Immagini della pagina
PDF
ePub

mine præficiendo videmus, quid est, quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem, quidquid est in me1 studii, consilii, laboris, ingenii, quidquid hoc beneficio populi Romani atque hac potestate prætoria, quidquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero; te- 70 storque omnes deos, et eos maxime, qui huic loco. temploque præsident, qui omnium mentes eorum, qui ad rem publicam adeunt, maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo Cn. Pompeii gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quo mihi ex cuiusquam amplitudine aut præsidia periculis aut adiumenta honoribus quæram, propterea quod pericula facile, ut hominem præstare oportet, innocentia tecti repellemus, honores autem neque ab uno neque ex hoc loco, sed eadem illa nostra 2 laboriosissima ratione vitæ, si vestra voluntas feret, consequemur. Quamobrem, 71 quidquid in hac causa mihi susceptum est, Quirites, id ego omne me rei publicæ causa suscepisse confirmo, tantumque abest, ut aliquam mihi bonam gratiam quæsisse videar, ut multas me etiam 5 simultates partim obscuras, partim apertas intelligam, mihi non necessarias, vobis non inutiles, suscepisse. Sed ego me hoc honore præditum, tantis vestris beneficiis affectum, statui, Quirites, vestram voluntatem et rei publicæ dignitatem et salutem provinciarum atque sociorum ineis omnibus commodis et rationibus præferre oportere.

1 E.

ego.

3

[blocks in formation]

M. TULLII CICERONIS

IN

L. CATILINA M

ORATIONES IV.

L. Sergius Catilina, homo patricii generis, magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque, prætorius, qui iam a. u. c. 689 (a. Chr. 65) cæde consulum facta re publica potiri voluerat, sed casu a consilio exsequendo prohibitus erat, adscitis ad consilium rei publicæ opprimendæ perditissimis quibusque et audacissimis hominibus, quos inopia, cupiditas, scelera stimulabant, consulatum in ann. 691 (a. Chr. 63) petiit; sed, non satis occultatis, quæ parabantur, studiis bonorum M. Tullius Cicero cum C. Antonio consul factus est. Ea re accensus Catilina Cicerone et Antonio coss. acrius consilia agitabat, resistente diligentia Ciceronis, ad quem pleraque a Fulvia deferebantur, muliere nobili, quæ cum uno ex coniuratis, Q. Curio, amoris consuetudinem habebat. Itaque factum est senatusconsultum, darent operam Coss., ne quid detrimenti caperet res publica, effectumque, ut Catilina, quum in proximum annum iterum consulatum peteret, repulsam ferret, designarenturque consules D.Silanus et L.Murena. Catilina autem, missis iam antea per Italiam ad homines seditiosos, maxime veteres Sullæ milites, concitandos sociis, ad C. Mallium, qui Fasulis in Etruria manum armatorum collegerat, proficisci constituit et bellum facere; convocatisque nocte, quæ inter VIII et VII Id. Novembr. (d. 6 et 7 Nov.) erat, sociis in domum M. Porci Læcæ, consilium aperuit; simul eo hortante duo equites Rom. ex coniuratis Ciceronem se illa ipsa nocte ante lucem, quum sicut salutaturi intrassent, interfecturos esse polliciti sunt. Cicero,

vitatis insidiis, aut eodem ipso die (VII Id. Nov., d. 7 Nov.) aut proximo, qui fuit a. d. VI Id. Novembr. (d. 8 Nov.)1, dispositis præsidiis, senatum in templum Iovis Statoris convocavit. Quo quum Catilina quasi sui purgandi causa venisset, Cicero in eum vehementissima oratione, quæ est prima in Catilinam, invectus est, qua Catilina perculsus et senatorum hostem atque parricidam appellantium vocibus, e senatu egressus et proxima nocte, relictis ad consilia in urbe exsequenda P. Lentulo, C. Cethego aliisque sociis, ad Mallium profectus est. Postridie Cicero, contione advocata, populum oratione secunda de rebus, quæ agebantar, edocuit et cohortatus est. Aliquo tempore interiecto, quum legati Allobrogum, qui a Lentulo sollicitati, Cicerone auctore, favere se coniurationi simularant, Roma exeuntes cum T. Vulturcio, qui ad Catilinam a Lentulo missus erat, in ponte Mulvio nocte comprehensi essent, litteræque, que a Lentulo, Cethego, P. Gabinio Cimbro ad Catilinam ferebantur, Ciceroni traditæ, is, arcessitis coniurationis principibus, senatum in ædem Concordiæ coegit III Non. Decembr. (d. 3 Decembr.). Ibi quum legati et Vulturcius rem omnem indicassent, coniurati, litteris suis convicti, in custodiam traditi sunt, Ciceroni autem gratiæ a senatu actæ supplicatioque decreta. Quibus peractis Cicero in contionem prodiit et populo, quæ acta essent, exposuit. Deinde Nonis Decembribus (d. 5 Decembr.), quum Cicero senatum in æde Iovis Sta toris consuluisset, quid de iis fieri placerel, qui in custodiam traditi essent, duabusque dictis sententiis, altera D. Silani, cos. designati, qui capitis poena afficiendos censebat, altera C. Iulii Cæsaris, qui, bonis publicatis, per municipia Italiæ distribuendos et vinculis sempiternis tenendos, plures Casarem sequi viderentur, Cicero quartam orationem habuit, qua Silani sententiam non obscure com

mendavit.

1 Hoc significari videtur in prima oratione § 8 et 9, illud in secunda $ 6 et 13.

ORATIO

IN L. CATILINA M

PRIMA,

HABITA IN SENATU.

1

11 Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quamdiu etiam furor iste tuus eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum præsidium Palatii, nihil urbis vigiliæ, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt? Patere tua consilia non sentis? Constrictam iam horum omnium 2 conscientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem 2 nostrum ignorare arbitraris? O tempora! o mores! Senatus hæc intelligit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in senatum venit; fit publici consilii particeps; notat et designat oculis ad cædem unumquemque nostrum. Nos autem, viri fortes, satisfacere rei publicæ videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iampridem oportebat, in te conferri pestem istam, quam tu in nos omnes 3 iamdiu machinaris. An vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum, mediocriter labefactantem statum rei publicæ, privatus

' [nos] eludet? (Om. etiam Jul. Victor. p. 258 Or.) omn. hor.

2

ercerent.

[ocr errors]

interfecit, Catilinam1, orbem terræ cæde atque incendiis vastare cupientem, nos consules perferemus? Nam illa nimis antiqua prætereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Mælium, novis rebus studentem, manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coHabemus senatusconsultum in te, Catilina, vehemens et grave; non deest rei publicæ consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus. Decrevit quondam 4 2 senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo, maioribus; occisus est cum liberis M. Fulvius, consularis. Simili senatusconsulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa2 res publica; num unum diem postea L. Saturninum tribunum plebis et C. Servilium prætorem mors ac rei publica 3 poena remorata est? At vero 4 nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim huiusmodi senatusconsultum, verumtamen inclusum in tabulis, tamquam in vagina reconditum, quo ex senatusconsulto confestim interfectum te esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti, me esse clementem; cupio in tantis rei publicæ periculis me non dissolutum videri; sed iam me ipsum inertiæ nequitiæque condemno. Castra 5 sunt in Italia contra rem publicam in Etruriæ faucibus collocata, crescit in dies singulos hostium numerus, eorum autem imperatorem castrorum ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videmus, intestinam aliquam quotidie perniciem rei publicæ molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non hoc potius omnes boni serius a me, quam

6

5

[blocks in formation]

1 Catilinam [vero]. 2 codd, (Tegern., Rhenaug.) est. 3 [rei publicæ]. 5 -om, vero.

[gladium].

ipse.

4 codd.

« IndietroContinua »