Immagini della pagina
PDF
ePub

1

rarum sunt, ibi est omne rei publicæ præsidium vel potius ipsa res publica, que se adhuc tantummodo ulta est, nondum recuperavit. Habet quidem certe res publica adolescentes nobilissimos paratos defensores. Quam volent, illi cedant, otio consulentes, tamen a re publica revocabuntur. Et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non 114 modo bello, sed morte etiam repellendum. Quod si se ipsos illi nostri liberatores e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. Illi, quod nemo fecerat, fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit, quum esse Romæ regem licebat. Sp. Cassius, Sp. Mælius 1 M. Manlius propter suspicionem regni appetendi sunt necati. Hi primi cum gladiis non in regnum appetentem, sed in regnantem impetum fecerunt. Quod quum ipsum factum per se præclarum est atque divinum, tum expositum ad imitandum; præsertim quum illi eam gloriam consecuti sint, quæ vix cælo capi posse videatur. Etsi enim satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror esse contemnendam. 45115 Recordare igitur illum, M. Antoni, diem, quo dictaturam sustulisti; pone ante oculos lætitiam senatus populique Romani; confer cum hac nundinatione 2 tua tuorumque; tum intelliges, quantum inter laudem et lucrum intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus stupore suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinorosi veræ laudis gustatum non habent. Sed si te laus allicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis factis potest avocare? Iudicia non metuis. Si propter innocentiam, laudo; sin propter 'vim, non intelligis, qui isto modo iudicia non timeat, 116 ei quid timendum sit? Quod si non metuis viros fortes egregiosque cives, quod a corpore tuo pro

[merged small][ocr errors][merged small]

animi, quoniam etiam ingenii tui, te aliquid de huius illo quæstorio officio, etiam de aliis quibusdam quæstoribus reminiscentem, recordari. Hic igitur T. 36 Ligarius, qui tum nihil egit aliud (neque enim hæc divinabat), nisi ut tui 2 eum studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit; quam huius admonitus officio quum utrisque his dederis, tres fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos 3 neque his tot ac talibus viris neque nobis necessariis, sed etiam rei publica condonaveris. Fac igitur, quod de homine nobilis- 37 simo et clarissimo fecisti 5 nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiæ probatissimis fratribus. Ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Cæsar, similem illi gloriæ laudem quam sæpissime quærere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. Homines enim 38 ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua maius, quam ut possis, nec natura 7 melius, quam ut velis servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulat, tua certe natura breviorem. Quare, quum utilius esse arbitrer, te ipsum quam mes aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam; tantum te admonebo 9 si illi absenti salutem dederis, præsentibus his omnibus te daturum.

[ocr errors]

6

ipsis.

1 codd. (E.) officio cogitantem; cetera aliter distincta.
2 coni. (Wund.) e vest. codd. ut tu eum tui. 3
4 necessariis suis. 5 clarissimo, M. Marcello, fec.
enim tam. 7 natura tua. a codd. (E.)

9 E.

te [ipsum] adm.

6 est

quam aut me.

M. TULLII CICERONIS

PRO

REGE DEIOTARO

ORATIO.

Deiotarus, Gallogræciæ sive Galatiæ tetrarches, propter fidem erga Romanos a Cn. Pompeio Armeniæ minoris regno donatus et a senatu rex appellatus erat. Quum in bello civili Pompeium secutus esset, a Cæsare Armeniæ regno et parte reliquarum possessionum multatus est, partem et nomen regium retinuit. Sed quum inimicitias haberet cum filiæ marito, Saocondario, huiusque filio, Castore, hic eum Romæ apud Cæsarem dictatorem a. u. c. 709, a. Ch. n. 45, Q. Fabio Maximo, C. Trebonio Coss. suffectis, accusavit, quod ei apud se Pharnace debellato deversanti insidias fecisset, huiusque criminis testem dedit Phidippum, servum medicum regis, a legatis Deiotari, quibuscum Romam missus erat, præmiis abductum. Deiotarum Cicero, veterem amicum, intra privatos Cæsaris parietes defendit.

11Quum in omnibus causis gravioribus, C. Cæsar, initio dicendi commoveri soleam vehementius, quam videtur vel usus vel ætas mea postulare, tum in hac causa ita me multa perturbant, ut, quantum mea fides studii mihi afferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regis, quod ipsum, etsi non iniquum est, in tuo dumtaxat peri

ille in villa resideret, nec eo in loco subsedit, quo ille noctu venturus esset?

Video constare adhuc, iudices, omnia 1 : Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea, quæ concupierat, optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda; mortem 52 ab illo denuntiatam Miloni et prædictam palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditus2 illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc præ se tulisse, illo se die Roma exiturum, illum eo die se dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consilii finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiamsi hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum. Videamus nunc id, quod caput est, locus ad 53 20 insidias ille ipse, ubi congressi sunt, utri tandem fuerit aptior. Id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante fundum Clodii, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabantur 3 valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putarat Milo et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat? 5 an in eo loco est potius exspectatus ab eo, qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices," quæ semper valet plurimum." Si hæc non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen appareret, uter 54 esset insidiator, uter nihil cogitaret mali, quum alter veheretur in rheda pænulatus, una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum? vestitus, an vehiculum, an comes? quid minus promptum ad pugnam, quum panula irretitus, rheda impeditus, uxore pæne constrictus esset? Videte nunc illum,

1 E. adh. const. omnia, iudices. 2 reditum. 3 codd.

mille hominum versabatur. 4 E. putabat. 5 codd. (E.) delegerat.

delegerat. E.

iudices, ipsa.

260 ORATIO PHILIPPICA SECUNDA.

verius nunc negabo seni? Mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus . iis, quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo hæc opto: unum, ut moriens populum Romanum liberum relinquam; hoc mihi maius ab diis immortalibus dari nihil potest; alterum, ut ita cuique eveniat, ut de re publica quisque mereatur.

« IndietroContinua »