uno nuntio atque una significatione litterarum cives Romanos necandos trucidandosque denotavit, non modo adhuc poenam nullam suo dignam scelere suscepit, sed ab illo tempore annum iam tertium et vicesimum regnat, et ita regnat, ut se non Ponti neque Cappadociæ latebris occultare

[blocks in formation]

et

suscepta. • codd.

Ponto.

insedit atque inveteravit.
7 E.

E. Verd., Hitt. (E) edd. vett.

litter. signific.

velit, sed emergere e patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est, in Asiæ luce versari. Etenim 8 adhuc ita nostri1 cum illo rege contenderunt imperatores, ut ab illo insignia victoriæ, non victoriam reportarent. Triumphavit L. Sulla, triumphavit L. Murena de Mithridate, duo fortissimi viri et summi imperatores; sed ita triumpharunt, ut ille pulsus superatusque regnaret. Verumtamen illis imperatoribus laus est tribuenda, quod egerunt, venia danda, quod reliquerunt, propterea quod ab eo bello Sullam in Italiam res publica, Murenam Sulla revocavit. Mithridates autem omne reliquum tempus 9 4 non ad oblivionem veteris belli, sed ad comparationem novi contulit. Qui postea, quum 2 maximas ædificasset ornassetque classes exercitusque permagnos, quibuscunque ex gentibus potuisset, comparasset, et se Bosporanis, finitimis suis, bellum inferre simularet 3, usque in Hispaniam legatos ac litteras misit ad eos duces, quibuscum tum bellum gerebamus, ut, quum duobus in locis disiunctissimis maximeque diversis uno consilio a binis hostium copiis bellum terra marique gereretur, vos ancipiti contentione districti de imperio dimicaretis. Sed 10 tamen alterius partis periculum, Sertorianæ atque Hispaniensis, quæ multo plus firmamenti ac roboris habebat, Cn. Pompeii divino consilio ac singulari virtute depulsum est; in altera parte ita res a L. Lucullo, summo viro, est administrata, ut initia illa rerum gestarum magna atque præclara non felicitati eius, sed virtuti, hæc autem extrema, quæ nuper acciderunt, non culpæ, sed fortunæ tribuenda esse videantur. Sed de Lucullo dicam alio loco, et ita dicam, Quirites, ut neque vera laus ei detracta oratione nostra neque falsa afficta esse videatur; de vestri imperii dignitate atque gloria, quoniam is 11 est exorsus orationis meæ, videte, quem vobis animum suscipiendum putetis. Maiores vestri sæpe, 5

mercatoribus aut 5 naviculariis nostris 6 iniuriosius tractatis, bella gesserunt; vos, tot milibus civium

[blocks in formation]

Romanorum1 uno nuntio atque uno tempore necatis, quo tandem animo esse debetis? Legati quod erant appellati superbius, Corinthum patres vestri totius Græciæ lumen exstinctum esse voluerunt; vos eum regem inultum esse patiemini, qui legatum populi Romani consularem vinculis ac verberibus atque omni supplicio excruciatum necavit? Illi libertatem civium Romanorum imminutam non tulerunt; vos vitam ereptam negligetis? Ius legationis verbo violatum illi persecuti sunt; vos legatum omni suppli12 cio interfectum relinquetis? Videte, ne, ut illis pulcherrimum fuit tantam vobis imperii gloriam tradere2, sic vobis turpissimum sit id, quod accepistis, tueri et conservare non posse. Quid, quod salus sociorum summum in periculum ac discrimen vocatur? quo tandem animo ferre debetis? Regno est expulsus4 Ariobarzanes rex, socius populi Romani atque amicus; imminent duo reges toti Asiæ, non solum vobis inimicissimi, sed etiam vestris sociis atque amicis; civitates autem omnes cuncta Asia atque Græcia vestrum auxilium exspectare propter periculi magnitudinem coguntur; imperatorem a vobis certum deposcere, quum præsertim vos alium miseritis, neque audent, neque se id facere sine summo periculo posse 13 arbitrantur. Vident et sentiunt hoc idem, quod vos, unum virum esse, in quo summa sint omnia, et eum propter esse (quo etiam carent ægrius), cuius adventu ipso atque nomine, tametsi ille ad maritimum bellum venerit, tamen impetus hostium repressos esse intelligunt ac retardatos. Hi vos, quoniam libere loqui non licet, tacite rogant, ut se quoque, sicut ceterarum provinciarum socios, dignos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis, atque hoc etiam magis, quod ceteros in provinciam eiusmodis homines cum imperio mittimus, ut, etiamsi ab hoste defendant, tamen ipsorum adventus in urbes socio

7

1 E.
tandem debetis?
et edd. vett.

tot civ. Rom. mil.

[ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

E.

id se.

6 E.

exp. est. -summo sine.

7

prope.

* E., Col., Verd., ceterorum vestig. (quam c. eiusm.) quam ceteros, quod eiusm. in prov.

« IndietroContinua »