Immagini della pagina
PDF
ePub

danus a frugibus ad glandes redierunt. 1

Retinuit etiam

Coloniensis cum Victorii et Lambini codicibus et plerisque deterioris familiæ in § 31 hanc veram scripturam: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam vultus, in qua apta et necessaria est personarum notarum significatio (quam tuus esset necessarius is, qui te oraret); in Erf., Gud. 2, Leidensi, Salisburgensi, Paris. 11, deteriorumque aliquot ex loco paulo inferiore pro vultus subiectum est preces (quod ibi, re iam exposita nec addito genitivo, aptum est). Atque hic quidem unus e recentissimis Soldanus falsa auctoritatis specie deceptus est; sed § 24 et is et Klotzius pro vera scriptura (non tam, ne offendam), quam cum deterioris familiæ longe pluribus servant e meliore Gud. 2 et Salisburgensis, substituerunt ex Erfurtensi, Leidensi, Parisiensi 11, quibus hic Coloniensis adiungitur, manifesto interpolatam: non tam propter id, ne offendam, nec tamen huius coniunctionis propter id, ne (ut) exemplum ascripserunt aliud. Apparet, in hac oratione interpolationem etiam meliorem familiam non ita leviter attigisse, sed eíus alios codices aliis in locis expertes mansisse partim propter ipsam seriem et propaginem codicum, sed magis quod librarii interpretamenta in eo, quem ob oculos haberent, codice ascripta superscriptaque spreverint. (Cfr. § 14, ubi in Erf., Salisb. multisque deteriorum est misereat, quod Klotzius ascivit, in Gud. 2, Leid., aliis deterioribus recte, quod Priscianus confirmat, misereatur.) Quo patefacto, perspicitur, quam prave recentissimi editores specie auctoritatis abusi sint, ac ne omnium quidem codicum consensum obstare debuisse correctioni huiusmodi soloecismorum, qualem Lambinus et ego e § 23 sustulimus: Quid si essetis? Cœsarine eam tradituri fuissetis an contra Cæsarem retenturi? pro fuistis (vid. nunc, præter opusc. mea acad. p. 199, admonitiones meæ de locis quibusdam grammaticæ Latinæ p. 17). At Klotzius et Beneckius ne in pendente quidem sententia in § 34 meminerant, quod § 24 (quid facturi fueritis) legerant, quumque ederetur recte:

Soldanus singulari errore propter Grævii (in varietate selecta vél potius temere et negligenter excerpta) silentium complures malas scripturas falso tribuit Coloniensi, ut § 32 optime, § 33 quodvis ro Nam quodvis, hosce, alia.

X

An potest quisquam dubitare, quin Q. Ligarius in eadem sententia futurus fuerit (quam scripturam num Coloniensis confirmet, quod Soldanus scribit, incertum est), melioris familiæ (Erf., Leid., Gud. 2, Salisburg., Par. 11) interpolationem sequentes substituerunt fuisset futurus. 1 Sed quod de codicum meliorum laude temperanda in oratione Ligariana dixi, id multo latius patet in ea, quæ pro Deiotaro habita est. Nam hic ii codices, quibus illa e superioribus orationibus bonitatis opinio adhæret, ita sunt manifestis erroribus interpolationibusque depravati, ut exiguam habeant præstantiam, neque raro a deteriore familia aut a mediis quibusdam (in quo genere est maxime Gudianus prior, minime fere omnium inquinatus) vincantur; 2 etsi omnino familiarum discrimina persæpe confunduntur, eadem interpolatione per utramque aut

1 In § 8 veram scripturam servat codex Erfurtensis a prima manu: Vide, quæso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligarii non audeam confiteri, eamque præter me Beneckius tenuit, sed male enarravit. Animadverti enim Cicero vult, quum de suo facto (se sua voluntate cum Cæsaris adversariis fuisse) non dubitet confiteri, de Ligarii dubitet nec audeat, id non ideo fieri, quod confessio apud Cæsarem exitiosa futura sit et sine venia (tum enim ae de se quidem confessurum se fuisse), sed quod salva fide id de Ligario confiteri non possit, qui nullam voluntatem nec consilium habuerit belli contra Cæsarem gerendi. Atque contraria hic componi (non dubitem : audeam et non audeam), ex tota orationis forma manifestissimum est. Sed primum, quum dura videretur infinitivi in priore membro omissio, ad non dubitem additum est dicere, quod in Leidensi et Erfurtensi supra scribitur, a Coloniensi, ut a Quinctiliani codicibus prorsus abest, oratioque vitiata. Nam sic pondus, quod totum est in his oppositis: de meo facto, de Ligarii, non dubitem, non audeam, videtu. etiam aliquod esse in variatis verbis dicere, confiteri. Sed quum non animadverteretur, quomodo contraria essent non dubitem (ɔ: audeam) et non audeam, alterum membrum depravatum est, omisso non, eaque depravatio iam in eo codice, quo Quinctilianus usus est, fuisse videtur; ac fefellit fortasse etiam sententia; putabant enim Ciceronem etiam de Ligario confiteri, quem in Africa fuisse nou neget et in eo culpam nullam esse dispntet. Verum confessio ea intelligitur, qua de se usus est Cicero: Suscepto bello - judicio ac voluntate etc., quam a Ligarii causa diligentissime removet. Itaque prave Soldanus et Klotzius codicum maiorem numerum et Quinctiliauum sequuntur nec sententiam ullam relinquunt. (Quod Soldanus putat hæc verba: vide, ut non audeam verti posse: Siehe doch, wie sollte ich mich scheuen, aberrat longissime a vero; nihil enim aliud significare possunt, nisi hoc: Siehe wie ich es nicht wage; estque is sermo ejus, qui animadverti jubet, quæ fiant.) 2 Codicem Gud. 1 Soldanus, qui ipse contulit, falso cum illa Erfurtensis, Gudiani secundi, Salisburgensis, Parisiensis XI familia coniungit, a quibus in iis locis, ubi maxime discrimen familiarum eminet, prorsus discedit (§ 1 solebam, § 2 crudelem Castorem, § 3 cum verba audiebam, § 8 adfectum, § 9 exorari, § 12 tanto quanto, etc.)

ulriusque partem serpente. Recentissimi editores, tota re non animadversa, dum eodem modo hic, quo in Maniliana aut in Miloniana fieri potest ac debet, meliores codices sequi conantur, difficile dictu est, quam male hanc orationem tractaverint. Cuius rei exempla quædam ad persuadendum, ut opinor, apta hic ponam. (Orellius in plerisque locis me secutus est.)

Iam in ipso exordio orationis § 2 Klotzius, Beneckius, Soldanus, Orellius (Steinmetzium omitto) ediderunt; Eum regem, quem ornare antea cuncto cum senatu SOLEBAMUS, · nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere, cum codd. Erf., Gud. 2, Leid., Salisburg., Par. 11, aliis pluribus. Novi, quam facile et subito Cicero primæ personæ verbi numerum mutet. Numquam tamen id fecit, quod orationis natura repugnabat, in eiusmodi notatione rerum in sua ipsius persona contrariarum in sententiis relativa et demonstrativa copulatis. (Quod Orellius ex lib. 1 de rep. § 10 exemplum profert, simile esset, si ibi legeretur: quid facere potuissemus, nisi consul fuissem.) Neque minus singularem numerum respuit Ciceronis ipsius et unius ab senatu eius sententias sequente separatio. Itaque vere Coloniensis (si modo verius hunc Grævius appellavit quam Erfurtensem) et Gud. 1 et duo St. Victoris codices (apud Gruterum) aliique et a Grutero inde editiones priores habent solebam, idque Marcianus Capella V p. 162 Grot. confirmat.

§ 2 iidem editores e codicibus, qui meliores dicuntur, et paucis aliis hanc scripturam posuerunt: Crudelis Castor, ne dicam sceleratum et impium, qui etc. pro ea, quam Coloniensis et Gud. 1 et deteriorum plerique habent superioresque secuti erant: Crudelem Castorem, qui etc. Quod quam prave fecerint, ipse Beneckius dicit, nullum se confessus exemplum habere, in quo his verbis ne dicam non idem, qui præcesserit, casus subiiciatur. Addam, neminem ex nominativo accusativum effecturum fuisse, contra, quum accusativus in exclamando positus non intelligeretur, proclive fuisse nominativum subiicere. (In Salisburgensi et aliis quibusdam scribitur etiam: Crudelis Castor est.)

§ 3 in his verbis: quum os videbam, quum verba audiebam, quam apte utriusque sensus offensio commemoretur quamque numerose membra orationis cadant,

nemo non videt; sed in codd. Erf., Gud. 2, Salisb., Par. XI (Leidensis Orellius tantum selectas scripturas ponit) propter similem terminationem (ebam) excidit alterum membrum: quum verba videbam; nec defuerunt, qui probarent, Beneckius et Soldanus.

S 8 Klotzins, Beneckius, Soldanus scripserunt: Afflictum illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant; et est ita in codicibus et laudatis et multis, tum etiam in scholiis a Gronovio et a Maio (non e codicibus palimpsestis) editis. Recte tamen Gud. 1 et codices alii pauci omnesque editiones affectum habent. Elevat enim Cicero, quantum potest, verbis ea, quæ Deiotario acciderant, significatque, nullas gravis odii causas fuisse; itaque afflictus neque per se Deiotarus dici poterat neque id verbum ullo modo coniungi potest cum leni appellatione incommodorum quorundam.

$ 10, ubi Cicero primum universe Deiotarum dicit, qui senatus auctoritatem maximi facere consuevisset, perturbatum esse iisdem rebus, quibus eos, qui minus perturbari debuerint, deinde has res et hanc perturbationem singulatim describit (§ 11: Quum audiret etc.), pro verbis quique illum ordinem in Erf. et Salisburg. (Oxx. tribus) scribitur: quique eum illum ordinem, in Gud. 2, Par. XI: quique cum illum ord. Hinc Klotzius hanc effecit periodum: Is rex, quem senatus hoć nomine sæpe honorificentissimis decretis appellavisset quique, quum illum ordinem ab adolescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, iisdem rebus est perturbatus, homo longinquus et alienigena, quibus nos in media republica nati semperque versati, quum audiret, senatus consentientis auctoritate arma sumpta esse, batur animo etc., in qua dubito, quid maxime mirer, modorumne et temporum in duabus sententiis relativis eiusdem causalis significationis coniunctis hanc varietatem: appellavisset quique perturbatus est, an in iisdem sententiis argumenti dissimilitudinem, an rerum coniunctissimarum (quem senatus

qui

[ocr errors]

illum ordinem

[ocr errors]

move

appellavisset

duxisset) distractionem, an pravitatem huius sententiæ progressionis: qui perturbatus movebatur animo, an protasis omnem eventus causam complexæ cum apodosi primum quasi eventus

est

-

initium significante (movebatur) coniunctionem, an denique impeditissimum, non cursum, sed tamen motum qualemcunque orationis: quem appellavisset, quique, cum

duxisset, perturbatus est, → cum audiret. Et tamen Orellius in præfatione hoc inventum sibi placere significavit. Adeo non firme veritas intelligitur nec tenetur. S 12 Klotzius, Beneckius, Soldanus ediderunt: Quanto ille (Pompeius) superiores vicerat gloria, tanto tu (Cæsar) omnibus præstitisti, quemadmodum scriptum est in Erf., Gud. 2, Salisb., Par. XI, aliis. Verum qui sic loquitur, is, quanta Cæsaris gloria sit, ostendit Pompeii comparatione; Cicero, Deiotari excusandi causa, quanta Pompeii gloria fuerit, commemorat; itaque omnia breviter comprehendens, tantam ait fuisse Pompeii gloriæ præter ceteros præstantiam, quanta nunc Cæsaris sit. Necessario igitur superiores editores secuti erant scripturam aliorum codicum (Gud. 1, Pithoeani, cett.): Tanto – quanto; atque ita scriptum habet Servius ad Æn. XI, 438.

[ocr errors]

S 16 editur ab omnibus etiam superioribus (præter me): Quod igitur facinus nec in hominem imprudentem cadere posset propter metum præsentis exitii etc., nec discedunt ii, quibus maxime creditur, codices. Sed Gud. 1, Pith. alii habent caderet, quod si quis non ipse sua sponte intelliget a librario dissolutum et dilatatum perspicuitatis causa esse, velim animadvertat, in oratione pro Quintio $ 68, quod Cicero scripserat quicum experiretur (ut est in cod. palimpsesto Taurinensi), a librariis factum esse experiri posset.

S 21 Cicero scripserat: in cubiculo malle dixisti, ut ex superioribus intelligeretur vomere, eamque scripturam servaverunt Gud. 1 et deteriores plures, Hauniensis, Bernensis, Monacenses duo. Librarii, aut quod casu ex cubiculo malle factum erat cubiculum malle, geminata littera m (ut est in Coloniensi), aut potius quod infinitivum desiderabant nec te omissum ferebant, fecerunt: in cubiculum te ire malle dixisti, idque editores tenuerunt et superiores et recentiores, nisi quod Orellius me secutus est. Sed in eadem paragrapho plura commissa sunt. Nam primum Klotzius et Beneckius ediderunt: Quid tum? Ita ille demens erat, ut eum, quem tanti sceleris conscium habebat, a se dimitteret, secuti in indicativo habebat codices Erf.,

« IndietroContinua »