Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLII CICERONIS

ORATIONES SELECTE DUODECIM.

ITERUM RECT SUIT

ET PRÆFATIONEM CRITICAM NOVAM ADIUNXIT

D. Jo. Nicolaus Mapvig.

HAUNIE MDCCCXLI.

Sunptibus F. V, Soldenfeldti.

Typis Schultzianis.

[ocr errors]

PRÆFATIO.

Quæ ante hos undecim annos, quum has Ciceronis orationes primum edebam, de opera a me in iis recognoscendis et emendandis sumpta breviter magistrorum, et si qui alii Ciceronis studiosi librum aspexissent, admonendorum causa præfatus sum, ea quum postea cum duabus disputationibus de multis harum orationum locis coniuncta inter opuscula mea academica posuerim, nulla causa videtur esse, cur nunc typis describi velim , ab illis præsertim disputationibus separata. Sed quoniam hoc, quod nunc evulgatur, exemplum a superiore illo propter novorum ad hæc Ciceronis scripta emendanda præsidiorum accessionem veterumque pleniorem etiam, quam antea, usum notabiliter aliquot locis et partibus discrepat et tamen propter iudicii mei de universa re constantiam ab eorum, qui easdem orationes nuper tractarunt, sententiis sæpe multumque discedit, faciendum videtur, ut, quum semel huic libro scholastico criticarum quæstionum appendicem adiunxerim, de huius utriusque discrepantiæ causis nonnihil dicam, ad eum scilicet finem, quem antea quoque mihi constitueram, ut appareat peritis, diligenter me negotio functum esse elaborasseque, ut quam emendatissima Ciceronis verba legerentur, habeantque, qui minus ipsi sibi confidunt, in quo adversus contrarias auctoritates muniti paululum acquiescant. Neque spernendum erit, si simul unius alteriusve loci sententiam declarare et de quibusdam Ciceronis orationibus cautius æstimandis admonitionem non inutilem adiungere potuero. Quamquam hilarior omnino superioris præfationis materia erat, quæ fere tota in locorum depravatorum nova emendatione versaretur; nunc tristior errorum notatio magnam partem habebit.

« IndietroContinua »