Immagini della pagina
PDF
ePub

1

Post superiorem igitur nostram editionem in Ciceronis orationibus aut omnibus aut compluribus aut singulis ex iis, quæ hoc libro continentur, emendandis et ad veram formam revocandis elaborarunt, quorum quidem aliqua mihi ratio habenda visa sit, Klotzius, Steinmetzius, Beneckius (in oratt. de imp. Pomp., pro Ligario, pro Deiotaro, pro Archia), Orellius (in oratt. selectis XV, inter quas sunt de imp. Pomp., Catilinariæ, pro Ligario, pro Deiotaro, pro Archia, Philippicæ duæ, tum separatim in Rosciana), Buechner (in orat. pro L. Roscio), Stuerenburgius (in orat pro Archia, cuius tamen altera editione usus non sum), Soldanus (in oratt. pro Ligario et pro Deiotaro). Nam Freundius in oratione Miloniana tantum imaginem codicis Erfurtensis exhibere voluit. Ex his Orellius et Klotzius mea editione usi sunt, ut, nisi huius consuetudinem nossem, miraturus fuerim, si nihil aliud, qui ei in mentem venisset tam gloriose illa (in præfatione primi voluminis p. LXXV) de oratione Ligariana a se primo ex misera deprávatione ad meliorem formam revocata scribere, in quo etiam Wunderi oblitus est. Beneckius meum exemplum nancisci se potuisse negat, neque ceteri habuerunt; nam redemptor parum curaverat, ut liber ad exteros perveniret. Sed criticum apparatum, prolatis novis codicum scripturis, præter Freundium, qui nonnulla, quæ Wunderi diligentiam in codice Erfurtensi conferendo fefellerant, supplevit ac correxit, auxerunt Steinmetzius, qui tamen parum perite et diligenter codicibus usus est (vid. opusc. mea acad. p. 176), Orellius, qui præterquam quod in orationibus pro Ligario et Deiotaro codicis Leidensis inter meliores numerandi scripturas attulit, magnam meruit Ciceronis studiosorum gratiam, quum in Catilinariis duorum codicum vetustorum et perbonorum, Tegernseensis et Rhenaugiensis, scripturas plene et accurate adnotavit, Soldanus, qui in orationibus pro Ligario et Deiotaro compluribus codicibus Guelferbytanis et Monacensibus usus est, postremo Beneckius, qui in oratione de imperio Pompeii, adhibitis codicibus Monacensibus, effecit, ut de deteriorum codicum familiæ testimonio constaret. Momenti autem hæ accessiones faciunt illæ quidem etiam in ceteris orationibus aliquid, velut in Deiotariana, ubi summa est codicum etiam non

prorsus spernendorum discrepantia et quasi testimoniorum confusio, sed plurimum tamen in Catilinariis, in quibus nunc demum ducum bonorum notam et perspectam auctoritatem sequi et certiore via incedere licet et quædam, quæ antea probabilia videri debebant, omittere. Itaque in his orationibus maior quam in reliquis huius et superioris recognitionis discrepantia est, de quo dicam paulo post plura. In reliquis orationibus, maxime iis, in quibus diversæ codicum familiæ eminent, paulo etiam pressius, quam antea feceram, in ordine verborum aliisque minutioribus rebus sequenda meliorum codicum auctoritas fuit, velut in Pompeiana post Beneckium, nonnullæ etiam paulo maioris momenti scripturæ asciscendæ, quas aut alii inde protractas recte defenderant aut ipse postea demum veras esse animadverteram. Sed in hoc studio meliores codices sequendi et communi professione non parva tamen inter me et eorum, quos enumeravi, editorum plerosque nascitur dissensio, quod ego, codicum testimoniis ratione ponderatis (eo modo, quo in præfatione Ciceronis librorum de finibus a me editorum exposui), verum libere exquirendum puto, illi non religiose, sed superstitiose codices sequi mihi videntur, alius scilicet alio magis. Nam quum intellectum esset, superiores Ciceronis librorum quum ceterorum tum orationum editores neque satis diligenter codicibus usos esse neque meliores a deterioribus separasse, coniecturas etiam nonnullos temere secutos esse, quumque apparere coepisset, quanto verior meliorque forma Ciceronis verbis optimorum codicum usu restitui posset, nunc quidam sibi non adhibitis testibus et historicæ quæstionis arte veri investigationem proponere videntur, sed ipsorum per se codicum defensionem aut omnium aut certorum usquequaque et omni artificio pæne ad causidicorum modum peragendam sumere. Ita, dum clientibus suis nimis favent, quos tamen sæpe tacite deserere coguntur, neque sententiarum necessarias formas progressionesque admodum curant et de verborum usu rebusque grammaticis tum subita decreta et incertissima proferunt, tum nota et certissima negligunt, nec id ita faciunt, ut naturalis negligentiæ et licentiæ fines caute regant, sed ut scriptori sermonem nescio quarum significationum causa, quas nemo intellecturus erat, omnibus modis con

[ocr errors]

torquere licuisse statuant. Atque in hac omnia intelligendi defendendique arte non ita difficili nonnulli etiam iactant se insolentius. Itaque his annis orationes Ciceronis ut multis bonis verisque codicum scripturis expolitæ sunt (quod tamen in his duodecim orationibus," si Catilinarias aliqua ex parte excipio, iam ante a me factum erat), ita non paucis, nonnumquam pluribus manifestorum et foedorum errorum sordibus oblitæ sunt. Atque hanc rationem si refellere prorsus et coarguere longa opus sit oratione et ab hoc loco aliena; genera quædam et formas errandi exemplis notabo.

coner,

Merito summa in aliquot orationibus habetur codicis Erfurtensis auctoritas. Sed eam quidam ita amplectuntur, ut, obliti, et totius eius familiæ, ad quam pertinet, in communi laude etiam communia nonnulla esse menda et proprios subinde, ut fit, in illo scribendi errores deprehendi, ea ex illo uno arripiant et exornent, in quibus impressa est negligentiæ nota. Velut pro Archia S 11, ubi Antiochiæ adiunguntur ceteræ præter ipsam Asiæ partes, his autem cuncta Græcia (non partes Græciæ neque ceteræ partes), quum librarius huius unius codicis notissimo erroris genere ad Asiæ alterum genitivum accommodasset cunctæque Græciæ, id Klotzius probavit. Itaque propter hunc nimium Erfurtensis codicis amorem negligitur etiam aliorum eiusdem familiæ codicum non minus bonorum, sed minus plene notorum incorruptius testimonium, ut in Miloniana aliquoties codicis Coloniensis. Hunc in S 51 omnes sequuntur in verbis ad se, solum veri testem, et in § 92 in pronomine ipsos; sed $ 88 contra huius et codicis palimpsesti auctoritatem a Klotzio revocatum est apertissimæ originis additamentum, ut scriberetur: Cæsaris potentiam suam potentiam esse dicebat, qua scriptura frangitur pondus orationis in suam incumbens eaque efficitur forma, quæ apta esset, si contraria substantiva inter se referrentur. Nec meliore iudicio in § 81 restitutum est in simillima orationis forma (sui se capitis quam vestri), quod ille codex unus omittit, ordinis, quasi iudicum, hoc est senatorum, equitum, tribunorum ærariorum unus fuerit ordo, quem Milo in cæde Clodii præcipue defendisse putari posset, ac non omnium bonorum, quorum numero iudices comprehen

1

Similiter veritas
Mora et tergi-

dantur, vita ac salus intelligatur. hoc teste stabilita (Quid igitur erat? versatio) a Klotzio spreta est $ 54, in § 49 autem ab uno intellecta est Ernestio et lineolæ adiectione (causam pro causa) adiuta. (Quid afferebat causam festinationis? Quærit enim Cicero, quid fuerit, cur festinaretur; an, quod Clodius heres esset.) Omnino, si codi

cem Coloniensem eo modo, quo nunc Erfurtensem, collatum haberemus, non dubito, quin ille hunc etiam superaturus fuerit, etsi ne is quidem suis et propriis mendis caret (ut S 79: ut ea cernamus, quæ non videmus). Atque hunc locum codex Coloniensis etiam in Ligariana tuetur; sed in hac oratione omnino melior codicum familia, e qua nunc præter Erfurtensem diligenter collati sunt Leidensis apud Orellium, Gudianus secundus et Salisburgensis (Ma) apud Soldanum, iam nonnihil deflectere incipit a præstantia sua, credo quod et in eo codice, e quo ducta est, hic iam deficere librarii diligentia coeperat et frequens lectio effecerat, ut interpretamenta ascripta superscriptaque essent, quod genus etiamnunc in codice Erf. perspici potest. Sed tamen sæpius quam ceteri Coloniensis corruptelam effugisse videtur. Omnes ea pervasit in § 11, ubi quod nunc, expulsa graviore interpolatione, editur a Klotzio, Soldano, Beneckio: Externi isti mores usque ad sanguinem incitari solent odio, aut levium Græcorum aut immanium barbarorum, dupliciter deprehenditur et convincitur, primum in pronomine isti, quo externos mores nondum commemorati demonstrari non possunt, deinde in ipsa orationis et sententiæ forma, quod mores incitari ad sanguinem dicuntur, præsertim adiuncto hominum nomine (Græcorum), qui recte incitari dicuntur. Itaque recte iam Modius, deinde Wunderus, quum loci interpolationem animadvertissent, scribendum viderunt et ego edideram: Externi isti mores, usque ad sanguinem incitari odio, aut levium Græcorum etc. (Externi isti sunt mores, quos tu inducere conaris, etc.) Nec præstringere aciem in hoc loco codicum auctoritatis splendor debebat. Nam pau

cis ante versibus hi editores scribunt recte: Hæc admi

Potest aliquis dici quodam modo iudicum ordo, homines communione muneris continens (in Pis. § 94); verum is eiusmodi non est, ut eius iura a Milone defensa cogitari possint.

1

1

Idem
Nam

rabilia, sed prodigii simile est, quod dicam, ut ceteri recentiores (nisi quod ante me erat: admirabilia sunt). Verum ea scriptura auctorem habet unum codicem Coloniensem; in reliquis et bonis et malis sententia evertitur hac scriptura: Hæc non modo mirabilia [sunt], sed etc. Voluerat enim aliquis gradationem et ascensum orationis notare nec intellexerat, tum sic hæc dilatanda esse: Hæc admirabilia (tantum); illud, quod dicam, non modo admirabile, sed prodigii simile est. codex in § 24 solus veram scripturam servavit. postquam Cicero ex adversariis quæsivit, quid facturi fuerint, corrigens se negat interrogando, opus fuisse quærere: Quamquam, quid facturi fueritis, dubitem, quum videam, quid feceritis? Quum librarii non intelligerent, coniunctivo modo sic interrogari, ut ei rei locum non esse significaretur (quod ne Grævius quidem nec, qui ei credidit, Beneckius intellexisse videntur, etsi sibi repugnant; concedunt enim recte dici: sed, quid facturi fueritis, dubitem? quasi in hac corrigendi figura non eandem rationem quamquam habeat) —, sed quum id non intelligerent, particulam negativam addiderunt (non dubitem), qua ascita non solum frangitur oratio, sed modus verbi summam pravitatem habet; nam dubitativa forma, quam Beneckius fingit, ab hac in corrigendo asseveratione alienissima est. Neque minus certum est, § 25 in hoc solo noto codice (nam in margine Lambiniani exempli duo codices appellantur) recte scriptum esse: Atque in hoc quidem vel cum mendacio, si velitis, gloriemini, per me licet, ubi in ceteris, non animadversa hac structura: gloriemini licet, verbum accommodatum est ad velitis, ut esset: si velitis gloriari, ex qua scriptura alteram illam (gloriemini) nasci non potuisse apparet. Idem unus e melioribus codex sed cum deterioribus aliquot coniunctus § 17 veram habet orationis formam in simplici condicionis significatione : Ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quæritur, fatalis quædam calamitas incidisse videtur, ubi in reliquis est quæratur, quasi Cicero significet, non quæri, (ut sequi etiam debuerit videatur). Nam cum videtur, non cum infinita sententia condicio connectitur. Atque duobus superioribus locis quum veritatem iam priores secuti essent, Klotzius, Beneckius, Sol

« IndietroContinua »