Immagini della pagina
PDF
ePub

usum subiiciens pro legitimo, ut res in iudicio non agi, sed agitari diceretur, et indicativum in eam sententiam inducens, quæ eum propter totam cum infinita oratione implicationem vehementissime respuit. Eodem loco Stuerenburgius, Klotzius, Beneckius, Orellius pro lectissimi viri appellatione, qua Cicero, si ceteris codicibus credimus, in fratre suo prætore usus est, rectissimi ex illis scholiis substituerunt, quod vocabulum laudem habet ingenii non contorti nec pravi (ut quum auditor rectus dicitur apud Plinium aut quum L. Cæsar firmus et rectus a Cicerone appellatur, ad Fam. XII, 5), ab hoc loco et ab re atque sententia alienam. Nam quum hoc Cicero dicat, iudicum consessui parum convenire videri leviorum, ut Romanis antiquis videbantur, artium tam longam commemorationem, quoniam severitatis laus, quæ levitati contraria est, iudicibus, quorum muneris severitas propria est, reservari debet, prætorem, ne sine adiectione nominet, communi aliqua laude et quæ magis ad dignitatem pertineat, cohonestat; modeste tamen lectissimum dicit, fratrem verens amplissimum appellare. 1 Pravius tamen multo, quam in hoc loco, scholiis illis Klotzius usus est in oratione pro Mil. § 12, ubi quum scholiastes, ne nimis multa verba describeret, ab his verbis orsus esset: appelletur ita sane, ac tamen, quo spectaret vox ita, significasset addito potentia (ita sane potentia), hoc ille editor in Ciceronis orationem recipere non dubitavit: Quæ si potentia est appellanda appelletur ita sane potentia.

1 Nihilo melius hoc adiectivum rectus a codicibus et recentissimis editoribus obtrudi videtur Ciceroni in oratione pro Deiotaro § 16, ubi sic scribunt: Quis consideratior illo? quis rectior? quis prudentior? Nam rectus homo neque, ut Stuerenburgius vult, constans et gravis intelligitur, temerario contrarius (firmus et rectus quum dicitur, significatur, a recta via aliquem pravis consiliis non demoveri), neque, ut Beneckius putat, qui recte iudicat. Neque hæc tam late patens laus recte iudicandi ad hunc locum apta est. Quod autem a tecti hominis appellatione honesta cautionis notionem excludere conantur, ut fraudulenti animi relinquatur (quod OCCULTUS et tectus in deteriorem partem dicitur), frustra prorsus nituntur. Nam neque Philipp. XIII, 6 nisi vi eripient, locum et Vaticani codicis a prima manu scriptura et ipsa ceterorum interpolatione (protectior) munitum et sententia, à qua et constantia et recti iudicii significatio abhorret, neque II de Orat. 296 efficient, ut Antonius, cuius genus III, 32 præmunitum et ex omni parte saptum appellatur, hic potius rectissimus in dicendo (id esset non affectatus, ut Cæsaris commentarii a Cicerone recti vocantur), quam tectissimus dicatur. Nam tectus est, qui, ut ait Horatius (Sat. 1, 3, 59), nulli malo latus obdit apertum.

[ocr errors]

Iam quos de codicum dissensionibus discrepantiisque neque satis libero animo neque prudenter et subtiliter iudicasse existimo, eosdem non mirum est, si quando consentienti codicum scripturæ aut in dissensione omnibus scripturis ratio adversari videatur et coniecturæ opem postulare, eius causæ æquos aut bonos iudices mihi non videri. Nam neque ea argumenta signaque, quibus coniecturæ necessitas demonstratur, libere examinant, probata firme comprehendunt, potiusque quævis effugia ita sectantur, quasi summum sit coniecturam evitare, non verum invenire, interdum adeo incredibilia fingunt, ut ludere putes, neque in emendatione persequenda vestigia ea, quibus ad veritatem. perveniri potest, aut notas eas, quibus ea impressa agnoscitur, tenent. Ac Buechnerum quidem hic insectandum non puto, qui adeo non exercitatus præparatusve, ut eum tralaticia codicum menda fallerent (velut illud in S 96 quid quasi pro quid quæso), malorum orationis Roscianæ codicum errores longis plerumque verborum ambagibus defendendos suscepit, adeo fortiter, ut neque § 104 dubitaret revocare nihil opus fuit te isti credere (pro istic sedere), neque § 109 "vetustam formam" eiusce reformidaret (quæ non exemplorum inopia refellitur, sed quod fingi nullo modo potuit, quum vis particulæ ce a pronomine is longissime distet), interpretandi autem tantam, artem dicam an audaciam? attulit, ut S 104 his verbis: ut ea dedita opera a vobis (sie enim scribit), contra vosmet ipsos facere videamini "anacoluthon contineri" statueret, quum Cicero primum scribere in animo habuisset: fieri videantur. Verum nihilo melioribus artificiis Klotzius sæpissime utitur in codicum mendis defendendis, cuius rei duo triave exempla ex magno numero non delecta, sed quæ proxima se offerunt, commemorasse hic satis erit. In oratione pro Milone § 32 sic in codicibus scriptum est: cuius illi (consules) co

1

1 Orellio "tres critici egregii huic orationi ad pristinam integritatem restituendæ his annis operam impendisse" videntur, "Madvig, Buechner, Klotz". O æquum in omnes et laudis non parcum indicium, cui hi tres simul egregii videantur. Sed quod Orellius Klotzium mea editione caruisse scribit et § 118 in eandem, atque me, incidisse coniecturam, in eo errat. Buechnero tamen non subtraham unius bonæ emendationis laudem in § 124 (statuit), quamquam eam ego anno ante et inveneram et in opusculis meis p. 184 posueram.

natus, ut ipse ratiocinabatur, rec, si cuperent, repri mere possent, quum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi corroboratam iam vetustate audaciam. Facile intellectum est ab editoribus (apertissima est enim et necessaria sententiæ forma), hoc Ciceronem dicere, illos consules neque voluntatem Clodii coërcendi neque potestatem habituros fuisse; iis tamen verbis, quæ in codicibus essent, non hoc contineri, sed ineptissime bis idem dici, eos, etiamsi id vellent, potestatem non fuisse habituros. Itaque inde a Manutio ita scribebatur: : nec, si possent, reprimere cuperent. Quid Klotzius? Narrat (vol. I præf. p. XLIV), si cuperent esse: wenn sie es wünschenswerth fänden, si vellent, wenn sie es wirklich unternähmen, mire a cupientis animo voluntatem distinguens, ut hæc contraria ponantur, et voluntati substituens actionem; sed tamen effecit, ut hoc diceretur: weder wenn sie es wünschten, würden sie es können, noch, wenn sie es unternähmen, würden sie es können! Quod quum ipse sentiret ineptum esse, potestatis duo genera fecit, morale et physicum, eaque a Cicerone significari vult. Belle vero ea significantur hac geminatione eiusdem unius verbi: neque possent et vix possent. Quid putamus aliarum artium homines, verba aliorum et sententias legere et intelligere simpliciter solitos, iudicaturos esse, si huc evadere philologicam enarrandi artem scirent? Sed illuc prævertamur. Manutius, ut huius loci mendum vidit, non item prorsus recte sustulit. Neque enim intelligitur, quo errore verba possent cuperent locum permutare potuerint. Sed quum Cicero scripsisset, ut nunc demum edidi: nec cuperent reprimere, si possent, librarius dormitans nec ad sententiam attendens, propter alterius membri formam (et, si vellent, vix possent) hic etiam condicionalem particulam in initium et ad prius verbum retraxit. In eiusdem orationis exordio § 2 Klotzius scripturam meliorum codicum: Non illa præsidia non afferunt tamen oratori aliquid sic defendit,

1

ut

Postquam hæc nugatus est. non veretur, tanquam si quid ex interiore scientia deprompserit, addere: Wäre die Synonymik der lateinischen Sprache in ihren Grundzügen genauer und sicherer aufgefasst, so würde man nich mehr an solchen Stellen bey der Handhabung der kritischen Kunst aufgehalten werden!

duplicem negationem pro una esse velit, rhetorice repetitam, quæ cuiusmodi sit figura, ut negatio initio ante subiectum posita deinde in sententia leniter decurrente ante verbum rhetorice geminetur, prorsus nescio. Id scio, si pro una negatione hæc accipiantur, barbarum esse aliquid; deinde ita adiunctam esse illam sententiam ut ne non timere quidem ctc., ut necessario præcedat significatio timoris allati (non animi sublevati). Postremo prorsus huius periodi cum superiore nexus et transitus desideratur et post illa: non corona usitata sic hoc continuatur: Non illa præsidia, quasi tertium aliquid Cicero addat, quod desideret. Sed ex illa ipsa in superiore sententia particulæ non geminatione hoc tertium non ortum est, quod iure Garatonius correxit. Leniter et pedetentim ad rem accedens non simpliciter affirmat: Atque etiam ipsa illa præsidia afferunt oratori aliquid et animum eius perturbant, sed affirmatione ex sublatis negationibus utitur: Nec non tamen.

-

non

In oratione Philippica secunda § 50 quum sic scriptum esset: accipite nunc, quæso, non ea, quæ ipse in se atque in domesticum dedecus impure atque intemperanter fecerit, idque sic intelligeretur, ut esset: contra se atque cum dedecore domestico, demonstravi (Opusc. p. 166), neque sic in duobus coniunctis substantivis præpositionem prorsus contraria significatione poni potuisse neque Ciceronis tempore dictum esse in dedecus hoc modo (ut inde dedecus nascatur); itaque scribendum esse: in se atque in domesticum decus. Ecce Klotzius me docet (vol. III p. 829), dedecus domesticum esse rem familiarem perditam; ita, quæ Antonius contra rem suam familiarem fecerit, ea in (contra) dedecus eius facta esse; meam vero coniecturam prorsus aberrare a recto, quoniam Antonius, cuius res familiaris perdita et dissipata fuerit, non potuerit domestico decori nocere. Itane vero? Quia res familiaris perdita dedecori est, ideo ipsa res familiaris sic potest dedecus appellari, ut, quod contra eam (o: ad eam, quatenus

Duobus versibus ante in § 1 sustuli, quod iam Wunderus fieri voluerat, vocabulum veterem, parens coniunctæ auctoritati codicum Erf. et Bavarici et Quinctiliani (XI, 3, 50). Isidorus, quo teste Steinmetzius vocem defendit, hæc tantum habet: veterem morem iudiciorum requirunt, pro pristinum id substitucns. Diomedes interpolatus est ex deterioribus Ciceronis codicibas (minime vident).

ulla est, perdendam) fiat, id contra dedecus alicuius fieri dicatur? Itaque quod mores depravati dignitati obsunt, qui inhoneste agit, posthac non dignitatem, sed ignominiam suam lædere dicetur. Et cuius hominis, res nunc perdita turpesque sunt, is nihil poterit dici, dum hunc. statum efficeret, contra rem et decus suum fecisse. Scilicet hoc interpretandi genus in illa arte locum tenet, quæ subita et occulta rerum permutatione oculos decipit (escamoter Galli dicunt). Nam Klotzius in dedecus suum vertit: gegen sich und gegen seine ohnedies (!) schlechten oder vielmehr schimpflichen häuslichen Angelegenheiten ; at, o bone, in Latinis nihil est nisi: gegen seine Schande. Itaque hac arte etiam in oratione prima Catilinaria § 13 defenditur: quod privatarum rerum dedecus non hæret infamiæ ?

In oratione pro Roscio Amerino $ 30 in codicibus scribitur: qui libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa est satis, quoniam quidem suscepi, non deest profecto, iudices. Et forsitan in suscipienda causa temere impulsus adolescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet hercules undique omnes in me terrores periculaque impendeant omnia, succurram atque subibo. Verba hæc quoniam quidem suscepi priore loco Heusinger primus intellexit male ex inferiore loco addita esse; neque quidquam certius esse potest. Nam hoc quoniam quidem suscepi, ipsa particula quidem (sive additur semel sive non additur) flexum sententiæ et orationis significante cum aliquo pondere, refertur ad contrariam cogitationem, non suscipiendi ac declinandi. Itaque inferiore loco recte ponitur, superiore non solum nihil agit, sed primum hæc duo graviter inter se relata: patroni desunt, qui libere defendat, non deest obscurat inutili et ignavo additamento, deinde ipsam affirmationem ridicula adiectione onerat, quasi dicas: quoniam adest, non deest, postremo significationem alienissimam habet in particula quidem, quæ nusquam referri potest. 1 Sed horum nihil Klotzium movit, qui hæc de hoc loco scripsit (præf. vol. I

Itaque Orellius saltem scribi debuisse ait: quoniam quidem ego auscepi. Verum id quoque aliam significationem non minus perversam haberet, quasi præcederet huiusmodi aliquid: deesset fortasne, si alii suscepisŝont; quoniam ego suscepi, non deest.

« IndietroContinua »