Immagini della pagina
PDF
ePub

bis dicta sint; itaque si quid tum minima ex parte improbabile videtur, a Cicerone scribi potuisse negant. Verum Cicero omnes has orationes Catilinarias prorsus ex tempore habuit; ac ne paulo quidem post eas perscripsit deve iis edendis cogitavit. Tribus annis post (a. 60 a. Ch.) eas Attico recentes misit (ad Att. II, 1, 3). Iam quis dubitat, quin, etsi ea, quæ sic notabiliter dixisset, ut et in ipsius et aliorum memoria infixa essent, retineret et sequeretur, tamen ea, quæ brevius multo dixisset, auxerit, amplificaverit, ornatum iis splendoremque addiderit? Atque in hac opera fieri non poterat, quin uno et altero loco colores quidam intercurrerent, qui fortasse magis ad eum rerum animique ipsius habitum apti essent, qui tum esset, quam ad orationis vere habitæ tempus; interdum quidem etiam de industria præmunire quasi defensionem aliquam adversus ea, quæ nunc ab adversariis obiicerentur, voluisse videri potest. Sentiebantur enim iam quasi quidam flatus prænuntii eius procellæ, quæ paulo post subsecuta est. Itaque nunc intelligitur, unde illa sit pæne nimia in tertia et quarta oratione invidiæ deprecatio et periculorum futurorum commemoratio, unde etiam illa, in qua Ahrensius hæsit, in IV, 15 de senatus et equitum consensu hodierno die stabilito et permansuro prædictio; (etsi etiam in vera oratione poterat Cicero ad confirmandos animos paulo fidentius dicere). Quin etiam potuit Cicero, quum unam tantum iustam orationem eius diei, quo de supplicio coniuratorum actum esset, conficeret, in eam aliquid, partim sciens et prudens partim fortasse pæne imprudens, admiscere, quod in eodem senátus conventu alio tempore dixisset. Ita nihil offensionis habent, si de veritate ipsius orationis quæritur, quæ IV S 6 sic dicuntur, ut ad primam relationem accommodatiora videantur quam ad eum locum, quo hæc oratio post sententias aliquot iam dictas interposita est. Postremo nunc intelligitur, qui fieri potuerit, ut Cicero in prima et secunda oratione noctem illam inconstanter nótaret. Nam ipse sine dubio tantæ rei a se gestæ ordinem tenebat; sed quum animum et orationem ad præteriti temporis et ad duorum dierum coniunctorum (eius, quo prima, et quo secunda oratio habita esset) habitum reflecteret, facillime accidere poterat,

ut noctis illius significationem non recte distingueret in prioris et posterioris diei oratione.

Sed tempus est præfationi finem aliquando imponere. Itaque unum illud addam, in hoc novo exemplo errorum vitandorum causa ex superiore quum alia quædam in vocibus scribendis servata esse, tum syllabarum dividendarum receptam fere inter philologos rationem, quam veram non esse, ipse in grammatica his diebus evulgata dixi.

Scrib. Haun. Calendis Octobribus MDCCCXLI.

[blocks in formation]

M. TULLII CICERONIS

PRO

SEX. ROSCIO AMERINO

Quum

ORATIO.

uum Sex. Roscius, s Amerinus ex Umbria, homo dives et splenas, finita iam proscriptione Sullana, Romæ occisus esset, nomen eius in tabulas proscriptionis relatum est, bona venierunt ; filium, Sex. Roscium, Erucius quidam, subornatus a. L. Chrysogono, Sullæ liberto, qui bona emerat, et Titis Rosciis Capitone et Magno, Amerinis, inimicis Roscii occisi, qui prædæ participes erant, parricidii accusavit. Eum Cicero, qui tum annum vigesimum septimum agebat, apud M. Fannium prætorem, qui quæstioni inter sicarios præerat, hac oratione ita defendit, ut crimen in Chrysogonum et Titos Roscios reiiceret. Causa acta est L. Cornelio Sulla II, Cæcilio Metello Pio Coss., L. Sulla dictatore, anno p. u. c. 674 Varr., a. Ch. n. 80. Hanc primam in iudicio publico orationem Cicero habuit.

Credo ego yos, iudices, mirari, quid sit, quod, 1 1

quum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim, qui neque ætate neque ingenio neque auctoritate sim cum iis1, qui sedeant, comparandus. Omnes hi2, quos videtis adesse, in hac causa iniuriam novo scelere con

1 his.

2 Omnes enim hi.

Cie. Orat. Sel.

1

flatam putant oportere defendi; defendere ipsi propter iniquitatem temporum non audent. Ita fit, ut adsint, propterea quod officium sequuntur, taceant 2 autem idcirco, quia periculum vitant 1. Quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? Minime. An 2 tanto officiosior quam ceteri? Ne istius quidem laudis ita sum cupidus, ut aliis cam præreptam velim. Quæ me igitur res præter ceteros impulit, ut causam Sex. Roscii reciperem? Quia, si quis istorum dixisset, quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri necesse est, multo plura 3 dixisse, quam dixisset, putaretur; ego etiamsi omnia, quæ dicenda sunt, libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in vulgus emanare poterit; deinde quod ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et amplitudinem, neque temere dicto concedi propter ætatem et prudentiam; ego si quid liberius dixero, vel occultum esse, propterea quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adolescentiæ poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio, verum etiam cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est. 4 Accedit illa quoque causa, quod a ceteris forsitan ita petitum sit, ut dicerent, ut utrumvis salvo officio facere se posse arbitrarentur; a me autem ii contenderunt, qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego neque benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem asper25 nari nec voluntatem negligere debeam. His de causis ego huic causæ patronus exstiti, non electus unus, qui maximo ingenio, sed relictus ex omnibus, qui minimo periculo possem dicere, neque uti satis firmo præsidio defensus Sex. Roscius, verum uti ne omnino desertus esset. Forsitan quæratis, qui iste terror sit et qnæ tanta formido, quæ tot ac tales viros impediat, quo minus pro capite et fortunis alterius, quemadmodum consuerunt, causam velint dicere. Quod adhuc vos ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus eius rei,

1 metuunt. 2 at. 3 adolescentiæ meæ. 4 edd. vett.

se facere.

« IndietroContinua »